LexUniv:Hieronymus/2

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Lexicon Universale
Navigatio

Fairytale left blue.png Anterius
Hieronymus/1

Posterius Fairytale right blue.png
Hieronymus/3

Wikipedia-logo.png

In Vicipaedia:
Hieronymus

Wiktionary-logo-la.png

In Victionario:

HIERONYMUS [2] scriptor Ecclesiasticus, vir doctissimus, ac eloquentissimus. Natus est Stridone opp. sito in finibus Dalmatiae et Pannoniae, postea everso a Gothis. Patris nomen erat Eusebius: adolescens a parentibus, discendi causa [orig: causâ], Romam missus est, ubi Donatum ac Victorinum rhetorem audivit, et aliquandiu Damasi Papae scriba fuit, ibi baptizatus. Postea, ut linguas, et doctrinam Ecclesiae cognosceret, et cum praecipuis Ecclesiae Doctoribus colloqui, et vivas audire, et reddere voces posset, magnam partem Europae, et Asiae peragravit. Gregorium Nazianzen. in Cappadocia Epiphan. in ins. Cypro, Didymum Alexandriae in Aegypto audivit. Linguae Hebraeae cognitionem tanta [orig: tantâ] aviditate et ardore expetiit, ut noctu Iudaeum Barrabanum discendi causa [orig: causâ] conveniret. Tandem bonam vitae suae partem in Bethleem transegit, quo ut liberius orationibus vacaret, Bibliaque Latina faceret, se receperat. Hic [orig: Hîc] contra Vigilantium et Iovinianum scripsit, sed dum contra hunc Caelibatum extollit, Coniugium nimis depressisse visus est. Contra illum, Martyres in Oriente, Aegypto et Romae adorari, cereosque claraluce [orig: clarâluce] sub religionis praetextu accendi, negat: quod si a feminis id in Martyrum honorem fiat, ex zelo sine scientia fieri contendit. Primus in dialogis suis Pelagium aggressus, eum infestum habuit, inprimis cum Ioh. Patriarch. Hierosolymitani favore hic niteretur. Cum Rufino collisus, paulo vehementior fuit. Augustino, de origine Animae, interroganti se, respondit. Vitam cum morte ibidem commutavit, An. 91. secundum alios 81. agens. A. C. 422. Linguarum Historiarum,et locorum situs peritissimus vir dicitur Fullero Miscell. l. 2. c. 8. Quod de Cardinalatu eius quidam commenti sunt, merito exploditur ab eruditis, cum eius tempore nondum natus sit ille murex, cuius sanguine Cardinalium purpura [orig: purpurâ] tingi solet. Scripta eius Mariani Victorini opera collecta, altera [orig: alterâ] editione Parisiis 9. tom. impressa sunt, A. C. 1623. Vide Moret. Dict. Hist.