LexUniv:Iabadiu
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |
IABADIU, Eoi Oceani ins. Ptol. l. 7. c. 2. Ἰαβαδίου, ὃ σημαίνει κριθῆς νῆσος. Ἐυφορωτάτη δὲ λέγεται ἡ νῆσος εἶναι, ϗ̀ ἔτι πλεῖστον χρυσὸν ποιεῖν, ἔχειν τε μητρόπολιν ὄνομα Ἀργυρὴν ἐπὶ τοῖς δυσμικοῖς πέρασι. Iabadiu, i. e. Iaha diu sive ins. Iava. Persis enim ac Indis diu ins. sonare, nemo est qui nesciat; Et inde dici insulas Maldivas, Anchedivas, Serindivam, &c. Sed quia hordei ins. explicatur, putat Bochart. verum nomen olim fuisse Iabaddiu, & alterum D. excidisse ad vitandam κακοφωνίαν. Quae coniectura nititur Arabicâ voce יבד Iabad, vel איבד aibad, quâ significatur herba, aut seges hordeo similis, iumentis saginandis destinata. Baudr. Iabadii Ins. quae sint non constat. Sanso Iaponiae Inss. interpretatur.