LexUniv:Iabe

E Wikisource
Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iabal

Posterius
Iabel

In Vicipaedia:

In Victionario:

IABE, in Dei nominibus, Epiphan. Haer. 40. ubi Ἰάω, summum Deum & Ἰαβέ vocari ait. Nempe, ut Theodoret. refert in Exod. Quaest. 15. Καλοῦτι δὲ αὐτὸν Σαμαρεῖται μὲν Ἰαβὲ, Ιοὐδαῖοι δὲ Ἰάω, Vocant autem illum Samaritae quidem Iabé; Iudaei vero Iao. Ubi tamen vulgò Ἴα editur; sed sic non fuerit tetragrammaton, quale esse id nomen ibidem addit Theodoret. Verùm cogitandum, Jones non habuisse vau literam; sed solos è Graecis Aeoles, qui dixissent Ἰάϝω, ut Latini Iavo. Solent verò Graeci pro litera vau, sive V. consono, ponere Β. vel diphthongum ΟΥ. uti pro Virgilius scripsêre Βιργίλιος & Οὐιργίλιος; eò quod vau inter β & ου haberet medium quendam sonum, qua de re vide Voss. de Arte Gramm. l. 1. In Β. itaque convertitur, cùm effertur Ἰαβέ, de quo hîc; in ΟΥ. verò ab iis, qui scripsêre Ἰαουέ, de quo sic Clem. Alex. in fragmentis nondum editis; unde haec adducuntur à Joh. Crojo Sacr. & Hist. Observ. Part. I. c. 12. Καὶ τὸ τετραγράμματον ὄνομα τὸ μυστικὸν, ὃ περίκειτο, οἷς μόνοις τὸ ἄδυτον βάσιμον ἠν λέγεται Ἰαουὲ, ὃ ἑρμηνέυεται ἁ ὢν ϗ̀ ἐδόμενος. Et quatuor literarum sacrum ac occultum nomen, quo redimiti erant ii, quibus solis adytum intrare licebat, effertur IAVE: quod exponitur, QUI EST, ET ERIT. Cum hoc nomine, quod alii quoque Iuabo & Iabo extulêrunt, magnam convenientiam habet nomen Iuba, quorundam Mauritaniae Regum; unde suspicatur Voss. eius qui primus sic vocatus est, id non proprium nomen, sed cognomen fuisse: ut Nimrodi Bel, h. e. Dominus. Certè Mauris non solùm pro Numine suos Reges, ut Tertullian. Apolog. c. 24. Cyprian. de Vanit. Gent. & Lactant. l. 1. c. 15. docent: sed praecipuè Regem Iubam cultum fuisse, testatur Min. Felix in Octav. Nisi fortè post mortem Deos fingitis, & peierante Proculo Deus Romulus & Iuba Mauris volentibus Deus est: cui assentientem vide Isid. Orig. l. 8. c. 11. & plura in hanc rem, apud Voss. de Idol. l. 1. c. 32.