LexUniv:Iabne

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Lexicon Universale
Navigatio

Fairytale left blue.png Anterius
Iabis

Posterius Fairytale right blue.png
Iabnia

Wikipedia-logo.png

In Vicipaedia:

Wiktionary-logo-la.png

In Victionario:

IABNE, Hebr. יבנﬣ urbs olim Palaestinae celebris, memoratur, 2. Par. c. 26. v. 6. ubi Graeci codices nunc habent Ἰαβνὲρ, nunc Ἰαβνᾶ, nunc Ἰαβνὴ, & Vulgata Iabnia. In Maccabaicis passim, ut & Strabo l. 16. p. 659. Iosepho Halos. l. 2. c. 9. Steph. de Urbibus, Aliis, nuncupatur Ἰαμνία & Ἰαμνεία, unde incolae Ἰαμνῖται: celebris, ut dictum, Urbs, in maritimis Daniricis, quam, ut Ioppae vicinam, finitimis praefuisse, scripsit Ioseph. Halos. l. 3. c. 4. ab Hierosolymis, stadiis 240. dissita, si nempe portus Iamnitarum, à Iuda Maccabaeo succensus, pro urbis illius portu, ut nonnulli faciunt, sumendus sit, 2. Maccab. c. 12. v. 9. Caeterùm Ptol Ἰαμνείτων λιμὴν, Iamnitarum portus, (in MS. Ἰαμνητῶν dictus) collocatur in long. gr. 65. lat. 32. ipsa autem Iamnia long. 65. 40. lat. 32. adeò ut portus hic ab urbe haud parùm distaret. Κώμην, vicum, vocat Strabo; πολίχνιον, urbeculam Palaestinae, Steph. Sed Iamnes duas memorat Plin. l. 5. c. 13. quarum alteram vicum appellat, in editionibus vetustioribus, pro quo in nuperis substituitur, altera intus. Et de יבנאל Iabneel, in Iosua, Andreas Masius c. 15. v. 11. quin sit duarum Iamniarum altera, nihil dubito. Nam solent Graeci literam Beth in suum Mi saepius convertere. Sitae enim erant ambae Iamnes sive Iamniae, inter Diospolim & Azotum &c. Sed nostram Iabneel eam fuisse Iamniam apparet, quae maritima erat, non autem, quae intus, ut Plinius loquitur, exstabat. Alibi autem Iamniam memorat idem, ad Ios. c. 11. quam Veneti hodie Zaniam vocant & Castrum Beroaldi. Est etiam Iamnia, inter superioris Galilaeae vicos, à Iosepho, dum illic praefectus erat, munitos; de qua expressè is in vita sua. In utram harum migraverit Synedrium magnum, postquam Tabernas reliquit, non adeò certum est. Postquam enim è Liskath hagazith (qui locus consuetus ac antiquitus constitutus erat) i. e. conclavi saxeo, Synedrium hoc migrâsset, in Hanoth seu Chanoth (i. e. Tabernas in monte Templi positas) se contulit: inde in Hierosolymae alia quaedam loca; ab Hierosolymis in Iabnen, à Iabne in Usham, ab Usha in Sepharaiim, à Sepharaiim in Bethshaitim, inde in Zepphori, atque demum Tiberiadem, vide Sepher Iuchasin Fol. 21. 1. & 2. & 23. 1. Ioh. Cochium ad Gemar. Sanhedr. p. 160. Ioh. Buxtorf. Comm. Masor. c. 5. &c. Et quidem migrationes è conclavi praefato in Tabernas, seu primae, tempus collocant sub Annum ante excidium Templi secundi quadragesimum; à C. N. 30. In Tabernis autem alibique Hierosolymae sedes habuit usque ad Templi excidium, cùm in Iabniam Urbem. Principe Iochanan Ben Zacai, migravit. Postmodum verò in Usham, Principe Rabban Gamaliele I. & demum in urbes caeteras, temporibus Principum, qui usque ad eiusdem finem sequuti sunt. Iabnen hanc fuisse verisimile iudicat Selden. illam Galileae sup. utpote à reliquis migrationis urbibus haud ita dissitam, adeoque interiorem, quem hac de re pluribus agentem vide Tr. de Synedriis Veterum Hebr. l. 2. c. 15. §. 9. Vide quoque in voce Iamnia.