LexUniv:Iaca
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |
Iaca, nomen fructus, totius Orbis maximi vulgò habiti, in Imperio Sinensi, de quo sic Auctor Anon. Sinae & Eur. c. 36. In Quangtung crescunt ubique nuces Indicae maiores & minores: fructusque ille, vulgò habitus totius Orbis maximus, Indis Iaca dictus, qui ob eximam magnitudinem non in arborum ramis, quamvis illi quoque ingentes sint, sed ipsi trunco adnascitur, quasi ex metu, ne tantum onus rami ferre detrectent, quantumvis firmi aut robusti fuerint. Fructûs cortex adeò durus est crassusque, ut securi aperiendus sit: Innumerae intus domunculae seu folliculi, in quibus pulpa est flavi coloris, quae nucem veluti castaneam ambit. Illa, ubi maturuit, suavissima est, & castaneas Europae igne tostas refert.