LexUniv:Iacchae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Lexicon Universale
Navigatio

Fairytale left blue.png Anterius
Iacca

Posterius Fairytale right blue.png
Iacchus

Wikipedia-logo.png

In Vicipaedia:

Wiktionary-logo-la.png

In Victionario:

IACCHAE, pop. Africae ferocissimus, vicini Congensibus, sub Alvaro I. Congi Rege Regnum hoc aggressi, A. C. 1560. illud ingenti caede exhaustum occupârunt, pulso Avaro, in exiguam insulam fluminis Zaire: ubi is tamdiu delituit, donec Sebastianus Portugalliae Rex cuius imploraverat auxilium, misso cum copiis Franc. de Govia, Iacchas iterum exturbavit, Alvaro restituto. Vide suprà Agages.