LexUniv:Iacere

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Lexicon Universale
Navigatio

Fairytale left blue.png Anterius
Iacchus

Posterius Fairytale right blue.png
Iachan

Wikipedia-logo.png

In Vicipaedia:

Wiktionary-logo-la.png

In Victionario:

IACERE osculum & Iactare basia, inter ritus adorantium. Adorantes enim non manum porrigebant eam postea ad os referentes, quod voluit Lips. in Electis: sed manum osculabantur, deinde eam versùs illum quem adorabant, solebant protendere, quod iacere osculum dicebatur, Tac. Hist. l. 1. c. 36. Nec deerat Otho, protendens manus, adorare vulgum, iacere oscula & omnia serviliter pro dominatione. Sic apud Phaedr. l. 5. Fab. 7. v. 28.

Tibicen Iactat basia.

i. e. populum adorat. Manum nempe tales osculabantur, dein eam ad eos porrigebant, quorum honori ac venerationi dabant illud osculum: sicque protensione manus, quam priùs erant osculati, quodammodo osculum ipsum porrigere & iactare ad eos videbantur, quibus honorem illum deferebant. Hinc Iuv. l. 1. Sat. 3. v. 106. & Sat. 4. v. 118. &

A facie iactare manus, laudare paratus
Si bene ructavit.

Quod qui facit, is utique manu priùs faciem tangit, quàm eam iactet. Manu venerari & manu salutare idem dicebant. Tac. de Ner. cantante. Postremò genu flexus & coetum illum manu veneratus est. Histrionem ille verum agebat: at histrionum, pantomimorum & cantorum hic mos erat, ut populum scenam ingressi adorarent. Vet. Epigr.

Ingressus scenam populum saltator adorat.

Sic Aurigae flagello populum venerabantur, uti diximus suprà. Plura hanc in rem vide, apud Salmas. ad Vopisc. in Probo, & infrà in voce Labratum. Sed & bellaria ac lemniscos iaciendi mos, indigitatur Suet. in Ner. Claud. c. 25. Incedenti passim victimae caesae, sparso per vias identidem croco ingestaeque aves ac lemnisci & bellaria. Flores, alibi passim: quarum similiumque rerum iniectione Hieronicae, item Numinum statuae, honorari solebant, ut pluribus docet Casaub. ad l. & nos hîc aliquid, ubi de Coniectu florum. Porrò missilia iaciebantur in populum Spectaculis intentum, idque è Basilica sive Regia, quae Foro imminebat: quod κατὰ κορυφὴν ῥίπτειν, de superiori loco in caput inferiorum iacere, vocat Dio. l. 49. Vide eund. Casaub. ad Ner. Claud. c. 21. Contumeliae verò causâ in Imperatores exosos, fragmina panis, lapides lutum, pulverem, rapa, alia iaci consuevisse, dicimus hîc passim, vide quoque Theod. Marcil. ad eund. Auct. Vesp. c. 4. ut & infrà verbo Spargere.