Jump to content

LexUniv:Iacti

Unchecked
E Wikisource
Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iactatorium

Posterius
Iactum

In Vicipaedia:

In Victionario:

IACTI vel IACTONES, Gallis sunt calculi, quibus in putandis rationibus utuntur, jettons, voce è Tabulae ludo mutuatâ. Nempe cùm iactus propriè vocari debuisset tessera, quòd iaceretur. Ovid. de Arte Am. l. 2. v. 204.

Tu malè iactato, tu malè iacta dato.

Uti enim calculi dari, sic tesserae iaci dicebantur, hincque Graeci βόλους, non tantùm tesserarum iactus sed etiam tesseras ipsas nuncuparunt: vice versâ datos vel dados vocant Galli tesseras, iactus vero calculos. Vide Salmas. ab Vopisc. in Proc. ubi de iactu tesserarum complura. Apud Suet. de Claris Rhet. bolus Graecâ voce retentâ iactus dicitur, de piscium captura, uno retis iactu factâ; ex βάλλω, iacio: Aestivo tempore adolescentes urbani cùm Ostiam venissent, litus ingressi piscatores trahentes rete adiêrunt: & pepigêrunt, bolum quanti emerent. Ubi bolum emere, est Graecè βόλον πρίασθαι, Lat. iactum emere. Vide Casaub. Animadvers. ad l. &c. Apud Cencium Camerar. in Cerim. Rom. Iactus, non semel ὑπατεία dicitur seu missile, ut annotat Baron. A. C. 1191. Falconariae Artis Magistris iacti, laquei sunt de corio facti, qui pedibus falconum imponi solent, ut cum eis retineantur, & iactentur ad praedandum, uti habet Frid. II. Imp. de Arte Ven. l. 2. c. 38. apud C. du Fresne in Gloss. Nec verò iacti solùm, sed & Iacula, vett. Latinis tesserae appellabantur, à iaciendo, Isid. sicut Graecis βόλοι & βόλια, unde παίζειν εἰς τὰ βόλια, in vet. Inscr. Tabulae lusoriae: Item βολίδες, Epigr. Gr. εἰς τάβλαν.

Μήτε δὲ νικήσας μεγαλίζεο, μητ' ἀπολειφθεὶς,
Ἄχνυσο, τὴν ὀλίγην μεμφόμενος βολίδα.
Neque autem, si viceris, gloriare, neque si frustratus fueris,
Contristare, exilem incusans tesseram:

apud Salmas. ubi suprà.