LexUniv:Iamnea
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |
IAMNEA, Graecè Ἰάμνεια, opp. Phoenices, ab Ioppe 12. mill. pass. distans, in Tab. Peutingeriana, Ascalone XII. Azoto X. Iamnia XII. Ioppe. Ubi Iamniam vocat, namque & Ἰαμνία dicebatur. Portum habuit ad mare, eumque paulo longiùs remotum, quae causa, quòd duas Iamnias ponit Plin. alteram intus: l. 5. c. 13. Constat id ex Ptol. cui in ora recensentur, Ἰόππη, Ἰαμνετῶν λιμὴν, Ἄζωτος; deinde in mediterraneis urbibus τὴν Ἰάμνειαν numerat. In divisione Regni Herodis Magni testamento facta, quâ Archelao dignitas Regia cum Iudaea, Samaria & Idumaea obtigit, fratribus eius Tetrarchis constitutis, tres urbes Salomae sorori assignatae sunt, inter quas Iamnea quoque, ut apud Ioseph. videre est. Vide Salmas. ad Solin. p. 569. & 576. ut & in voce Iabne, Iamna, item Iamnia.