Jump to content

LexUniv:Iamnici

Unchecked
E Wikisource
Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iamnia

Posterius
Iamnor

In Vicipaedia:

In Victionario:

IAMNICI, dicti fratres Bohemi, à speluncis, in quas ingruente persecutione latitabant. Postquam enim, Rokyzanâ annitente, secessionem à Taboritis Calixtini fecissent, illi ab his victi, A. C. 1434. & decennio pòst fraude Rokyzanae tantùm non penitùs extincti sunt. Cùm verò hic à Papa elusus denuo Taboritis favere coepisset, illi liberum in Montanis Silesiae vicinis habitandi locum à Georgio Rege nacti, eò fecessêrunt A. C. 1460. Scripturarum lectioni ac precibus intenti, fide ac vitâ ad Apostolicam simplicitatem compositâ. Sed non diu pace sunt gavisi, ipso Rokyzana Regem ad novam persecutionem inflammante. Quare Taboritae in sylvas & speluncas fugere compulsi, à Iamnis huiusmodi, uti in lingua sua vocant, h. e. speluncis, Iamnici, quasi speluncales, appellari coepêrunt, in quibus acerrimâ licèt hyeme ignem excitare interdiu non audebant, ne fumo proderentur. Etiam Waldenses interdum appellabantur, quòd eum iis in Moravia latitantibus, communionem aliquam haberent: Boleslaviensium quoque & Picardorum exoso nomine traducti. Gravissima inde sub Georgio Podiebradio Rege Vladislao aliisque passi, durârunt tamen usque ad A. C. 1500. quo Lutherus ipse, seculi tum torrente abreptus, acerrimè in illos invectus est: imò ad hoc usque sec. piae illorum reliquiae perseverârunt, uti alibi vidimus. Lege de his Regensvolscium Hist. Sclavon. Hottingerum Sec. XV. & qui instar omnium esse potest, Mutrum in Chron. Vide etiam aliquid in voce Fratres, Taboritae, it. ubi de Calixtinis.