LexUniv:Ianiculum

E Wikisource
Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Ianiculensis

Posterius
Ianiculus

In Vicipaedia:

In Victionario:

IANICULUM vel IANICULARIS, unus ex septem Rom. collibus, ab Anco Martio Rege, qui eum facto super Tiberim ponte sublicio, muro cinxerat, urbi additus. Dictus est, vel quòd per eum, velut per iannam populus Rom. primitus transierit in agrum Hetruscum: vel ab opp. vetustissimo, quod Ianus condidit: hodiè à flavis arenis Mons aureus vulgò Montorio nominatur. Ex hoc, ob altitudinem maximè conspicua Roma est, caeteris autem infrequentior, ob aëris gravitatem, ut Mart. l. 4. Epigr. 64. v. 3. cuius Epigraphe de hortis Martialis testatur. Celebris fuit Numae Regis & Statii Caecilii Poëtae sepulchris. In eundem aliquando plebem secessisse Romanam, & à Q. Hortensio Dictatore revocatam, scribunt Plin. & Liv. l. 1. c. 33. Hîc quoque Rex Tuscorum Porsenna castra habuit, Liv. Dionys. Sil. Punic. Bell. l. X. v. 489. Sidon. Apollin. c. 5.

—————————————— Porsenna superbus
Tarquinium impingens, complevit milite Thusco
Ianiculum quondam. ——————————————

Senatores tandem, metu perculsi, sub initio bellorum civilium, ut iram Octavii evitarent, in collem istum se recepêrunt, veluti in sedem tutam ac quietam, Dio l. 47. Ovid. l. 1. Fast. v. 246. & Virg. Aen. l. 8. v. 358.