Jump to content

LexUniv:Iannes

Unchecked
E Wikisource
Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Ianne

Posterius
Ianneti

In Vicipaedia:

In Victionario:

IANNES, nomen incantatoris, ex eorum numero, qui Mosi restitêrunt, cùm signa faceret coram Pharaone. Exod. c. 7. v. 11. Socius Mambris: quae nomina, Moysi silentio transmissa, revelavit nobis Paulus 2. Tim. c. 3. v. 8. Liber in Eccl. prim. nominibus illorum insignitus, apocryphis iam olim accensitus est. Sixtus Sen. l. 2. Bibl. S. De illo, & socio eius, locum insignem Numenii, apud Euseb. Praep Evang. l. 9. p. 241. eruditè illustrat Sam. Bochart. Hieroz. Parte Prior. l. II c. 53. Vide quoque suprà in voce Cepotaphium, & plura apud Cl. Suicer. Thes. Eccl. in vocibus Ἰαννῆς & Ἰαμβρῆς.