LexUniv:Ianotius
Appearance
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |
IANOTIUS Donatus Reip. Florentiae à Secretis; postquam verò haec in principatum versa est, voluntarium sibi ipse exilium indixit, neque ullis Cosmi I. pollicitationibus, ut in patriam rediret, se moveri passus est. Venetiis ergo reliquum vitae degit, scripsitque vernaculo Sermone Dialogum in Reip. huius gratiam. Eius Discorsi delle cose d'Italia, & la Republica Florentina, adhuc inediti sunt. Obiit A. C. 1572. Ant. Teissier in Elogiis P. 1. ex Thuano, & Poggianto de Scriptor. Florentinus.