Jump to content

LexUniv:Iansenistae

Unchecked
E Wikisource
Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Ianovitium

Posterius
Iansenius

In Vicipaedia:

In Victionario:

IANSENISTAE, in Eccl. Rom. à Corn. Iansenio Ep. Iprensi in Flandria nomen habentes, doctrinae Augustini contra Pelagianos & Semipelagianos defensione susceptâ, adversarios nacti sunt Molinistas, qui de Gratia & Libero Arbitrio ad Semipelagianos propius accedere videbantur. Ut verò in herba malum succideretur, Urbanus VIII. Bullâ editâ A. C. 1641. repetitaque Constitutione Pii V. & Decreto Pauli V. ne quis imposterum de materia Auxiliorum divinorum, sine expressa & speciali licentia tractaret, inhibuit: iterumque A. C. 1644. perpetuum contradicentibus silentium imposuit. Sequutus ipsum Innoc. X. iisdem vestigiis institit, omnesque libros utrinque de hac materia scriptos prohibuit, statim sub initium Pontificatus sui, A. C. 1645. Verùm his Bullis acriùs cum accenderentur odia, aliis falsa Iansenio affingi, doctrinam hanc non illius, non nuperum inventum (namque Mich. Baius Cancell. Acad. Lovan. idem iam senserat sub Philippo II. & Pio V.) imò ipsius Augustini doctrinam esse, dicentibus: aliis infallibilitatem Pontificum Rom. contrà obiicientibus: ulteriùs progressus V. Propositiones Iansenii, editâ A. C. 1653. Bullâ damnavit, in qua recipienda Episcoporum Galliae maior pars consensit, Archiep. verò Senonensis, Ep. Ambianensis aliique subscribere renuêrunt. Alex. VII. decessore acrior, Bullâ A. C. 1657. evulgatâ, easdem Propositiones, etiam in sensu à Iansenio intento, condemnavit; cumque ne sic quidem moti fluctus quiescerent, & in Gallia maximè Iansenismus incrementum caperet, novam Bullam emisit, Formulaque adversùs Iansenium compositâ, in eius verba Clerum adegit, A. C. 1664. quo pacto tota illa inter Iansenistas S. Augustinianos (quo potiùs nomine illi insigniri volebant) & Iesuitas controversia, tandem in quaestionem de Infallibilitate Papae exiit. Nec verò de hoc saltem controvertebatur inter utrosque, sed & circa Attritionem; ac Iansenistae quidem quaestionem hanc, An illa Attritio, quae concipitur ex metu gehennae, excludens voluntatem peccandi, cum spe veniae ad impetrandam gratiam in Sacramento poenitentiae, requirat insuper aliquem actum dilectionis Dei? affirmabant, negantibus Iesuitis, Sirmondo potissimùm, Annato, Pinterello, Moynio, aliis. Accessit nova odii materies, à Versione Novi Test. Montibus Hannoniae edita, quae cum Vulgata parùm consentire, & gratiam seipsâ efficacem adstruere videbatur; cui etiam praefatione praemissâ S. Scripturae lectionem cuivis necessariam asserebant Iansenistae: unde quae illis in Gallia contigerint, aliaque huc pertinentia, vide apud Georg. Horn. Hist. Eccl. Novi Test. Periodo III. Art. 3. §. 68. nec non Continuat. §. 15. & seqq. adde Heidegger. Hist. Papatus §. 245. & seqq.