Jump to content

LexUniv:Ianua

Unchecked
E Wikisource
Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Ianthina

Posterius
Ianual

In Vicipaedia:

In Victionario:

IANUA, villa in tribu Zabulon, in 3. milliario Legionis contra Mer. Hier. in Loc. Hebr.


IANUA, vide Genua.


IANUA, à Iano nomen habet, qui foribus praeesse olim creditus est. Cic. de Nat. Deor. l. 1. Principem in sacrificando Ianum esse voluêrunt, quod ab eundo nomen est ductum, ex quo transitiones perviae Iani, foresque in liminibus profanarum aedium ianuae nominantur: quae quales olim fuerint. Vide suprà in voce Fores. His custodiam apposuit non tam securitas, quàm conscientia. Unde Pueri ab Ianua meminit C. Nep. Hannib. c. 12. qui aditum obsidebat, ut admitteret nimirum vel dimitteret, qui dominum conveniebant: Ianitoris Cic. pro Plancio, cùm ait: Neminem à congressu meo neque Ianitor meus, neque somnus absterruit: & Matt. l. 5. Epigr. 23. cuius Epigraphe in Paulum v. 9.

Illud adhuc gravius quòd te post mille labores,
Paule, negat lasso Ianitor esse domi

Ostiarii alii: nam hae voces synonymae sunt. Fuit hic catenatus. Columella in praef. l. 1. An putem fortunatiùs à catenato repulsum Ianitore, saepe nocte ferâ foribus ingratis adiacere? Et haec sunt Ostiarii impedimenta apud Afranium. Suet. de claris Rhet. 3. L. Otacilius Pilitus servisse dicitur, atque etiam hostiarius, veteri more in catena fuisse. Unde colligitur, non ita ampliùs Suet. aestate factum esse. Et sanè longò pòst ipsum intervallo legimus, apud Corippum l. 1. catenas à Ianitore in Ianuam translatas esse:

Et iam crebra manus veloci concita pulsu,
Limina quassabat, ductis munita catenis
Ad strepitum custos, cura est cui claustra tueri?
Sic ait indignans.

Ianitoris comes plerunque fuit canis. Plaut. Mostell. Act. 3. Sc. 2. v. 166.

Tranio, age canem istam à foribus abducas face.

Idem Mil. Glor. Act. 2. Sc. 2. v. 57. & 117. in Trinumm. Act. 4. Sc. 2. v. 28. Suet de Vitell. Imp. latebras quaerente, c. 16. Confugitque in cellulam Ianitoris religato pro foribus cane. Et hic erat mutus, vel potiùs vocalis custos, qui Excubitore dormiente vigilaret: Erant autem & qui ponè Ianuam canem pictum haberent, ut apud Petron. Trimalcio. Porrò Ianitorum erat ignem servare, Larium nempe familiarium, qui in Atrio fuit non procul à ianua. Ovid. Fast. l. 1. v. 135.

Omnis habet geminas hinc atque hinc Ianua frontes,
È quibus haec populum spectat at illa Larem.

Confirmat Petron. qui Lares argenteos apud Trimalcionem, in aedicula, inter Ianuam & Atrium videtur locare, in armario, ut Plin. explicat. Aliud Ianitoris officium idem Petron. tangit: Edit. Gonsalis de Salas p. 15. Edit. Bosch. c. 28. & 29. In aditu ipso stabat Ostiarius prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat: vile nimirum & sordidum opus, quo & Venus Psychen exercuit. Ideò autem Ianitores fores observabant, quia sordidum videbatur appenso ut olim marculo eas pulsare. Sed & Ianitrices invenimus apud Plaut. Curcul. Act. 1. Sc. 1. v. 76.

Anus hîc solet cubare custos Ianitrix.

Idem Turcul. Act. 2. Sc. 4. Initio apud Petron. Edit. Gonsalis. de Salas p. 17. Edit. Bosch. c. 55. Anus praecipuè lippa, sordidissimo linteo praecincta, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catenâ trahit, instigatque in Eumolpum. Apud ipsum Homerum Ianitrices coeli Horas Paus. notat l. 5. À quo more sunt ancilla ostiaria in Euangelio, & Rhode puella in Actis Apostolorum, quae pulsante ostium Petro processit ad audiendum. Haec in privatorum aedibus. Excubiae, quas tangit D. Bernardus Meditat. c. 5. Caesarum & Regum fuêre. Stat. Theb. l. 1. v. 147. & seqq.

Non impacatis Regum ad vigilantia somnis
Pila, nec alterna ferri statione gementes
Excubiae.

Idque in vestibulis. Unde Virg. Buten fidum ad limina custodem appellat: & Aen. l. 6. v. 574. ait,

——————— Cernis, Custodia, qualis
Vestibulo sedeat?

Sed harum Excubiarum Palatinarum imaginem nemo meliùs Corippo l. 3. expressit. Neque verò privati non habuêrunt & ipsi suas excubias, ut ad Tac. adnotavit Lips. in l. 14. Ann. vide suprà. Alius à Ianitore fuit minister, qui à Iano dictus est: Iano enim, à quo Ianuae, ut dictum, aras Graeci ante fores statuebant, Macrob. Auctore Sat. l. 1. c. 9. Latinique videntur intus, & non uno in loco domus coluisse, ut qui apud ipsos omnibus Ianuis praeesset. Ideoque homines recensentur in antiquis monumentis, à Iano primo Palatino, à Iano medio, à Iano ab Atrio. Vide Laur. Pignor. Tr. de Servis. p. 220, 221, 222, 223, 224, 225, 226, & 228. Addam saltem Ianitores villarum, qui ianuas ad transmittendum populum per villas observabant, ut notat Siculus Flaccus: non enim unus tantùm in tota villa fuit. Item Ianitores sepulchrorum, qui, ad familiam Libitinariorum pertinentes, claudendis & aperiendis sepulchris erant destinati. De his Iul. Firmic. l. 3. c. 2. In tertio loco Mercurius cum Saturno ab horoscopo pariter constitutus, pollinctores faciet, ac funerarios mortuorum cadaverum custodes aut sepulchrorum Ianitores. Tit. Popma de operis Servorum. Nec omittendum, Romae in viarum capitibus, portas ingentes extrui olim fuisse solitas, unicâ tantùm ianuâ aditum praebentes easque Ianos, quasi Ianuas, dictas. Vide infrà & Iac. Oisel. Notis in A. Gell. l. 1. c. 16. In quibusdam sepulchris exsculpta esse aedificia, partim ianuis apertis, quibus animae immortalitas significetur, cuiusmodi sit in palatio Capitolino Triumvirûm: partim clausis, quibus interitus eius unà cum corpore denotetur: quale in domo civis cuiusdam Transtiberinae regionis, è regione pontis Fabricii, refert Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39. Plura hanc in rem, inprimis de Ianuas aperiendi & claudendi, easdem coronis floribusque exornandi, item pingendi lucernas ardentes iis appendendi, ratione; porrò de Ianitorum cellulis, quarum apud vett. Scriptores, Vitruv. Petron. Suet. in Vitell. frequens mentio, aliisque, vide apud Casaub. ad Suet. in Calig. c. 55. & Vitell. c. 16. ubi in cellulam Ianitoris consugisse hic dicitur, inde ad necem extractus, C. Paschal. Coron. l. 2. c. 5. & hîc passim, ubi de Aperiendi ratione, item in vocibus Balanagra, Clavis, Cliens, Encaustice, Fores, Flos, Luminum, Festum, Natalis dies, Ostium, Pessulus, Postis, Sera, Valvae &c. de Ianua verò Consulum, seu ostio medio Circi, senos carceres fornicatos utrinque habente, ubi Consules olim ludos spectabant, in vocibus Circus, item Ostia. At Aethiopes, inque his Macrobii praecipuè, ianus in aedibus nullas habebant, apud Herod. l. 2. quemadmodum & Romani, inter alias cerimonias, quibus pestilentiae tempore Deos suos ibant propitiatum, ianuas aedium omnium quibuslibet adire volentibus patefecêrunt, apud Liv. l. 5. c. 1. promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito. Sic apud antiquissimos mortalium, utpote innocentia sua tutos, teste Seneca in Octav. &c.

————— pervium cunctis iter
Communis usus omnium rerum fuit,