LexUniv:Iapyx
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |
IAPYX, Daedali fil. à quo Iapyges pop. Solin. c. 8. Item ventus ex Apuliae ora proficiscens. Horat. Carm. l. 1. Ode 3. v. 4.
- ---- Obstrictis aliis praeter Iapyga.
Idem Carm. l. 3. Ode 27. v. 18.
- Adriae novi sinus, & quid albus
- ---- Ego quid sit ater
- Peccat Iapyx.
Virg. Aen. l. 8. v. 709.
- Illam inter caedes pallentem morte futurâ
- Fecerat Ignipotens undis & Iapyge ferri,
h. e. vento ex Apulia spirante. Lucan. Civ. Bell. l. 6. v. 339. non pecularis hic illi regioni ventus est, verùm qui generali nomine Graecis Ἀργέστης, Romani Chaurus dictus est, apud Calabros, qui ex Iapygia flatum eius accipiebant, peculiari & locali appellatione, Iapyx est nominatus. Quemadmodum eundem ventum Athenienses, quòd ex Scironiis saxis cum sentirent, nomine Scironis, Atticae regioni peculiari nequa alibi noto, insigniêrunt. Transiit dein peculiaris haec appellatio in nomen generale; unde Iapyga, pro Argeste, dixit Virg. Aen. l. 8. c. 710.
- Fecerat ignipotens flammis, & Iapyge, ferri.
Idem, l. 10. v. 247.
Vide Salmas. ad Solin. p. 1257. Strabo l. 6. p. 279. & 328.