LexUniv:Iareb
Appearance
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |
IAREB, apud Hos. c. 5. v. 13. & c. 10. v. 6. vocatur Assyriae Rex, מלך ירב Rex Iareb, quae vox vindicem denotat; eo quòd Assyriae Rex, cum universa gente, Israëlitarum quoque Deos in captivitatem abduxit. Si enim Iudaeis credimus in Seder Olam maj. A. 20. Phace Rex Israel, Teglath Phalassar Rex Assur, abstulit è Dane vitulum aureum 3 & 12. Regis Achazi, i. e. octavo pòst Anno, etiam alterum è Bethele Salmanasser abduxit. In quo morem agnoscere est vett. Ducum qui non solùm de victis gentibus, sed & de Diis, triumphabant. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. post. l. II. c. 34.