Jump to content

LexUniv:Iarnacum

Unchecked
E Wikisource
Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iarmuth

Posterius
Iaromirus

In Vicipaedia:
Jarnac

In Victionario:

IARNACUM, vulgo Jarnac, oppid. Inculismensis prov. ad Carentonum fluv. inter Castrum Novum & Cogniacum, praelio inter partes, Sec. Praet. commisso, memorabile, medium ferè inter Inculismam ad Ort. & Santones ad Occ. Sed & Idem nomen illustris est in Gallia Fam. quae Cabotiae seu Chaboriae stirpis est ramus. In Theobaldi namque filiis, sub principium Sec. XIII. cum tres lineae cepissent, nempe in Theobaldo IV. Gerhardo, & Sebrano, ab illo Domini de Rochecerviere, sed non nisi ad duos gradus: ab isto Domini de la Motte Achard & de Raiz, exeunte Sec. XIV. Extincti; ab hoc, praeter Dominos de Chantemerle, linea Dominorum de la Greve orta est. Ex quibus directa primogenitorum successio defecit, in Ludovico Mortuo A. C. 1472. successione, per sorores eius, ad Castillonios & Comineum devoluta. Ludovici patruus fuit Renaldus de Jarnac, eius fil. Iacobus duarum linearum extitit auctor. Nam ex minore eius fil. Philippo Dn de Brion, & Com. de Buzançois, ac deinde de Charny, Admiralli Franciae, proveniunt reliqui illustres Comites de Buzançois &c. Ex majori autem Carolo, reliqui Barones & Comites de Jarnac descendunt, inter quos Henricus inprimis celebris est, qui haerede Ducali Rohaneâ ductâ, illam successionem domui suae intulit. Eius progenitores hi: Iacobus Chabotius Dn. de Jarnac: & Brion; ex Magdalena (filia Theobaldi de Luxembourg, Dn. de Fiennes) genuit Carolum Bar. de Jarnac, maritum Iohannae de S. Gelasio (fil. Ioh. de S. Gelasio, Bar. de Montilieu en Bordlois) & ex ea patrem Guidonis Baronis de Jarnac: quo & Luisâ de Pisseleu (filiâ Gulielmi de Pisseleu Dn. de Heilly) genitus Leonorus Baro de Jarnac, Obiit A. C. 1605. Huic Margaretha de Durfort (filia Symphoriani de Durfort, Bar. de Duras) peperit Car. Chabotium de S. Gelasio, Dn. de Mucidan & S. Aulaye; cuius ex Henrica de Lur (filia Michaelis de Lur Dn. de Longa, Barriere & Mucidan) fil. Henricus praefatùs, Margaretham (filiam Henrici Ducis de Rohan, Princ. de Leon) sibi iunxit; uti superiùs vidimus, ubi de Fam. Chabotia. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nob. Eur. Part. I. p. 97.