Jump to content

LexUniv:Iason

Unchecked
E Wikisource
Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iaso

Posterius
Iasonium

In Vicipaedia:
Iason

In Victionario:
Jason

Viri Illustres.

[recensere]

IASON, Pontifex Max. Iudaeorum, primus ex Sacerdotum numero gymnasium Hierosolymis instituit, in quo iuventus more Graecorum exerceretur in disciplinis Ethnicis 1. Mach. c. 12. v. 16. Quanquam Iosephus huius fratri Oniae, qui & Menelaus, hoc facinus adscribat.

IASON, fil. Aesonis, Thessaliae Regis ex Alcimede, quem pater moriens Peliae fratri in tutelam commendavit, tradito ei regno; ita tamen ut illud adulto Iasoni restitueret. Alcimede verò suspectum habens Peliam, Iasonem Chironi alendum dedit. Itaque Iason adultus cùm ad repetendum paternum regnum venisset, Pelias iuvenem laudis avidum ad Colchicam expeditionem excitavit, sperans futurum ut periculi magnitudini succumberet. Secundùm alius Pelias oraculum acceperat, ut sibi ab eo caveret, quem cum altero tantùm calceo ad se venientem videret. Iason autem, iam grandior, fortè in ripa Anauti offendit Iunonem vetulae similem, quam humeris suscipiens in ulteriorem fluvii ripam transtulit, atque uno in flumine calceo amisso ad Peliam Patruum venit: qui oraculi recordatus veritusque ne ab eo interficeretur, mandavit illi expeditionem in Colchos, sperans aut ab aliquo occisum iri, aut certè inter Symplegadas periturum. Fabricatâ itaque navi, quae ab Architecti nomine dicta est Argo, Iason cum Graecae iuventutis flore mari se commisit, primumque ad Lemnum ins. appulit, ubi ab Hypsipyle, & hospitio, & thalamo susceptus est. Deinde venit ad Phineum Regem, à quo muneris loco edoctus est, quomodo per Cyaneas petras inter se concurrentes, ad Colchos usque tutò navigare posset. Quò cùm pervenisset, Medea Colchorum Regis filia, formâ eius capta, à certissimo eum eripuit exitio, ostensâ ratione, quâ & aeripides tauros perdomare, & draconem pervigilem sopire posset; Eius itaque consilia secutus Iason, aureum vellus sustulit, & inde clam cum sociis & Medea fugam arripiens ad Istri ostium pervenit, adversoque fluvio subiens, cúm eum tandem in locum pervenisset, ubi Danubius Liburniae montibus proximus est, navim, quâ vectus erat, suis, sociorumque humeris superatis montibus in mare Hadriaticum deportavit tandemque sospes in patriam revectus, duos ex Medea filios suscepit. Sed postea cùm Creusae Corinthiorum Regis filiae amore flagrans, eam uxorem duxisset, Medea aegrè ferens divortium, Creusam cum regia exussit. Sunt qui tradunt, Medeae posteà reconciliatum Iasonem, multaque praeclara gessisse, adeò ut divinos in Asia honores fuerit promeritus. Orpheus, Apoll. Rhodius, Val. Flacc. Iasonis & Medeae Amores, paulò fusiùs sic habent. Cùm Iason cum caeteris Argonautis ad Colchos appulisset, Medeam fortè ad Phasidis ripam obviam habuêrunt. Cui cùm Iason adventus sui causam exposuisset atque ab ea de crudelitate Patris esset edoctus, ad preces conversus, fidem de coniugio dedit, si in discrimine ab ea praemonstrato ferret opem. Acceperat ante Iason à Venere Iyngem aviculam, quam Magae mulieres tantam ad amatoria carmina vim habere credunt, ut omnia venena & unguenta ad amorem excitandum idonea Tynges appellentur, teste Theocriti antiquo Enarratore; & ipse Amor Iynx à Pindaro dicatur: qui scribit hanc ex Olympo à Venere primùm ad mortales allatam & datam Iasoni, ut eâ simul & quibusdam amatoriis carminibus, quae ipsa Venus docuit, Medeam amore ad insaniam usque accenderet. Quod cùm fecisset, illa amore correpta, suum ei promisit auxilium, ac statim herbas medicatas & pharmaca quaedam dedit, quibus à taurorum igne tutus esset, & eum quid agendum esset docuit. Ille Aeetam convenit ac vellus aureum poposcit: quod Aeetas se daturum esse pollicitus, si tauros ingentes flammas ore & naribus evomentes iunxisset, atque dentes, quos ipse daret, seminâsset, hominesque armatos, qui inde pullularent, vicisset. Quae omnia Iason, Medeâ opitulante, cum summa sua laude & gloria perfecit. Aeetas tamen vellus aureum negavit, ac de Argonautarum caede tractare coepit. Iasonis & Medeae nuptias Val. Flacc. in Pence ins. fieri incoeptas esse scribit: inopino autem Absyrti adventu turbatas & interruptas. Timaeus & Apollon. l. 4. atque Orpheus Corcyrae scribunt. Dionys. Miles. in secundo Argonautic. Byzantii, Antimachus in Lyde prope fluv. dicit Iasonem cum Medea coiîsse. Philetas, in Alcinoi domo celebratas ait. Timonax verò in Colchide scribit, Medeam ab Iasone ductam uxorem, non sine patris Aeetae voluntate. Refert autem idem, monstrari iuxta Pontum hortos quosdam Iasonios vocatos, è quibus ipse discessùm fecit; & in Aeea Gymnasia quaedam & thalamum, in quo Medea Iasoni nupsit. Vide porrò Euseb. in Chron. Hygin. Apollod. Ovid. Met. l. 7. v. 25, 26, 48, 66. & 175. Strabo l. 9. p. 436. & l. XI. p. 503. Seneca Med. Val. Flacc. de Argon Nic. Lloyd. Addo quod: Ei totus fermè Oriens, ut conditori, divinos honores templaque constituit, teste Iustino l. 42. c. 3. Ἰασόνεια dicta Strab., & Ἰασόνεια ἡρῶα Barbaris eximiè culta; qualia multa Reguli evertêrunt: Parmenion autem id, quod erat Abdeus, diruit, ne cuiusquam nomen in Oriente venerabilius, quam Alex. esset, Iustin. ibid. De iisdem capiendus Tac. Ann. l. 6. c. 34. ubi multa de nomine Iasonis (sc. appellata templa sacellaque celebrari est.) Vide Bernegger. ad Iustin. d. l.

IASON; frater Oniae, summi Sacerdotis, apud Antiochum Epiphanem tantùm effecit, ut dignitatem Fratris obtineret. Voto improbo potitus, Iudaicos ritus Ethnicis mutare constituit, A. M. 3879. biennio pòst, à Menelao, Simonis fratre, ex tribu Beniamin, supplantatus, atque Sacerdotii dignitate privatus, rumore postmodum mortis Antiochi disperso, ingressus Hierosolymam pepulit Menelaum, civiumque complures neci dedit: nihilominus urbe coactus excedere, ad Aretam Arabum Reg. confugit, à quo similiter pulsus Lacedaemonem se recepit, ubi miserè periit. 1. Macc. c. 1. & v. 2. c. 4. & 5. Ioseph. in Antiqq. & de B. I. Torniel. & Salian. in Ann. Vide suprà.

IASON, nomen viri. Act. c. 17. v. 7. & Rom. c. 16. v. 21.

IASON, Argivus, Grammaticus celebris, Athen. l. 13. p. 560. & Steph. Byzantino laudatus. Scripsit libb. de Graecia, ubi Alex. Mag. mentionem facit.

IASON, Byzantinus, opere de Tragicis innotuit. Plutarch. de fluminibus. Vir eruditus, in notis ad eum locum, eundem esse suspicatur, de quo Steph. in Ἀλεξανδρεία & Τῆλος, sed fallitur, nam Iason iste Argivus Grammaticus fuit, vide suprà.

IASON, Cyrenaeus, Historicus, sub Ptol. Philometore. Olymp. 150. Scripsit libb. 5. de rebus gestis Asmonaeorum, in epitomen redactos, ab Auctore 2. l. Macc. Torniel. A. M. 3893. n. 8.

IASON Denores, Cyprius, floruit Patavii, Sec Praet.

IASON Maynius, Mediol. JC. & Orator, Pisae Ticinique docuit. Obiit A. C. 1519. Fichardus, in vitis Iurecoss. Thevet. l. 6. de Vir. Ill. Fortunae suae faber. Vide Paul. Iov. in Elog. c. 66.

IASON Trallianus, Tragoediarum auctor. apud Herod. Parthorum Regi in delitiis. Vide Polyaen. l. 7.