LexUniv:Iatraleptice

E Wikisource
Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iatinum

Posterius
Iatronices

In Vicipaedia:

In Victionario:

IATRALEPTICE, Graecè Ἰατραλειπτικὴ, pars Medicinae memoratur Plin. l. 29. c. 1. ubi postquam Clinicen ab Hippocrate institutam dixisset, pergit: Nec fuit postea quaestus modus, quoniam Prodicus Selymbriae natus discip. eius, instituens, quam vocant Iatralepticen, reunctoribus quoque Medicorum atque mediastinis vectigal invenit. Horum placita Chrysippus ingenti garrulitate mutavit &c. Unguentariam dicas, quae frictionibus, ac oleorum illitu, morbos curat & sanitatem tuetur. Athleticam eum Medicinae addidisse, ait Plutarch. Vide suprà in voce Aliptice: & infrà ubi de Medicis.