Jump to content

LexUniv:Iavan

Unchecked
E Wikisource
Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iava

Posterius
Iavarinum

In Vicipaedia:
Javan

In Victionario:

IAVAN, fil. Iaphet. Gen. c. 10. v. 1. Is. c. 66. v. 19. Ezech. c. 27. v. 13. & 19. Ionum Patriarcha. Huius filii 4. Elisam Aeolum caput. Tharsis Cilicum auctor, Chettim Cypriorum, & Rhodanim Rhodiensium progenitor. Torniel. A. M. 1931. n. 22. Sed vide Boch. Phaleg. p. 175. & infrà Ion. Addo hîc de illo Iosephi locum Antiqq. l. 1. c. 7. ἀπὸ δὲ Ἰαυάνου Ἰωνία ϗ̀ πάντες Ἕλληνες γεγόνασι, à Iavane Ionia & omnes Graeci orti sunt. Proin in S. Scriptura, non uno in loco, Iavan pro Graecis ponitur; inter alia Dan. c. 10. v. 20. & c. 11. v. 2. Etiam Strabo l. 14. p. 632. Iones Ἰάονες vocat, extrusa vocali υ. quod non rarò contingit: & Aeschyl. in Persis,

Ἰαόνων γῆν ὄιχεται πέρσαι θέλων,
Iaonum terram vadit vastaturus.

In quae verba Schol. Ἰστέον δὲ, inquit, ὅτι Ἰάονες οἱ Ἀθηναῖοι λέγονται ἔκ τινος Ἰάνος βασιλεύοντος αὐτῶν. Namque & Attica prius Ias & Ionia dicta est. Vide Ross. Archaeol. Attic. l. 1. c. 1. & G. Ioh. Voss. de orig. & progr. Idol. l. 1. c. 36.