LexUniv:Iberia
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Victionario: |
IBERIA, reg. Asiae inter Colchidem ad Occid. & Albaniam ad Ort. Armeniae maj. ad Mer. contermina, ad Bor. montibus Caucaseis definita. Nung Gurgistan incolis, Gall. Georgie. Ibi urbes aliàs celebres, Armotica seu Harmastis, nunc Cori & Artanissa, nunc Bassachiuc. Dividitur ab Albania Caspio monte ad Ort. à Colchide Moschicis montibus. Sub Principe proprio, sub clientela tamen Regum Pers. Baudr. Populi Iberes Strabo aliis Iberi, Giorgiani vulgò: quamvis Giorgiana reg. magnam Armeniae partem complectitur. Vide quoque infrà.
IBERIA, primùm appellata fuit Hisp. regio Ibero fluv. proxima an hinc, an ab Ibero Rege quam postea, Celtae Gallorum pop. relictis sedibus suis habitavêre, unde composito ex nomine gentis utriusque vocabulo, Celtiberi dicti sunt. Luc. Civ. Bell. l. 4. c. 10.
- ————— Profugique à gente vetusta
- Galliorum Celtae miscentes nomen Iberis.
Idem ibid. v. 335. l. 5. v. 343. & l. 7. v. 232. Porro Ar. Montanus Iberiam Asiaticam hodie Georgiam, in sacris literis sub nomine Tubal describit, atque hinc profectos Hispanos, qui Europae ultimam partem versùs Occid. occupant, testatur. Hoc ipsum etiam voluit Ioseph. Plin. l. 3. c. 3. l. 6. c. 4. & l. 6. c. 9. quoque Varronem secutus Iberes sive Iberos primo loco collocat inter nationes, quae ante Romanos in Hisp. sedes fixêrunt. Sic enim Scribit l. 3. c. 1. Un universam Hispaniam M. Varro pervenisse Iberos & Persas, & Phoenices, Celtasque & Poenos tradit. Longè tamen aliter Megasthenes, qui Seleuci Nicanoris tempore rerum Chaldaicarum, & Assyriarum Historiam condidit, ex qua sic Abyden, apud Euseb. de Praep. Evang. l. 9. c. 41. Μεγασθένης δέ φησι Ναβουκοδρόσορον Ἡρακλέως ἀλκιμώτερον γεγονότα, ἐπί τε Λιβύην, ϗ̀ Ἱβηρίαν στρατεῦσαι. Ταύτας δὲ χειρωσάμενον, ἀπίδασμον αὐτεων εἱς τὰ δεξιὰ τοῦ πόντου κατοικίσαι. Strabo etiam inprimo tradit, Iberos Occidentales in loca ultra Pontum, & Colchidem commigrâsse. Imò & similiter Dion. in Periegesi scribit:
- Τῶ δ' ἐπὶ ναιετάουσιν ἑωθινὸν ἔθιος Ἰβήρων,
- Οἵ ποτε Πυῤῥήνηθεν ἐπ' ἀντολίην ἀφίκοντο.
Sequitur hanc opinionem etiam Socrates, Hist. Eccl. l. 1. c. 16. Non pauci tamen ab hac sententia recessêrunt. Nam Appian. in Ibericis tradit, cùm aliqui putarent, Iberos Europae esse προγόνους Iberum Asiae, alios contra existimâsse, eos istorum esse ἀποίκους, fuisse etiam, qui neutros vel progenitores, vel colonos arbitrarentur. Quomodo Ἴβηρ ratione gentis utriusque erit ὀμωνυμον ἀπὸ τύχης. Atqui si diligentiùs perpendamus, multò verisimiliùs videtur, Hispanos esse colonos Iberum in Asia: quàm ut contra Hispani per immensa terrarum spatia ultra Colchidem commigrârint. Quod eo minus arridet, quia ab Or. propagatum est genus humanum. Quanquam verò faciliùs in animum induxero, Iberos Asiaticos coloniam duxisse in Hispaniam, quam è contra, Hispanos in loca Asiae Sept. inprimis tamen eo propendeo, ut putem, neutros alteris originem suae gentis debere: praesertim quando, ut Appian. ait: ἔθους οὐδεν ἦν ὅμοιον, ἣ γλῶσσα, Nec moribus ulla ex parte, nec linguâ convenirent. Iberiae Europaeae meminit, Claud. Laus Serenae. Reg. Carm. 29. v. 63.
- Sola novum Latiis vectigal Iberia rebus
- Contulit Augustus.
Iberiae verò Asiaticae. Virg. Georg. l. 3. v. 408.
- Aut impacatos à tergo horrebis Iberos.
De nomine sic Bochart. Iberiae vox, inquit, (i.e. Hispaniae) ex Phoenicum lingua petenda est. Nam Caucaseos Iberos in Hisp. venisse, & regioni dedisse nomen merae nugae sunt. Quid igitur? Hebraeis עבר eber, Chaldaeis עברא ebra, vel ibra est transitus, & quicquid est ulterius. Inde plurale ebrin, vel ibrin, terminos, & fines significat. In Evangelio Syro, & in versione Syra Psalmorum passim usurpatur haec vox, ubi Graeca habent πέρατα τὴς γῆς, אפסי ארצ Aphse eretz, i.e. fines terrae. Meritò igitur Iberi dicti, qui ex Phaenicum sententia terrarum fines ultimos habitârunt, Hispani nempe, quorum urbem Calpen Tyrii putavêrunt, esse τέρμονας τὴς οἰκουμένης, ut in Strab. l. 3. p. 166. habetur. Tale est quòd Gaditanum templum Posidonius scribit esse ϗ̀ γῆς θαλάττης πέρας. Et quòd in Homero Proteus Menelaum ita compellat:
- Ἀλλὰ σ' ἐς Ἠλύιον πεδίον, ϗ̀ πείρατα γαίης
- Ἀθάνατοι πέμψουσι. ————— —————
i.e. in Hispaniam, ut interpretatur Strabo l. 1. p. 129. Eodem sensu apud Dion. τήλιστοι, i.e. remotissmi dicuntur:
- Ὁππόθι τηλίστων μετεκίαθεν ἔθνος Ἰβήρων.
Ita legendum, non τριλλίστων, ut vulgò legitur. Unde Claud in 2. Cons. Stilich. ait: Carm. 24. v. 147.
- ————— In extremos aciem mittebat Iberos.
Notandum hic, Galliam olim etiam Iberiam nominatam, ut constat ex Strab. l. 3. ut suprà ubi antiquitùs Iberiam ait dictam, quicquid foret inter Pyrenaeos montes & flum. Rhodanum, ut verisimile etiam sit eam veteribus extensam usque ad Rhenum, eamque credo causam esse, cur Nonno l. 23. Dionys. dicatur Ῥῆνος Ἴβηρ Rhenus Iberus. Sed quanto aliter Gorop. Becanus senserit l. Hispanicorum 2. ubi suspicatur Ἴβηρ Germanicam esse vocem, quia Germanis Iver idem sit ac Zelotypus, quomodo Rhenus in vet. epigram. ζηλήμων vocatur. Sed eius sententiae eo minùs ratio habenda est, quia apud vett. omnes de hoc Rheni cognomine silentium sit, nec Nonnus homo Aegyptiacus sciverit Germanicè Vossius. Nic. Lloyd. Iberia tota ad Christum conversa est Sec. 4. mulierculae captivae operâ, quae cùm invocatione nominis Domini Iesu Reginam à gravissimo morbo liberâsset, haec fide susceptâ maritum Regem quoque convertit; sicque utcunque ritus Christianos à femina edocti, Rex viris, Regina mulieribus, Christum praedicârunt, donec iis à Constantino Mag. Episcopi summissi sunt. Rufin. l. 1. c. 10. Socr. l. 1. c. 16. App. Alex. de Bell. Annib. p. 313. &c. Addo hoc unum, quòd Iberos purpureis vestibus in pugna amictos, patrio more, fuisse hostibus terribiles, prodit Polyb. l. 3. Caeterum de Iberis Asiae monet Salmas. eos, cum Colchis & Albanis, Scythiae nomine à poëtis comprehendi, ad Solin. p. 890.