LexUniv:Ibis
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |
IBIS, quod serpentes, Nilo exundante, devoraret, pro Numine Aegyptiis fuit. Vide Cic. de Nat Deor. l. 1. c. 36. & Consol. sub fin. Lucian. Iov. Trag. Tom. 3. p. 469. Et quidem tam religiose culta, ut capitis esset, si quis Ibin, sicut & accipitrem, occidisset sive sciens sive ignarus, Herod. Euterpe. Vide quoque Iac. Ouzel. Animadvers. ad Minuc. Fel. Unde iis ante exercitum positis cùm parcerent Aegyptii, Pelusium expugnavit, sicque in Aegyptum pervenit Cambyses, apud Polyaen. l. 7. &c. De ea sic Solin. c. 32. Circum easdem ripas (Nili viz.) ales est ibis. Ea serpentium populatur ova, gratissmamque ex his escam nidis suis defert ---- Nec tamen aves istae tantùm intra fines Aegyptios prosunt; nam quacunque Arabicae paludes pennatorum anguium mittunt examina ---- in procinctum eunt universae, & priusquam terminos proprios externum malum vastet, in aëre occursant catervis pestilentibus; ibi agmen devorant universum: quo merito sacrae sunt & illaesae. Ore pariunt. Nigras solum Pelusium mittit, reliqua pars candidas. Ubi quòd ore hanc Aegypto peculiarem avem parere tradit, refellitur à Salmas. ore tantùm coire eas, uti corvos, vulgò creditum docente pluribus ad eum p. 418. Porrò clysterem inventum earum Plin. facit l. 8. c. 27. & in Alexandria plateas omnes iis cicuribus ac flomesticis refertas esse, apud Strab. legas &c. Quòd verò avis haec cùm collum & caput sub plumis abdiderit, cordis figuram exprimit, teste Aeliano de Anim. l. 10. c. 39. quodque, ad evitandas feles, in palmis nidificat, ut idem alibi refert, inter Hieroglyphica cordis Deo grati, mentis generosae ac in celsa virtute quiescentis, recensetur: vide Nic. Causin. Hieroglyph. In eam Idmonem poëtam conversum, apud Ovid. habes ut plura hanc in rem, apud G. Ioh. Voss. de orig. & progr. Idol. l. 3. c. 74. 78. 82. & 96. Plin. l. 10. c. 29.