Libellus apologeticus pro synodo

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Libellus apologeticus pro synodo
Saeculo VI

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 63


EnnTic.LiApPrS 63 Ennodius Ticinensis473-521 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO.

Solet dicendi affectum rerum ardor exigere: si avarus laudis est animus et favorem desiderat sudore mercari; et per blandimenta gloriae crucem narrantis ignorat: aut lucri compedibus, linguae vendit obsequium, ut dum animus habendi cupidine subjugatus praesumptum aestimat jam tenere compendium, sic ingruentia per styli exercitium nescit timere discrimina: aut necessitate conclusus, profert eloquium sine quacunque lima captivum, et nesciam pudoris frontem monstrat in medium, ut dum intentioni famulatur, diligentiam decoris abjuret: quia dicendi ornamenta non sunt negotii, sed quietis; nec militiae sunt picta verba, sed otii: campus fortem postulat, pax profunda redimitum: qui profutura asserit, loquelam quae penniculo artis est colorata, contemnit. His ergo ita se habentibus, causam narrationis insinuo, et coactam vocem pravorum latratu religiosis mentibus commendo: scriptum esse reminiscens, Tempus tacendi, tempus loquendi (Eccli. III, 8): vel post fidem prophetici oraculi cujusdam oratoris exemplum, qui refert, nisi cum necessariam, dicendi nimis ineptam esse conditionem. Oris ergo ministerium pro ingenii valitudine sacerdotibus dedo, adversus quos sibilantium effusa sunt venena linguarum: licet scuto munita fidei spiculorum imbrem patientia religiosa non timeat, et ad auctorem redeant tela quae sine bellandi arte diriguntur. Quibus enim pro lorica Christus est, vim non metuunt, et inimicos longa exspectatione prosternunt. Quisquamne tamen in hac acie praelium putet esse formidini, in qua Deo et pontificibus infertur sine virium aestimatione certamen? quisquamne fluxum et lacessentem hostem videat, et praeliorum causis adversarium debilem expavescat? Invidet sibi ipse victoriam, qui conscientia vulneratum aggredi cessat inimicum. Ad lucrum hostis sui procedit, qui in conflictibus non prius causas, quam aliud expendit: dat vires jaculis innocentia, et mucronem acuunt ex aequo venientia vota bellandi: percutiendi impetum plus justum dolorem scimus dedisse quam brachia. Inde paucorum telis multitudo non substitit. Dicente ergo mecum propheta: Plures nobiscum sunt, quam cum illis (IV Reg. VI, 16); placiturum bonis, quantum aestimo, opus incipiam.

LIBELLUS.

Sufficeret quidem schismaticam imperitiam propositione cecidisse: maxime cum secum habeant objecta responsum, et mereatur titulus sine lectionis discussione cum auctore damnari: cum in praenotatione ipsa significantia operis innotescat immundi, dicentium ADVERSUS SYNODUM ABSOLUTIONIS INCONGRUAE. Ego tamen nunc si agam, quasi opus sit alieno ense perire mala proponentem. Istud praeloquium potest, dementissimi hominum, tantum inscientiae ascribi? Estne aliquis praeter vos, sic inter oves ulcerosas deputandus et erraticas, qui magnum regem potuisset lacessere pastorum? dicente propheta: Filios nutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isai. I, 2): et Domino de apostolis, Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16): quos episcopos fuisse propheta testatur, de Juda dicendo: Et episcopatum ejus accipiat alter (Psal. CVIII, 8). Apostolo aeque Paulo proclamante, Obedite praepositis vestris, quoniam ipsi exorabunt pro vobis (Hebr. XIII, 17).

Sed redeamus ad gravem et venerabilem non solum ex ala productam, sed mysticam propositionem. « Non omnes, inquiunt, sacerdotes regis ad concilium adscivit auctoritas: nec omnes in judicatione senserunt. » Mancipia Tartari, et liquido Satanae ministri, quoscunque non evocavit scriptum principis, novis nexibus, et actuum vestrorum spiris causa pertraxit. Nolo dicere in quo fuerint voto, in qua deliberatione discedentes: quibus taedium illa peperit exspectatio, cum viderent venerabilem papam longas in vita contra fas suum inducias accepisse. Videbant aether tantum directis a se jaculis verberari. His ne liceret infelicibus in malorum actuum consolatione secreto delitescere, libris vestris nudantur absconditi, et per vos in turpi facto habere solitudinem non sinuntur; dicente Domino in Evangeliis: Omnis malus odit lucem (Joan. III, 20).

« Post haec asseritis, adversarios papae Romani dici non debuisse, qui praedictum prolatis petitionibus accusabant. » Dolose videlicet hoc agentes, eo quod adversarios suspectosque, canonica synodalibus clamante in decretis auctoritate, in suam recipi accusationem episcopos minime oportuisse, vos non latuisset: « ad assertionis fidem jungentes, quod eos isto nomine praecepta regia non vocassent. » O homines omni artis lima compositos, et caminis fabrilibus excoctos, qui ad stipulationem dictorum desudata invenere testimonia! Amamus, reverendi viri, sententiam vestram, et ut aiunt, in ipsam pedibus imus: cognoscimus errata, quae dicitis. Inimicum vocet aliquis accusantem, et tragico nomine appellet contumeliam non merentem? Dehinc subjunctam quaestionem rhetorica fibula momordistis, allegando: « Testis est Romana civitas, si omnes episcopi senes et debiles convenerunt. » Ecce orationem viri nervis nitentem, et ipsi Cepasio praeferendam nitore sermonum. Ergo quia se aetate valentes et corpore imbecilles esse dixerunt, ipsi se ineptos judicio esse testantur, quoniam membrorum se dixerunt jam sustinere dispendia: maxime si hoc ingerere clementissimi domini auribus praesumpserunt. Vos putatis, ab universis Dei conspectibus pulsi, illo vestrorum more congressuum ubique narranda confundi, et apud principem de collectione pontificum alios protulisse sermonem, nisi quos aetatis maturitas ordiendae loquelae fecit auctores; quibus anni veteres reverentiam contulerunt, qui putabantur bonorum meritorum suffragio in longum fuisse servati: ipsos ergo de gravidae aetatis fatigationibus queri decuit, quos aetas jusserat allegare. « Viri optimi, subdidistis, ex praeceptis regiis evocationis causam fuisse jam cognitam, et Italiae summa moderantem non fuisse, quasi de novo negotio consulendum: plus chartae et scriptioni religionis debitum, quam praesentiae principali. » Nullus ergo in praedicto negotio titulus remanserat, ad cujus inquisitionem pergentes illud jure praeloquerentur exordium. « Ex hinc digressi bonarum rerum in rege laudatis affectum, et colitis verbis innocentiam, quam actibus ignoratis. » Si tamen cultus est in loquela vestra: quam scabro vomere, velut agentes per devium aratra, proscinditis, marcenti solo lolia commendantes, recepturi pro tali impendio paleas, quibus gehennae in perniciem vestram ignis animetur.

Sed nunc, ut quidam fertur dixisse, quae quibus anteferam? « Contra Apostolum dicitis impugnatores summi pontificis non auditos, qui coelestis mandati memores partem suam a consortio adulteri subduxerunt. » Hic non incesso ignorantiam: rimosam memoriam non accuso. Nolo dicere quod prophetae verba Apostolo contulistis: qui novi et ipsos apostolos recte vocitari, quos missos esse non nescio. David enim dicit: Furem videbas et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18). « Deinde quis se de illa vestra enodem faciat quaestione, qua dicitis: In criminibus objectis, quod non excluditur, approbatur? » En vocem Romanae Ecclesiae militibus congruentem, in qua nescias utrum prius nitorem praedices, an saporem. Putasne, audistis legi: Quod justum est, juste exsequeris (Deut. XVI, 20)? Audistis de malefactis hominum, si tamen aliquando conversatio humana vos tenuit, quidquid non suis ordinibus approbatur, excludi? Ubi est illud prophetae: Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui (Isai. III, 14). Et de vobis dictum: Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt: vae animabus eorum (Ibid., 9)? Sed quid facto opus est, quotiens nulla desperatis medela succurrit, nisi implorandus est Dominus, qui promisit per prophetam (Isai. II, 12), futurum se super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem, ut humilietur? Sed fetidum opus vestigiis insequar et ferrata, si valeo, calce contundam. Ut vere dicam, res cum re, causa cum causa, ratio cum ea quam putant, ratione pugnabit. Oblocutos sacerdotes praeceptionibus regiis allegatis, et quoddam sacrilegium creditis, mali aliquid, cum coelestem nesciatis, de terreni domini jussione sentiri: opponendo, quis regi debuit dicere; papam oportuisse synodum convocare? certe quod in hac parte constat exemplum? Illum praecipue, qui criminosis multorum propositionibus jam jacebat, quem hoc fuerat damnare, quod argui; cui praerogativam coelitus ascriptam hostium suorum oblocutio jam tulisset? Ad hanc vos dementiam malorum actuum per gradus suos incrementa traxerunt, ut hoc credatis esse lacessere, quod convincere? nec apud vos habeant a veritate differentiam odia, quae plerumque contra meritum impetiti, studiis, non rationi obsequentia vota concinnant? Ubi est illud, Priusquam agnoscas, ne adjudices quemquam (Eccli. XI, 7, sec. LXX)? Olim vos accepit grex positus in sinistra collegas: apud quos ex praejudicio excepisse sententiam creditur, qui meruit ad examen adduci, et hoc est reum existere, quod libram disceptationis intrare.

Praelocutioni tamen optime divinum subdidistis exemplum: quod ita quadratis constat alloquiis, ut ipsum in eo Archisippum tenere lineam putes. Peccatori dicit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? Huic dicto conserentes, quasi ad sacerdotes apostrophen, quia beati Petri apostoli vicarius aestimatur. « Prohibetis archiatrum ejus corpori afferre medicinam: quomodo vos animae ejus curationem exhibere renuetis? Magnum per divina ridiculum, an maxima lamenta sint nescio. » Vos alienae febri curam quaeritis, vos fatiscenti animae medelam adhiberi cupitis, et in lethi proximitate positi, vestri immemores de alterius salute tractatis. Quid si illud vere vobis a propheta dictum: Nunquid parum est quod molesti estis hominibus, molesti estis et Deo meo (Isai. VII, 13). Et iterum: Medice, cura te ipsum (Luc. IV, 23)? Sed hinc alias. Novimus, quia sanari non potest conclamatus, et (Prov. XVIII, 3) improbus in profundum deveniens mira temeritate contemnit. Sed credo vivit in istis, et in malae conversationis suae morte, consilium; et potest optare quis alteri, quod ipse jam perdidit. Nunc recte vobis cum propheta dicam: Omnia quae loquitur populus iste conjuratio est, et timorem ejus ne timeatis nec formidetis (Isai. VIII, 12). Facessat a nobis, qui in vobis est, pruritus iste linguarum: quos vere idem propheta arguit: Scribentes injustitiam scripsistis (Isai. X, 1). « Non nos beatum Petrum, sicut dicitis, a Domino cum sedis privilegiis, vel successores ejus, peccandi judicamus licentiam suscepisse. » Ille perennem meritorum dotem cum haereditate innocentiae misit ad posteros: quod illi concessum est pro actuum luce, ad illos pertinet quos par conversationis splendor illuminat. Quis enim sanctum esse dubitet, quem apex tantae dignitatis attollit; in quo si desint bona acquisita per meritum, sufficiunt quae a loci decessore praestantur? aut enim claros ad haec fastigia erigit, aut qui eriguntur illustrat. Praenoscit enim quid Ecclesiarum fundamento sit habile, super quem ipsa moles innititur. « Sed hinc actibus vestris coelestem potentiam putatis esse suffragio, quod ad praesidium beati apostoli adjutricem, ut dicitis, dexteram commodatis. « Nescitis, stolidi, solem facibus non juvari, nec ad praesidium diurnae lucis lychnos accendi? Scriptum enim est: Scrutatur corda et renes Deus (Psal. VII, 10; Jer. XVII, 10).

Sed in illa parte quis audeat argumentis vestris respondere, nisi quia sine arte dicitur verum, et fides mendacio sermonum technis assuitur? « Cur, inquiunt, ad principem convenistis, si audiri non licebat impetitum? » Sic vos in stuporem pecualem peccati nebula aut divinus horror oblimat, ut verecundam excusationem aut fraude mens vestra transeat, aut belluarum pressa hebetudine non agnoscat? An forte aliud putatis fuisse, quod dictum est, ipsum debuisse synodum convocare, cujus opus erat officio? ut vos videlicet per pontificale examen sententia percelleret, quos a capitis sui compage in salutis detrimento insanus fervor absciderat.

Post, Esau mentionem operi vestro, nescio verbis, an latratibus indidistis, comparantes ei antistitem nostrum, qui senioris naturae beneficium unius cibi commutatione perdiderit, et primogeniti canam dignitatem amiserit faucibus obsequendo (Gen. XXV). Ad ista quid referam, qui ex omni objectorum parte concludor? Quis, rogo, vestrum Symmacho benedictionem, dum patri plus deservit, eripuit? cui tantorum munerum Jacob vice est collata nobilitas? quis ex vobis caeci parentis desideriis pariturus occurrit? quis vestrum devotione sua genitorem venerabilem captum oculis nulla fecit lucis damna sentire? Nonne collatione tenebrarum vestrarum nox putatur per sudum rutilans jubar ostendere, et omnis obscuritas, actibus vestris collata, decorem solis assumit? Praeterea tunc Jacob, quamvis congruentem moribus filii, benedictionem tamen contulit jam promissam (Gen. XLVIII). Nunc quid his longius immoramur, cum docendi non sint, qui calces stimulis intulerunt? Credite mihi, pacis inimica sunt, impugnationi non sunt idonea, quae profertis.

Sed sequitur vinculum cum aenigmate, quod nescio qua replicationis arte solvamus. Tullianae enim profunditatis pelagus ingressi cymbulam nostram quaestionum flatibus per littorum incerta transmittunt. In qua tamen, Christo clavum tenente, portum ingrediar, et sigillatim de turbinibus vestris universa discutiam, habiturus in ductu illorum facultatem non meam. Aiunt enim: « Vera est episcoporum assertio, sedis apostolicae praesulem minorum nunquam subjacuisse sententiae; cur ad judicium districta conventione productus est? » Multum quidem annosa hic in nobis laborat infantia: cui ille advocandus est, qui ineluctatae nobiscum semper pondus propositionis exsuperat: cum manifeste pro sacerdotibus cum propheta clamitem: Nunquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum qui trahit eam (Isai. X, 15)? ut sit mihi illud suffragio divinum oraculum: Quomodo si cessavit exactor, tributum quiescit; ita contrivit Dominus baculum impiorum (Isai. XIV, 4). Tribue, Domine, quod praedixisti in illis: ut sicut errat ebrius et vomens, ita pereat incredulus qui infideliter agit. Propter hoc, propheta vobis insultans vociferat: Audite verbum Domini, viri illusores (Isai. XXVIII, 14). Quisquamne causarum ex praecognitione sancit eventum, et rabidis terminum positura conflictibus sic metitur, ut pernix decisio, dum inquisitione esse senior innotescit, favorem censentis accuset? Nunc paulisper ore, actibus, annis indignus, pontificali voce vos arguam. Nos, qui statuta nostra non una apud vos volumus lance constare, quibus de impugnatorum qualitate lati sunt canones, apud quos nefas est cana patrum diffinita transceudere, quibus scriptum est in Carthaginiensi concilio, quod apostolicae sedis per Faustinum episcopum qui tunc ab ea missus interfuit, approbavit auctoritas, Accusatoribus de inimici domo prodeuntibus non credendum; in quibus odio succensa vicinitas per nutrimenta arida flammam persecutionis exsuscitat, et universam doli fabricam sumptu et machinis cohaerentibus secreta dispositione componit; istos quae domus evomeret, qui scire potuisset nostra collectio, nisi praesentes? et impugnationis qualitatem unde nisi ex scripta propositione didicisset? in quibus sententiam criminum, dum simulato ferunt persecutionem se debere criminibus, agnovisse?

Post illa quae de accusatoribus prolata sunt, addi distis: « Cur personae jussae sint praesentari, quas saepe imperialis flagitasset auctoritas, ad defraudationem genii pertinere ejus, qui nunc in sede apostolica, quasi in quadam arce consistit. » Vere vobis dicit Sapientia: Homo infirmus et exigui temporis ad intellectum non perveniet, sed laboret, ut sciat quid acceptum sit apud Dominum (Sap. IX, 5). Et iterum dicunt Proverbia: Odit se qui negligit studia, imperitis enim obviat mors (Prov. XV, 32, et X, 21). Quid enim illam quae ex viperina scientia descendit, ignorantiam fingitis? quid adhibetis mira latrocinandi arte praestigia, simplicitatem fronte monstrando? De vobis vere dictum est: Qui loquitur mendacium ex propriis loquitur (Joan. VIII, 44). Istam laetitiae faciem, ex judiciorum censura venientem, vafra provisione sacerdotis nostri oculis abstulistis; ut eum talibus adversus acies vestras instructum munitionibus, et innocentiae in testimonio orbis tela deferentem, ab ipsis judiciorum adytis pelleretis: providentes ut nec sine impugnatione insons viveret, nec haberet solatium de incorrupta judicum inquisitione pulsatus. Vos praefato et dedistis et invidistis examen, cum uno eodemque itinere a vobis disceptationum dubia subire et prohibetur, et cogitur; et per singularem callem ad causam arcendus evocatur; ne manifestam salutem aut non lacessitus obtineret, aut subriperet absolutus. Adolescentiae meae memini me legisse temporibus de quodam dictum: Exsuli exsilium imperas, nec das. Vos impetit Prophetae sententia: Isti sunt viri qui conturbaverunt terram, et qui concusserunt regna (Isai. XIV, 16). Et iterum: Excidentur ramusculi eorum falcibus, et quae derelicta fuerint, abscindentur (Isai. XVIII, 5). Et rursus: Dum non speratis, veniet contritio vestra, et comminuetur multitudo vestra, sicut lagena figuli (Isai. XXX, 14). Nec non propheta ad hanc causam specialiter locutus intonuit: Dominus inclinabit manum suam, et corruet qui fert malis auxilium, et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur (Isai. XXXI, 3). Redeo tamen, post vetusta exemplorum suffugia, ad novellas canonum definitiones. Clamat in alio loco Carthaginiense concilium: Quascunque ad accusationem personas leges publicae non admittunt, his impugnandi alterum et nos licentiam submovemus: et, Nullae accusationes a judicibus audiantur ecclesiasticis, quae legibus saeculi prohibentur. Quaero a vobis, viri quibus indita est ad unguem polita perfectio, cujus conditionis fuerunt ista mancipia, quae postulata scriptis principalibus intimastis? Si ea servilis adhuc in potestate alterius catena retinebat, et nulla ab obscenae obligationis compedibus vestigia in libertatem missa laxabant, vel vobis disceptantibus fidem aliquam praedictorum verba portassent. Sed, credo, replicabitis: veritatem quam sponte prolata in illis vox habere non poterat, hanc diversis cruciatibus e latebris suis religiosus tortor exegerat: ut dum poenis corpora solverentur, quae gesta fuisse noverat anima non celaret. Sed quaeso, primum ad leges publicas, deinde ad judices ora convertite: qui possunt in defensione sua sic eloqui: Nos, quos Dei servitium post istarum rerum abjectionem fecit ingenuos; qui servulorum insultantium contumelias aut despicimus, aut ridemus; quibus scriptum est de famulis per Apostolum: Mementote quia vester et illorum in coelis est Dominus (Ephes. VI, 9), ad haec saeculi mala revocabimur? faciendum a nobis est, quod facientem alterum profanum esse contendimus? quod per ministerium jussionis et manus alienae incestaret aspectum, nostro peragetur imperio? Nolite hanc ad universas Ecclesias mentem rapacium luporum more et natura servare: quia postquam nos maculasset forte pro desideriis vestris cruenta discussio, effectum in his, quo tenditis, non haberet. Sed dicente vobis propheta: Ponamus circulum in naribus vestris, et frenum in labiis, et reducamus vos in viam qua venistis (Isai. XXXVII, 29; IV Reg. XIX, 28): qui eodem propheta asserente impugnamini, qui dicit: Erunt quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt vobis (Isai. XLI, 11).

Hoc etiam novo adversus nos subdidistis invento, ipsum Dominum et Redemptorem nostrum, servorum subiisse judicia; et coeli operatorem particulae cuidam sponte subjacuisse terrenae: dum testatur, et loquitur, Homo Juda, et qui habitas Jerusalem, judicate inter me et vineam meam (Isai. V, 3): hoc etiam beatum Petrum; hoc Paulum apostolum non horruisse narratis, et illam vestram elegantiam ad jus pertrahitis exemplorum nexibus praecedentem: quasi vobis in hac parte remanserit cum renitente contentio, et validis facundiae vestrae digitis exigantur oblata. Samuelem etiam prophetam mirificum de conscientiae suae serenitate vulgi dicitis implorasse testimonium. Quid enim Samuel dixit? scire Dominum, quos nullius unquam substantiam, nullius pecus abegisset, adversatum se muneribus, et quod est supra hominem, sponte venientia dona vitasse: providens scilicet, ne per suspicionum praejudicia, opinionis damna pateretur. Postremum sub divina attestatione patefecit innocentiam, ne humanum subiret examen. Redemptor noster judicium, quod inter se et vineam suam optat evenire, dum vestra in praesenti negotio mala respicit, magis implorat. S. Athanasius Alexandrinae urbis episcopus, dum participum vestrorum argueretur invidia, agnoscens sibi per contumeliarum multitudinem exercitium contingere, non timorem, vere ad coronae pretium junxit, quod de dignitate submisit: et ante coelestem de absolutione sententiam, personam rei innocentiae bonus aestimator implevit. Sic enim Christi milites sudore suo honorum sibi incrementa parturiunt, dum concessa fastigia celsiore humilitate castigant: inde laudum cumulos mercaturi, unde indepta culmina sublimi parcitate moderantur. Sed quamvis beatum Athanasium Romano antistiti, quantum nosse datur, imparem locus ostendat; facto tamen in negotiis comparantur. Ille praesto fuit judicibus: iste quantum et vos dicitis, advocavit. Ille intentatam discussionem ut Dei famulus non refugit: iste triumphi sui spem in discussorum collectione constituit. Sed quid his longius collationibus immoremur? Judicia et iste voluit, amavit, attraxit, ingressus est: et quod posset fideli corda doloris justi aculeis excitare, venerando concilio auctoritatem etiam contra se, si mereretur, indulsit. Quis in hac allegationis ipsius fronte nesciret fultum ad coepiscopos puritatis testimoniis convenisse, qui hoc quod districtionem eorum minus licebat, exhorruit, aestimans illud magis quolibet modo labefactandum, quod statuisset censor invalidus? Quid praefatum incessistis canina loquacitate? quid laeditis non merentem? Votum ejus est quod vestrum putatis esse terrorem: sed astutior in vobis, quam in Athanasii adversariis novelli virus serpentis insibilat. Illi nescierunt quod vos optime calletis, qualiter triumphus tolleretur impetito. Illi provocatum, ne audiendus non occurreret, formidabant: vos moram quam habebant examina non ferentes, venientem jaculis repulistis; et taedium vobis de sententia praeparatum armorum ultricium assumptione commutastis. O malorum commemoratio, quae vocem et praestat et subruit; dum illos quos in clamorem coegerit, eorum etiam gravitate facti verba confundit.

Quis patiatur vos aequo animo garrientes? Ergo nos secundum assertionem vestram, novellae utilitatis commoda non amamus, dum definitis senioribus praestamus obsequium? Hic tota ingenii vela suspenditis; hic resupinae cervicis ex secessu pectoris quidquid habuit flaminis ructus evomuit. « Aiunt enim: Moysi a vobis jejunia, et Elisaei miracula quae egit dum mortuum suscitavit, si annosa tantum sectamini, condemnantur. » Quid hic rationis invenit scrutator idoneus? non si auri pallidus inquisitor occurrat, in sensibus vestris latentium venarum motus inveniat, et insuetis lucem latebris sermonum fossor admittat. Idcirco ergo cana miracula non probamus, si juvenilibus consensum non praebemus excessibus? Si servum Domino discipulum magistro Evangelii memores subjungamus (Matth. X, 24; Luc. VI, 40; Joan. VI, 40, et XXV, 20), quidquid potuit prodesse negligimus? Alia sunt, improbissimi hominum, quae ad usum recentem sine injuria vetustatis adhibemus.

Novam deinde culpam, et quam investigatio nostra transierat, reclusistis: « Quare papa, sine exempli instituto praecedentis, synodum convocavit, ut de criminum ejus objectione cognosceret? » Post haec nos falsitatis arguitis, cur a principe, quae in praefato negotio scripta sunt, dicimus postulata. « Praesta, Domine, ut labyrinthi hujus sine errore sinuosos superemus anfractus: » dirige semitam, quam flexilis coluber juxta fabricam proprii corporis aut mentis operatur, ut vere dicamus: Dominus virtutum nobiscum, adjutor noster Deus Jacob (Psal. XLV, 8). Et cum Salomone exsultemus dicente: Equus paratur in die belli; apud Dominum est autem omne praesidium (Prov. XXI, 31). Superforaneum quidem est absurdis respondere propositionibus, dicente propheta: Ne respondeas imprudenti ad imprudentiam ejus (Prov. XXVI, 4). Sed si quid contemptus transierit, vereor ne quasi validum putetur non tetigisse formido. Melius est nobis cum beato Paulo insultationis causas incidere, et plena voce testari: Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII, 11). Hoccine ergo nullo constabat exemplo, ut sacerdotum papa concilium convocaret, cujus arbitrium est collectio synodalis? aut parva erant, quae de vestris cum hac multitudine facinoribus damnarentur? Nonne directa verba sunt canonum: Quicunque clericorum ab episcopo suo, ante sententiae tempus, pro dubia suspicione discesserit, manifestam in eum remanere censuram? Ad hujus rei ministerium devotum Deo oportuit agmen occurrere, ut perditi et profligati gregis ulceribus medicorum exercitus subveniret: quia quotiens morborum violentia celeri gressu ad animae secreta festinat, obvias manus afferre non potest salutare consilium, nisi ex collatione multorum. Nam et hoc a rege nostra poposcit allegatio, ut abscissis clericorum praejudiciis de accusatorum papae merito per humanum os supernum judicaret imperium. Videamus tamen si placet, et illas didascalici libelli vestri relegamus argutias: habentibus etiam nobis ante oculos patrum sanctiones, quibus excessuum vestrorum sentina ponderetur. Lex ecclesiastica pontificem ab aliis accusatum, priusquam sub lucem objecta constiterint, exigit non relinqui. Vos vero divini, ut puto, juris memores, qui levia errata despicitis, qui peccati nobilitate gaudetis, ne qua vos ex desertione sacerdotis culpa respiceret, accusastis cum incrementis delictorum. Ad hanc vos valitudinem ille qui est praevius vester, adduxit, ut post desolatum, post impetitum pontificem, sine ullius vigore sententiae, totius pene Italiae improbandam antistitum crederetis esse censuram: quomodo quidam dixit de cohorte vestra: Festinantem animam morti non credidit uni. Potestne mens indocilis, criminum jam ditata successibus, a detestabili proposito, velut effeta feriari? Ille vos locupletes malis effecit, cui elationum copiae opes angelicas sustulerunt (Isai. XIV, 12) et divinum censum nocendi quo exuberat, thesaurus invidit.

Sed promissi memores universa quae operi ipsorum recolimus inserta, tangamus. « Arguitur stylo splendidissimo papa Symmachus, quare conventionem praeveniens, cum populorum coetibus examen intravit, et postea judicia, cum evocatus quater fuisset, sprevit. » Sic a vobis veri discessit affectio, ut mendaciorum nebulis urbis testimonium putetis involvi, et fallaciae penniculo depicta verba plus virium credatis habere, quam veritatem Roma quam retinet? Ergone ille disceptationem vel importunus adiit, vel exspectatus aufugit? Ergone illam multitudinem devotae Deo plebis, non pro fidei diligentia Christiana magis exspectatio, quam furor evocavit? Quisquamne ad inferendam violentiam currens lacrymas comites habet, et qui studet esse formidini, vultum timentis ostendit? Multitudo illa juncta sacerdotis officiis attulit ad nos lamenta, non jacula: nec venit telis minax, sed fletibus miserabilis: una tantum intentionem vestram ostentatione gravatura; quia uberibus oculorum fluminibus demonstrabat, quam esset per acerbitatem vestram conditio dolenda pulsati, et in sobrietate venerandi examinis afflictione propria commendabat, quem voce non poterat. Sed habetis manifestum ex hac re qui bilem furor accendat: quia pene absolutus ad judicia venit, pro quo orbis illacrymat, et dum rebus extraneam in praedictum invidiam sermone colligitis, paulisper reverentiae nostrae diu cervix superba submittitur. Sacram enim congregationem tunc vocatis, quando exstinctorem nostrum Symmachum vultis asserere: et crudeli pietate honori nostro putatis accrescere, quod residens in Ecclesiarum arce perdiderit. Nos ista non solum non sensimus, sed diversa sentimus: ad alios magis tutelae vestrae venena convertite. Non habet testimonium defensoris, qui repugnanti impendit oris obsequium: perdit quam esse putat beneficii gratiam, qui aliquid praestatinvito: quia non est munus nisi quod velis accipere.

Nunc longa non opus est admonitione jam perditis: odium debemus operi, de cujus jam non superest quod damnetur auctoribus. « Mulierum turbas asseritis urbanis coloribus cum praefato ad judicia convenisse: et illa subtilitate ostenditur sexus, qui majorem antistiti debuisset affectum. » Profanissimi hominum, scriptum retineo: Aliud est male dicere, aliud accusare. Et prophetam dixisse: Reprobantes verbum sperastis in calumnia et in tumultu, et estis in eo: propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio (Isai. XXX, 12). Quia pro nobis dicit Dominus: Eos qui judicant vos, ego judicabo (Isai. XLIX, 25). Et iterum ad servos suos dicit: Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis (Isai. LI, 7). Rursus etiam vobis clamat: Accedite huc semen adulteri et fornicarii: super quem lusistis, super quem dilatastis os et ejecistis linguam? nunquid non vos filii scelesti estis, semen mendax (Isai. LVII, 3)?

Quae quibus copulatis advertite, dicentes: Indicta causa, derelictis defensoribus, papa decessit: fori nobis in negotio praesenti, et platearum quarum estis hypocritae, exempla proponentes: Nobis scriptum est per Paulum apostolum (Gal. I, 14): quibus crucifixus est mundus, quid illis cum foro? sed ista nescitis, aut quod est gravius, nota contemnitis. Peregrinum credo aliquid, et a ratione separatum postulans papa discessit. Nonne hoc speravit pro statu labentis Ecclesiae pastorali cura constrictus, quod et religiosa providentia, et causae ipsius ordo flagitabat? Quae enim judiciorum forma praecesserat, ut vobis hostiliter disruptis, etiam per suggestionem vestram sublatis Ecclesiae opibus, qui diu fuerat cibus esurientium, famis mancipium videretur effectus: dum alimentis distributor egebat, ut fieret in dominatu servitus, et in servitute dominatus? Quae hoc qualitas praecedentis aevi per memoriam in medium transacta reddebat? Qualis habuit effici ex censura convictus, in quo causam adjudicatio praecedebat? Non fuit privilegium, quo spoliari potuit jam nudatus. Unum vobis putastis residere in sacra collectione subsidium: ut ad tuendorum immanitatem criminum sacerdotes vobis comites jungeretis, et fieret impunitum facinus pollutione multorum. Nunquam convenienti tempore censor adsciscitur, qui ad decisum pene negotium convocatur; criminosi etsi est meritum, tollit accusator, qui eo plus furori suo vult licere, quam judici. Dicit enim vos impetens propheta: Haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. Ite, angeli veloces, ad gregem convulsum et dilaceratum, et populum terribilem (Isai. XVII, 14, et XVIII, 2). Ad vos angelus missus est, scilicet per sacerdotes, quorum voce atque merito perferenda Christo dona suscipiunt, et placato dominante impetrata mortalibus vota concedunt, per quos vobis oblata sunt munera repudiata concordiae: qui poenam merentibus dilectionis praemia detulerunt, qui dum se considerant, in nullo quod merebamini, respexerunt.

Quis eum, inquiunt, vidit cum accusatoribus suis aperta, ut aiunt, pugna confligere? Impudentissimi hominum, quem cum quibus vultis decertare, respicite: et utriusque partis, si quid salutis in vobis resedit, loca, tempora, personas attendite: et si vos nefarie congesta cordis adhuc pravi non subegit opulentia, oculos ad Deum paulisper attollite, et vel brevi tempore sinistri monitoris jussa contemnite. Agnoscitis summi regis praeceptionibus vos in his quae merito plectenda sunt, non muniri. Quia quamvis responsi qualitatem dictent dogmata postulati, et petitio dum existit praevia quae sint secutura, describat: nunquam tamen casibus vestris libera regnantis verba cepistis: nunquam desideriis per aucupia calliditatis imperialia vobis scripta militarunt. Quotiens vanis hiatibus nocendi inefficax morsus increpuit? quotiens de accusato quidquid spe tenuistis, effugit, et vacuos imago praesumptione occupata deseruit? Deo gratias, qui hanc providentiam indidit ei, cui rerum humanarum summa commisit. Spes certa quietis est, et salutis perfecta in gubernatore sapientia. Puppis cujus magister ad clavi regimen intellectus dote praeparatur, ubique stationem, ubique portum habet in fluctibus. Certa est generalitatis securitas, quando rempublicam nobilibus regit artibus institutus. Scit imperatoris nostri coelo infusa dispensatio obviam manum famosis in fallendum ingeniis exhibere. Labore apud eum non opus est, quem sortita est olim nuda veritas defensorem. Cessent impii commentitia apud illum simplicitatem fraude mentiri: quidquid se adversus justitiam moverit, mox tenetur: nihil apud praedictum tutius innocentia est: legatione valida utitur, qui aequitati res congruentes insinuat: quae gravis est plerumque principibus impugnatio, minus fidelium blanditiis non legatur. Sed haec Deo melius narrantur, a quo frugis hujus planta descendit.

Ad vos me reducit propositi operis non amica conditio, qui melioribus hactenus operam volui navare sermonibus, dum captivam orationem exigit imperiosa necessitas. Dixistis enim: « Quomodo de causa vel qualitate ejus primitus tractabatis, cum necdum haberet synodus firmitatem? » O frontem dictionis immundae, et faciem libelli, quam non sola maculavit imperitia. Tractatus nostri provinciam et narratis et quaeritis. Hinc eramus nempe dubii, quia quemadmodum loquimini non habebat synodus firmitatem: transibat negotii qualitas audituros, et plus adhuc remanserat in reverentia pulsati, quam esset in nostri integritate collegii.

« Deinde pro quaestionum tormentis venerabilem Laurentium et Petrum episcopos, a communione papae se suspendisse replicatis, et quidquid providit cautio convocatorum, ducitis ad crimen impetiti. » Ullone ergo tempore, dum celebrarentur ab his sacra missarum, a nominis ejus commemoratione cessatum est? Unquam pro desideriis vestris sine ritu catholico et cano more, semiplenas nominati antistites hostias obtulerunt? Aliquando, quod capiti vestro ascribatur, facta est apud Deum offensa per gratiam, et exstitit nutrix veniae, peccati mater oblatio? Fuerunt quidem corporis tantum conventione separati, quos loqueris; animarum tamen praesentiam non vitarunt. Si eos putas a consortio mutuo dissociatos quos fibula religionis pio mordens dente conjungit, procul te ab aestimatione catholica culparum duxit affectus. Mandati coelestis habitatio nos aut miscet, aut separat: non interest quae intervalla nos segregent, si uno in supera mansione conclave retinemur. Vere hinc conjicimus esse vos servos ventris et corporis, et per hanc sententiae vestrae vilitatem declaratis mancipia vos esse terrena. Scriptum est enim: Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus (I Cor. II, 14).

Post haec, versis in fugam ordinibus, lymphatici more sermonis addidistis: « Ergo concilia sacerdotum ecclesiasticis legibus quot annis decreta per provincias, quia praesentiam papae non habent, valitudinem perdiderunt? » Legite, insanissimi, aliquando in illis praeter apostolici apicis sanctionem aliquid constitutum, et non de majoribus negotiis, ad collationem si quid occurrit, praefatae sedis arbitrio fuisse servatum. Sic enim habet: Si quis episcoporum judicio provinciali depositus fuerit, Romanum papam, si placet, rursus appellet; et ipse, si videtur, reparet judicia in opitulatione damnati. Ecce enode est, quod ad laqueum praeparastis: nisi forte arctissimis in illa parte nexibus astringamur, et replicationum nobis itinera non patescant; dum callis ante pervius dumetis novella interclusione vestitur.

« His enim nos eloquii vepribus, dum gradimur per plana, retinetis, cum dicitis, laesum principem, quare attributum visitatorem, contra ecclesiasticas regulas, prima voluimus fronte discedere: » et nihil amplius liceret hunc vitiis, ne duresceret lolium, ne profana messis, nulla disciplinae ante maturitatem succisa falce decumberet, et putaretur licere quod judices non vetabant. Unde ex aperto constat, nulla vos, extra praestantiam piissimi regis, quam frustra desideratis noxae copulari, exemplorum auctoritate fulciri. Superest, ut et ipsum doceam in his excessibus, quod bono universitatis contigit non teneri: quia directum non occasionem litis, nec fomentum jurgii, sed causam voluit esse concordiae: praevidens scilicet, quod nisi simplicem jussionum suarum tutela vallaret, cito in escam dissidii toxica vestra subreperent. Scriptum est enim: Vir simplex credit omni verbo (Prov. XIV, 15). Idcirco mandati limitem fixit, quem nulla liceret transgressione violari. Praefatum ad beati Petri basilicam, mox Romam perductus fuisset, mandavit occurrere, faciens de sacerdotis voto regis imperium. Quis enim non putaret pontificem sponte pariturum in ea parte quam licere sibi princeps non credidit, etiam si vetaret? Ibique papam ab eo salutatum suo ore jussit affari, ut traderet coepiscopi mancipia, nullis subdenda tormentis; servanda profecto ad disceptationem synodalis examinis. O castitatem praecepti, quae dum facem praesentibus praefert temporibus, in umbram cogit antiqua! quae rapit lumen veteribus inauspicato splendore novitatis! Quis taliter commentitiis laudibus locupletavit fama dominum actuum suorum veritate mendicum? Non derogo vobis de scriptoribus, quorum beneficio contigit ornata ad nos majorum gesta perduci: sed Dei beneficia non tacebo: quia princeps noster rebus superat decora sermonum. Obnoxiam linguis gloriam venerabilis causarum trutinator inspexit: ut cum petitioni vestrae effectus artifex praestaretur, in omnibus tamen jura ecclesiastica custodiret. Quae ad hanc aestimationem, quamvis acutiora caeteris corda, sufficiunt? uno tempore, una scriptione, sine aequitatis detrimento, desideria vestra supplentur, et eadem charta ad ministerium religionis, et vestrum destinatur ad gaudium. Boni enim principis praevidit inquisitio, servilem assertionem innocenti examine non probandam. In electione enim venerandorum judicum ipse accusantes extra ordinem repulit, ipse ad spem retulit accusatum.

Videamus tamen ista si facta sunt: si Dei inimici, etiam terreni domini non fuistis, dum Christum et regem parili temeritate despicitis, et unus vobis ad utramque contumeliam ductus est criminum. Destinatus antistes ab ipso complendae jussionis confinio oris vestri spiris abripitur, et ad incentivam confusionis aptatur, qui paci militaturus advenerat. Invisis beati Apostoli liminibus ad usum furoris vestri jam nescius sui advocatur; et illud quod ex omnibus orbis cardinibus devotos attrahit, positum in vicinitate transitur. Ecclesiarum fundamentum adire non permittitur structura mediocris: tunc spem bonorum fructuum perdidit a radice separatus. Dicatis forsitan, Apostoli genio decerpi, si putatur coeli civis terrarum locis includi. Tamen quamvis benedictio poscentibus ubique praestetur, et exigat praesentiam martyris fides et devotio supplicantis: negari non potest, diligentiae natali solo plus tribui, et majorem affectum loca impetrare, de quibus ad superna transitur. Quam fidem allegationi curationum multitudo jam praestitit? et utimur post obsidionem diabolicam testibus jam sanatis. Haec licet per Redemptorem nostrum in toto orbe celebrentur: est tamen non modica monumenti illius per frequentiam comparata nobilitas: quia per eum qui hominem mutavit in angelum, illustrari potuit natura telluris. Hanc visitatori vestro invidistis gratiam, aestimantes quia errorum vestrorum sectator esse desisteret, si reverendae passionis penetralia contigisset. Ecce non habetis in regia auctoritate subsidium: ecce post coelestem commotionem juste vos et principalis quam sperni fecistis, censura percellit.

Videamus si superest aliqua de regulari propositione defensio. « Visitatores, inquiunt, et aliis episcopis ipse dedit, et justum est, ut facti sui lege teneatur. » Non vos in hoc titulo falsitatis incesso: diu mendaciis adhaerentia verba non arguo. Dico tamen, latorem juris definitionis suae, nisi velit, terminis non includi; et nisi princeps fastigii summa moderetur, frustra ad illud quod dederit, jus vocatur. Lex probitatis et mentis est, quae hominem viventem sine lege castigat; proprie moribus impendit, qui necessitati non debet disciplinam. Aliorum forte hominum causas Deus voluerit per homines terminare: sed istius praesulem suo, sine quaestione, reservavit arbitrio. Voluit beati Petri apostoli successores coelo tantum debere innocentiam, et subtilissimi discussoris indagini inviolatam exhibere conscientiam. Nolite aestimare eas animas de inquisitoribus non habere formidinem, quas Deus prae caeteris suo reservavit examini. Non habet apud illum reus de allegationis nitore subsidium, quando ipso factorum utitur teste, quo judice. Dicas fortisan, omnium animarum talis erit in illa disceptatione conditio. Replicabo uni dictum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18); et, Quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Ibid., 19); et rursus sanctorum voce pontificum dignitatem sedis ejus factam toto orbe venerabilem, dum illi quidquid fidelium est, ubique submittitur, dum totius corporis caput esse designatur; de qua mihi videtur dictum per prophetam: Si haec humiliatur, ad cujus fugietis auxilium, et ubi relinquetis gloriam vestram (Isai. X, 3)?

Quid si immunda mihi labia habenti, et nullis succensi carbonis, ut Isaiae concessum est, undis abluta, ipsum ad possessionis suae tuenda privilegia Petrum apostolum liceret evocare, et quod agit precibus, humana voce loqueretur? quem si audiretis, hoc diceret: Filii hominum, usquequo graves corde? ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum (Psal. IV, 3). Quid stabilita Christi manibus cupitis fundamenta subruere? quid canum possessionis genium illius qui per culpas juvenescit, ariete pulsatis, et divisione ecclesiastici gregis novis me et post carnem passionibus subjugatis? Inauditum sacrilegii genus est, quod mentitae religionis honore coloratis: dehonestat venerandi reverentiam nominis, qui adjutorem se in his quae in Deum jactat commissa, pollicetur. Contumeliae genus est, quasi in solatio adesse sublimi, juxta Apostolum: Tu quis es, qui judicas alienum servum (Rom. XIV, 4)? Quid auribus imperitis illuditis, et graviorem vindictae speciem facitis esse, quam culpae? Si odium debetis excessibus, vos mundate: cur liberius condemnatis scelera quam vitatis? Sui impugnator est, qui fornicationis officiis urget adulteria, et per animarum stupra carnis accusat. Scriptum nempe retinetis: Maledicti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27). Foedera ergo a nitore Domini sui obligatione dissolvitur, qui statutis coelestibus minus mera fide dependit officia. Possessionis nostrae vobis, ut video, claritas movit invidiam; quam simulata in mali possessoris indignatione transfertis, dum desudatis impendiis. Arcem qua fuistis conspicui, crebris labefactatam ictibus, nisi obsisterem, proposuistis obruere; et coelo stabilitam machinam, quanta sit, ostendere per ruinam. Nolite praestolari de clade vestra victoriam: nolite triumphum superando perdere, meis laboribus, meo sudore quaesitum. Quidquid ad tropaeum ducit, obtinui: quidquid vos illustres faceret, in sede congessi: vobis tribuit claritatem fax ista quam viperino liquore putatis exstingui. In perniciem propriam accenditur, qui sic saevit in gratiae suae germina, ut plantas abscidat: liberior justo iracundia plus quam alios lacessit auctorem. Symmachi quos vocatis excessus, si sunt illa qua et vos, exspectatione sustineo: nefas est, peccantem patientiam judicis non amare. Quid nisi ultionem flagitat, qui dum reus et ipse sit, vindictae in altero moras accusat? Haec illis a me vox debetur studiis: quia Deum dixisse teneo, pronum esse hominem in malitia, et omnem carnem amicam esse peccatis. Nolo occasione personae innumeris datura dignitatem, fiat in abjectione possessio: ne dum homo incessitur, lex divina frangatur. Mihi credite, si sunt ista quae dicitis, respicio: quia et in illis quibus nihil tale dicebatur, quid fuisset inspexi. Errat, qui falli Deo proximum credit: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Deut. XXXII, 35; Eccli. XXVIII, 1; Rom. XII, 19; Hebr. X, 30). Vos potius olim filii, de quibus spiritalis ventrem partus onerabat, ad abjuratam redite concordiam: pio vos sinu, sicut habuit hactenus, Ecclesia mater accipiat. Nunquam est sera correctio: scit diu exspectare immodico labore quaesitos: nescit pro vilibus despicere magno pretio comparatos. Multis gradibus recursus est ad salutem: praeter desperantem nullus excluditur: fructus veniae proximus est coronae. Nolite Symmachum papam pressuris vestris juvare: si reus est, mihi credite, cum cessaverit humanae impugnationis ministerium, divinum mox succedit arbitrium. Nonne in splendidissimi cognitoris lance praedicto aut poena debetur, aut praemium? Syllogismos a me sermonum, et schemata non quaeratis. Antiquo adhuc utor reti post hominem; et irrisam a sapientibus saeculi cymbalam non reliqui. Illa me per mundi freta sustentat: ditat probatum in captione hominum rete, quod cernitis. Redite ergo, quia fuga vos nec dum essetis agrestes eripuit: currite ad ovile, ne luporum vos exponatis insidiis: ne per moram amittatis gratiam sponte venientum: quia contemptam invitationem gehenna subsequitur. Ego, si quid dulcedinis ut pater debui; si quid districtionis, ut attributus a Deo magister, implevi. Providete ne diutius qualemcunque crucis meae angulum rara Levitarum corona circumdet: ne dolenda etiam extraneis in longum solitudo dominetur: ne labor uteri mei sterilitatis vice hostilem peperisse familiam, et numerosa proles per sinistros actus infecunditatem parentis ostendat. Pauca sunt quae asserui, sed quanta ex his pendeant, aestimate. Venite, filii, audite me: timorem Domini docui vos (Psal. XXXIII, 12). Romam respicite, quam ab idolorum servitute sine auri, sine argenti pretio liberam sanguinis Christi fecit effusio: cui etiam meam servuli sui mortem jussit impendi. Quae per multa tempora famosis cultum delubris exhibuit: quae diu venerata est in imaginibus daemonum, quem laborante censu indiderat manus magistra terrorem: quae suspexit potestatem numinum emptam pretio metallorum: cui sublimiores deos peperit exercitatior manus artificis: et divinitatem quam homo per fabricam contulit, apud homines Dei habuit forma majorem. Ecce jam, Christo propitio, ad novas fornaces simulacra redierunt: ecce jam de obsoleta superstitione usus vester accipit, quod laetetur: dum de veteri Tonante nova merito vascula praeparantur. Quid hanc adnitimini interrumpere quietem? quid ludere vanis intentionibus felicitatem? excusationem non habet furor iste, si creditis: non interest quibus itineribus ad mundi principem currat, qui a sancta unitate desciscit: pingues hostias litat diabolo, qui contristat Ecclesiam. Vanas ergo repudiate tendiculas: simplicem habet defensionem pacis affectus: nimis armatus est, qui illa quae adversarius concordiae ministrat, tela contemnit: sufficit contra omnia jacula jurgiorum fidei nuda oppositio. Quid Eulalii et Bonifacii tempora, dum malorum solatium quaeritis, revocatis in medium? quid incrementis excessuum praesentatis vetusta contagia, et per iniquam voluntatem senectuti in operiendis delictis facitis nil licere? Alia tunc fuit causa discordiae: et nisi narrando cogerer sustinere transacta, ostenderem vobis nullum evenire solatium de comparatione factorum: quia illos quos ad pontificale fastigium intentioni obsequens fervor evexerat, utrosque repuli; hunc elegi: quia de illis, teste exitu, nemo mihi placuit: de istis, contra regulas nitentem profugum feci; provectum legitime mundo impugnante servavi. Scitis ista, non nova sunt: quia dum ille truditur, iste firmatur; vester mihi militavit assensus. Deinde cur in perniciem vestram laeditis sacerdotale concilium? cur laceratis sententiam in qua inspirante Christo oracula superna patuerunt, et inter Deum atque homines interpres exstitit lingua pontificum? quid generalis Ecclesiae dolorem facitis, quamvis in principali, tamen in una commissum? Illa enim coeli curia, variarum dotibus aucta curulium, et multo Redemptoris nostri auro ostroque decorata, nihil in illa discussione auctore se protulit: sed per humanae linguae ministerium divino militavit imperio. Intellexit non esse suum, quidquid impulsa constituit: nihil habet in illa sententia, nisi unde de sola devotione gratuletur: peregrinum stylus sensit eloquium, inde sumens solam gloriam, quod infusa sibi servavit et coluit. Quid his de exemplis evangelicis praeparastis calumniam? sicut de vobis scriptum est: Erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium (Isai. XXVIII, 7). Nam dum profanis memoratos verbis caeditis, et inscitiam proditis et livorem. Isti ergo resurrectionem corporis quam praedicant, non credentes, haereticis se miscuere contagiis? Isti quod abjurant linguis, corde sectantur? Ergo quia dixerunt, eum timendum esse qui potest corpus occidere et animam mittere in gehennam; ideo a fide aliena texuerunt? ecce profundam imperitiam. En beatum Lucam cujus potestis assertione convinci, qui clamat: Timete eum qui postquam occiderit corpus, habet potestatem animam mittere in gehennam (Luc. XII, 5). Quis hic locus erroris, ubi congruentia pari ductu exempli et historiae verba concurrunt; nec diversum est ab intellectu catholico, et lectionibus quod profertur? Nunquam bene nodus in scirpo quaeritur: non involvit nebula praedicatae lucis auctores. Resurrectionem ergo carnis non credunt, quia posse corpus confitentur occidi? quia peccatricem animam gehennae mancipari? Densis cor vestrum vepribus suffocatur, et interna vitia aliis certat ascribere. Joannis etiam apostoli jactatis scripta violari, quia ex verbis ejus dictum est: Si dicamus quia peccatum non habemus, mendaces sumus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). De codicum diversitate nil queror. Ideo ergo corrupta sunt apostoli monita, quia non junxerunt. Nos ipsos decipimus, et quia junxerunt mendaces sumus? Non solum divinae, sed etiam humanae rationis ignari, qui veritatem non habet, mendax recte censetur: nec alia re nisi falsitate plenus est, qui integritate vacuus innotescit. Sed haec in vobis non curanda sunt linguae oratione, sed gemituum: nec magis sunt vobis exhibenda verba, quam lacrymae: quia liquido nocens est, qui insontibus aut meritum culpabilis, aut nomen opponit. Reliqua objectionum vestrarum capita non revolvam: praestat silentio damnanda sepeliri. Nobilitatem dat facinoribus, qui ventilationem ipsorum multiplici ad aures posteras relatione transmittit. Beati Pauli est sequenda sententia, qui monet per discipulum cunctos et clamat: Inanes quaestiones evita (II Tim. II, 23). Multa enim sunt in propositionibus vestris, quae ita feculentis ulnis peccandi amor amplectitur, ut fiant indigna memoratu: plura levitas dehonestat, dum subductis eviscerantur verba vestra ponderibus, et de religionis causis elocutio ventosa componitur, auris congruam sortita gravitatem: quae in palearum abundantia nihil est horreis illatura de tritico, dum infecundam frugibus culmorum parturit ubertatem, et spem de herbae luxuria mentitur agricolis: de quibus nihil lucri ventilabra reperiunt, igni debita, incendioque peritura: de his scriptum est: Dormierunt viri somnum suum, et nihil invenerunt (Psal. LXXV, 6). Nihil est, carissimi, pace dulcius, si tamen saporem ejus non plenum amaritudine pectus excludat. Breviorem quidem admonitionem debueram, quam prolixam non parva vestri consideratio, et diu in vobis jurgiis exercitata frons protulit. Usus est multa peccantum, stricta allocutione non corrigi: et effusionem plurimi, quam in delictis habuerunt, in monitoris sermonibus hanc requirunt. Me satis est et diligentiae vestrae, et jussis coelestibus obsecutum. In his quae secutura sunt, locum sermonibus non relinquam: quia haec refero; mundi caput Romam per vestras intentiones esse prostratam, et nutricem pontificii cathedram, quasi ultimum videre sedile despectam.

Cujus vocem beatus Paulus excepit, et illa qua semper usus est eloquii intonuit libertate: apostolorum principem lenitatis incessens, quod fluxis et profligatis mentibus parentis adhuc servaret affectum: nec in profundum ductis ulceribus ferro medicante succurreret rescindenda docens lanienis secreta morborum, et manifestae desperationi salutiferum esse vulnus adhibendum: ne dum manus medici per pietatem a sectione carnis corruptae suspenditur, de abstinentia teli invitetur exitium: quia dum parcit aegris dextera, curandos interficit; nec grandis est differentia, utrum lethum inferas, an admittas: mortem languentibus, qui cum possit non excludit, inflixit. His ergo adversus eos oris januam patefecit alloquiis.

Omnis qui judicas, in quo alium judicas, te ipsum condemnas: eadem enim agis quae judicas. Scimus autem quia judicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt (Rom. II, 1). Et iterum: Beatus qui non judicat, in quo probat seipsum (Rom. XIV, 22). Quae malum ratio est, ut praedicet non furandum, qui furatur: et prodigum verecundiae frontem nube vestiat impugnationis alienae? Nemo recte monitoris personam suscipit, nisi qui actibus suis errata condemnat, et amorem innocentiae conversatione demonstrat. Nam adjacet etiam publicanis, amica moribus vitia damnare sermone, et sceleratioribus linguae officiis punire quod diligant. Quasi non quoddam genus sit majorum excessuum, dare rei affectum labiis, quam mente despicias, et ingenii virus colloquii melle vestire. Haec sic ago, quasi si vobis esset pudor, pudicitia, venustas affectui; liceret accusare doctorem, et adversus electum oris lividi morsus aptare: cum ante futuri praescius per epistolam ad vos datam plena voce monuissem: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat: quis est qui condemnet (Rom. VIII, 33)? Et iterum: O homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis illa, putas quoniam effugies judicium Dei? An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis (Rom. II, 3)? Accusatis malitiam repleti iniquitate, fornicatione, avaritia, nequitia, invidia, homicidiis, condemnatione, dolo, malignitate, superbi, elati, inventores malorum, parenti non obedientes, insipientes, incompositi, sine misericordia (Rom. I, 29). Docetis fornicantibus neminem esse miscendum, adulteri Laurentii aut sequaces, aut praevii: per quos ille aut exseruit quae habebat toxica, aut quae effundens monstravit, accepit. Post illam illecebrosae communionis maculam, et pestem toto orbe exsecrabilem, sacerdotes Dei, quasi obsoleta comparatos communione, culpatis: reos putatis esse, qui subiere consortium nullo teste convicti: et sectamini hominem toto ecclesiasticae inscriptionis, non dicam stylo, sed ense perfossum. Quod licet, non licet; et quod non licet, licet. Quemadmodum Jamnes et Mambres restiterunt veritati; sic et vos mente reprobi, circa fidem proditores, protervi, inflati, amantes voluptatem magis quam Deum; habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ipsius abnegantes (II Tim. III, 8, et IV). O vim doloris interni! qui nequit expedite quod concepit; qui profundis ingestum visceribus loquendi affectum quem imperavit, irrumpit. Nihil vobis ultra plus eloquar: quod de oratione remanet, lamenta supplebunt.

Post haec si inter manus medicorum curatione aegrescitis, nec aliqua a coepto salutis consideratio vos reducit; saltem orbis parentem urbem vestram respicite: ipsa vos post defensores suos apostolos moerens aggreditur, ipsa compellat; et si quid est pietatis in reliquum, orditur impetratura sermonem.

Me, quam Dei summi templa, repudiatis fanorum cultibus, et novae lucis nitore gaudentem, fecerunt esse conspicuam; quam post sacella sordentia, et multo pecudum tabo polluta, ab hostiarum cruore, dominici et apostolici sanguinis effusio purgavit: quam reducta post longum sanitas febrium fecit delubra contemnere; quam a victimis liberavit oblatio; quae pacem Christi per idolorum inimicitias acquisivi; cui non fuerunt pene numerosiora dona, quam numina; quam religiosus reddebat varia devotione mendicam, quam egestas oppresserat frequentia a diis suis beneficia postulantem: quae Curios, Torquatos, Camillos, quos Ecclesia non regeneravit, et reliquos misi plurimae prolis infecunda mater ad Tartarum, dum exhaustis emarcui male feta visceribus: quia Fabios servata patria non redemit, Deciis multo sudore gloria parta nil praestitit: profligata est operum sine fide innocentia: criminosis junctus est aequi observantissimus, quia Christum ignoravit, Scipio. Per totam vellem stylum ducere, si orbatae pectus pateretur, infantiam. Sed quisquis lamentationis transacta relegit, lacrymarum tempora videtur optare. Nemo creditur non odisse, quorum relatione non laeditur: qui siccam faciem de filiorum funeribus referens servat, certo teste crudelitatis arguitur. Illa posteritas plus moeroris attulit perdita, quam jucunditatis acquisita. Relegamus tamen quibus mutata sint ista successibus. Ecce jam in illo sacrario libertatis nihil servile de idolorum cultibus invenitur: ecce honorum corona, orbis genius flos Romanus, quae diu venerata est plena sanctitate calcat altaria. Ecce jam curia mea ad coelum vocatur, laudatur, accipitur: nec possum dicere, perdidisse me sobolem post gratiam baptismi, quam vel repentina mors abstulit. Multos trabearum vel curulium possessores supremus regnator sine dispendio cultus, aut dignitatis amplectitur. Pene jam terreni munificentia triumphi divinum mercatur affectum; et hoc ad Christi gratiam proficit, quod mundo studetis esse venerabiles. Mentior, nisi egena agmina consulatus vestri in subsidio miseriarum praestolantur adventum. Etenim purpura vestra qua anni vocabulum nobilitatis, subripientem miseris vestimentorum largitate pellit algorem. Prope jam iterum necessitatibus fuerunt auxilium decora fastorum; et veteri infidelitate deposita, in tali praeparatione census dispendia efficiuntur lucra animarum. Ecce nunc ad gestatoriam sellam apostolicae confessionis uda mittunt limina candidatos, et uberibus gaudio exactore fletibus collata Dei beneficio dona geminantur. Quis tempore quo pretiosis siccamus ubera partubus, quo prolem nostram aeterna genitrix rursus paritura nunc suscipit, cujus post primam nativitatem grandaevis fetibus alvus impletur, quae mihi prolem regenerando dulcem facit esse, quam peperi, quae ad se venientes senium facit exuere, et ad vitae principia redire confractos, quis hanc felicitatem, rogo, interpellatione commutat? Quis per discordiam viperina mente compositam aurei mihi saeculi jubet perire beneficia? quis in renovatione mea occasum clandestinus inspirat, et per blandae frontis speciem inimicitiis vires acquirit? Generosam in tali negotio prosapiem non agnosce. Si qui sunt tamen summorum, quos vilibus tempestatis hujus procella sociavit, aliis auctoribus facinorum participatione maculantur. Splendor sanguinis, etsi communionem criminis incurrit, nescit tamen ducem se praebere peccantibus. Habet forsitan reatum de neglecta cautione, non habet dignum supplicium de scelerum principatu. Sub quadam verecundia jungitur delinquentibus, qui ad adulta jurgia convocatur: non meretur desperationem perditi, in quo facilis tantum crudelitas improbatur. Vos potius video, triviorum germina, vos agnosco: in quibus naturae vilitas convenientes sibi mores peperit: quos degenerasse claritas fuerat: qui per mentitae titulum religionis gaudetis impunitate vitiorum: quorum labia nunquam aut honorum sapor tetigit, aut quietis: qui fas omne origini parendo violatis, quos de latebris et specubus productos praesens causa monstravit. Quis ante concinnationem mali hujus, qui essetis, agnovit? diu fovistis secreta, quibus vos nox generationis abdiderat. Redite potius ad amicam caecitatem: nobis serenam et diuturnam lucem relinquite: concordiam Ecclesiae, aut absentia, aut correctione praestate. Si tamen vultis vos numerari inter splendidas prosapies, actuum emendatione cognoscam.