Niceta.LiCoLa 143 Niceta Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Libellus contra Latinos
(PL 143 0973B)
I. Niceta presbyter et monachus monasterii Studiorum, qui praenominor Pectoratus: Romanis, de azymis et sabbatorum ieiuniis, et nuptiis sacerdotum. Bona est dilectio ad proximum, o omnium gentium sapientissimi et nobilissimi Romani. Ex habitudine enim dilectionis ad proximum, et humilitas abundat ad eum qui habet illam. Ipsa autem abundans efficit participem sui omnia diligere, omnia sustinere, ut ait divinus Apostolus, et non inflari adversus proximum suum aliquando, neque ea quae ipsius solius sunt quaerere, aut zelum habere adversus eum et altercationem et aemulationem. Omnia enim haec dilectionem persequuntur et humilitatem, et faciunt hominem non secundum Deum ambulare, sed secundum hominum libitum. (0973C) Quod et Paulus arguit, dicens: « Cum sit inter vos zelus et contentio et discordia, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? » (I Cor. III, 3) Propter quod rogo vestram charitatem, humiliari vos propter Dei praeceptum, et audire a nobis indignis et minimis.
II. Requirentes enim ab illis qui ex diversis provinciis Romanorum peregrinantur hic de azymis, quid dicemus de his in dilectione Christi ad vos? Qui azymorum adhuc participant, sub umbra legis sunt, et Hebraeorum mensam comedunt, non autem rationalem et vivam Dei mensam, et nobis qui credidimus supersubstantialem, quemadmodum superius exigere supersubstantialem docti sumus panem. (0974B) Quid enim est supersubstantialis, nisi quia nobis est consubstantialis? Alter autem nullus est nobis consubstantialis panis, sed corpus Christi, quod consimile nobis est secundum carnem humanitatis ipsius. Si autem animata est nostrae massae substantia qua Verbum induit se, ergo non substantialem nobis panem comeditis, quia azymorum participamini. Azyma enim inanimata sunt, sicut ipsa rerum natura declarat atque liquidius edocet. Intermistum enim modicum fermentum in farina et commista sibi, ipsa unam efficit seipsam propter fermentum, vivifica quadam virtute, et calefacit eam, et tam mobilem quam vivam operatur. Quod in azymo fermento Pharisaeorum, quod effugere nos sermo admonet, neque effectum est aliquando, neque fiet omnino. (0974C) Divinae enim effecti sumus participes naturae, cuius et participamur quotidie, qui communitatem habemus cum Christo, sicut dicit et Petrus vertex: « Gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei, et Iesu Domini nostri (I Petr. I, 2) . » Et post pauca: « Ut per eam efficiamini divinae participes naturae (II Petr. I, 4) , » non autem fermento azymi interfectorum Dei. Divinam autem naturam, quisquis rationis est dominus, dicet aliquando azymum et mortuum fermentum Iudaeorum, quod in sacrificio vos Deo offertis, quod in figura verae et vivae carnis Domini comeditis? Quomodo unitatem habebitis cum Christo, vivente Deo, mortuum, ut dictum est, et infermentatum fermentum comedentes, legis, umbrae, non Novi Testamenti? Si enim et hoc dixeritis, sed non sic se habet. (0975A) Inquit enim dilectus Christi discipulus: « Si dixerimus quia communitatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et non facimus veritatem. Si autem in lumine ambulamus sicut ipse est in lumine, communitatem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Christi purificat nos ab omni peccato (I Ioan. I, 6, 7) . » Qui ergo azyma comedit, in tenebris legis ambulat. Et quomodo [non] habebit societatem cum Christo, qui est in lumine Novi sui Testamenti et gratiae? Nam qui in lumine ambulant gratiae, panem comedunt qui est corpus Christi, et bibunt sanguinem immaculatum eius, et ita habent ad invicem, et cum Christo societatem, purificati, sicut dictum est, ab omni inquinamento. Azymum autem non est panis. (0975B) Neque enim compositus, neque per se ipsum perfectus est, sed indigens semique perfectus, indigens plenitudine fermenti. Panis autem compositus, per seipsum perfectus est et plenissimus, sicut ille qui totum habet in seipso plenitudinis. (0975C)
III. Animadvertite et attendite quia in azymis nulla est vivens virtus, mortua enim sunt; in pane autem, hoc est, corpore Christi, tria sunt viventia et vitam praebentia eis qui ea digne comedunt: Spiritus, aqua et sanguis, ceu et ipse, qui super pectus Christi in coena recubuit, Ioannes contestificatur in eo verbo: « Tres sunt qui testimonium dant, Spiritus, aqua et sanguis, et hi tres in uno sunt (I Ioan. V, 8) , » videlicet in corpore Christi. Quod et secundum tempus Dominicae crucifixionis declaratum est, cum aqua et sanguis ex immaculata costa ipsius effluxit: lancea percussa carne ipsius, sanctus Spiritus vivificusque in deificata carne eius permansit. Quam comedentes in pane, qui immutatus est per Spiritum et effectus est corpus Christi, vivimus in ipso, tanquam vivam et deificatam carnem edentes. Sic autem et sanguinem vivum et calidissimum eius bibentes cum effluente aqua ex immaculata costa eius, mundamur ab omni delicto, ferventi replemur Spiritu. Calidum enim, ut videtis, velut ex latere Domini, calicem bibimus, quia ex viva carne et calida spiritu Christi calidissimus nobis sanguis et aqua emanavit. Quod in eis qui azyma comedunt, nequit fieri. (0975D)
IV. Si autem mortuum fermentum comeditis, o sapientissimi, ut sermo declaravit, cuius rei gratia gloriamini, dicentes: « Quia non sicut vos sale et fermento atque aqua farinam temperamus, et sic facimus oblationem azymorum nostrorum, sed aqua sola et farina et igni azymum conficimus, et in tribus his puram facimus nostram oblationem; » percontamur igitur vos, haec tria, aquam et farinam et ignem, ad quid accipitis; et cui effigiem esse haec aestimatis? Carnis Domini? Sed non inquit dilectus Christo Ioannes: « Tres sunt qui testimonium perhibent (I Ioan. V, 8) , » aqua et farina et ignis. Sed quid? (0976A) « Spiritus et aqua et sanguis, et hi tres in uno sunt (Ibid.,) , » videlicet in corpore Christi, ut dictum est, quod nos comedentes unimur incarnato propter nos et immolato Christo incorporati, et velut caro eius, sicut scriptum est. Si autem ad increatam et incorpoream naturam sanctae Trinitatis assumitis, erratis cadentes in haeresim eorum qui asserunt Deum passum, qui dicunt compassum Verbum carni, et eamdem ipsam deitatem sustinuisse passionem. Non enim pariter Trinitas incarnata est, Pater et Filius et Spiritus sanctus, ut conspiciantur in ea haec tria, aqua ut dicitur, farina et ignis, et ut in figura ipsius faciatis azymum et sacrificium offeratis: sed unus ex Trinitate Filius, et Verbum Dei incarnatum est, ex castissimis sanctae Virginis carnibus homo effectus; et omnia ordinationis suae perficiens, crucifixus est carne, non passa divinitate ipsius. (0976B) Carne igitur crucifixus, tradidit nobis edere per panem carnem suam, quam in Spiritu sancto ita vivam dicimus: « Accipite et comedite, hoc est corpus meum, quod pro vobis fractum est, in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 26-28) . »
V. Quid ergo vobis, in Christo fratribus nostris, et legi quae maledicta est in Christo? quoniam adhuc azymum fermentum eius comeditis? Nova creatura sumus in Christo: vetera transierunt. Paulum audite dicentem: « Ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17) . » Si autem haec comedere decernitis iustum: cur non et circumcidimini? Christus circumcisus est. Cur non et purificamini? (0976C) Paulus etiam et hoc fecit: et alia etiam omnia similiter servare veterum, sicut et hi ea quae legis sunt faciunt, per quos nomen Dei in gentibus blasphematur, sicut est scriptum: « Non bona est gloriatio vestra (I Cor. V, 6) , ut et ego quae Pauli sunt loquar ad vos: « Nescitis, » inquit, « quia modicum fermentum totam massam corrumpit? » (Ibid.,) Et panis tandem, non azymum efficitur. Sed quid hic dictus Apostolus scribit ad Corinthios? Nunquid, ut vos aestimatis, de celebratione quam vos in azymis celebratis? Nequaquam. Sed quoniam illi hoc despiciebant quod aliquis novercam acceperat, et in antiquis consuetudinibus falsae scientiae suae gloriabantur; volens autem eos converti Paulus et ex vetere removere malitia, venit per similitudinem hanc, fermenti dico et massae, ostendit eis quoniam unum malum, tanquam modicum contemptum, magnam in toto corpore Ecclesiae faciet laesionem. (0976D) Propterea inquit adiiciens: « Et non luctum habuistis, ut auferatur de medio vestri qui hoc opus operatus est? » (I Cor. V, 2.) Potest enim, inquit, iniquitas ista ad omnes vestras urbes transire, et, tanquam modicum fermentum totam massam fermentat, sic omnes apprehendi et fermentari, et unam massam maioris iniquitatis operari: « Expurgate, » inquit, « vetus fermentum (Ibid., 7) , » peccati. Tollite hunc a medio, ut efficiamini Christo nova conspersio, sicut estis baptizati, id est vel azymi vel puri, mortificati mundo et desideriis carnis. Etenim pascha nostrum hoc est, quoniam, ut eriperet nos ex iniquitate ac morte, immolatus est Christus. (0977A) Qua de re sic ait: « Epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (Ibid. 8) , » hoc est purae vitae et fidei, qua in Deum credimus, et veraces oratores eius efficimur. Sic Magnus Gregorius theologus hoc verbum accepit. O sapientissimi, ea quae mentis apostolicae sunt intelligite, et non, quemadmodum hoc vos accepistis, de azymorum festivitate et participatione. (0977B) Si enim de azymis et de celebratione eorum Corinthiis Paulus praecepisset, et eos in azymis epulari iussisset, non promulgasset cum undecim, et omnem reducens Ecclesiam fidelium in ordinem, in septuagesimo canone, cum excommunicatione praecepisset omnibus, huiusmodi causam a Iudaeis nullatenus accipi: « Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aut omnino ex numero clericorum ieiunaverit cum Hebraeis, aut epulatus fuerit cum eis, et acceperit festivitatum eorum munera, ut sunt azyma aut aliquid huiusmodi, deponatur: si autem laicus, sequestretur. »
VI. Si autem dicitis: Quia ab Hebraeis non accipimus, sed domi facere consuevimus; cur hoc? sive ab illis accipiatis, sive domi faciatis, azyma sunt. (0977C) Et iuxta hoc graviorem poenam habebitis, quoniam relinquitis agere quae iussa sunt vobis a Christo et Apostolis ipsius, facientes velut illi qui sub servitute legis sunt, qualia Iudaei faciunt, in umbra et tenebris legis sedentes, nullatenus dicenti Paulo credentes: « Fratres, unusquisque in eo ordine quo vocatus est, in ipso permaneat (I Cor. VII, 20 et 24) . » Non enim invenietis omnino in divina Scriptura quoniam azymum dictum sit a Christo aut apostolis eius, cum administraretur ab illo Novi Testamenti mysterium. Paulus enim Corinthiis scribens dicit: « Discernere vos oportet calicem benedictionis quem benedicimus; nonne communicatio sanguinis Christi est? Panem quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? Quoniam unus panis, unum corpus, multi sumus. Etenim omnes ex uno pane participamus (I Cor. X. 16) . Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis: quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, » et non azymum, « et benedicens fregit, et dixit: Accipite et comedite: hoc est corpus meum, quod pro vobis frangetur. (0977D) Hoc facite in meam commemorationem (I Cor. XI, 23, 24) . » Et non semel dixit panem, sed etiam saepe. Non hic solus dixit, sed et caeteri apostolorum, et Matthaeus quidem ait: « Coenantibus autem illis atque comedentibus accipiens Iesus panem (Matth. XXVI, 26) : » Aspicis, panem et hic inquit, « et benedicens fregit, et dedit discipulis suis et dixit: Sumite et comedite, hoc est corpus meum (Ibid.) . » Similiter autem et hoc Marcus inquit, et reliqui: et nequaquam azymum ab eis commemoratur.
VII. Quoniam quidem oportebat pati Christum secundum diem legalis paschae, in qua et agnus ab Hebraeis immolabatur. (0978A) Oportuit enim fieri pascha ab interfectoribus Dei in sexta feria, in qua tandem et quarta decima luna erat iuxta primum mensem, in quo contingit evenire 1534 annos: cyclus enim solis erat 18 et 5, ut non adhuc traditus praevenisset proprium pascha discipulis tradere, recumbens in coena secundum vesperum quinti diei; postquam coenavit, accepit panem, fregit, tradidit apostolis mysterium Novi Testamenti in nocte quinta in qua traditus est a Iuda: sicut scriptum est. Sed quid dicit Lucas apostolus? « Accepit panem, et benedicens fregit (Luc. XXIV, 30) . » Ecce et Lucas accipere panem Christum dixit, et non azymum. Non enim adhuc erat sextae feriae dies. Tertia decima erat luna in illa quinta feria, et non erat azymum, neque adhuc oblatio fermentati. (0978B)
VIII. Azyma enim in quintadecima luna promulgata erant in lege, ut in quartadecima die ad vesperam agnus immolaretur, et in quartadecima die lunae primi mensis Pascha appellaret lex, quintamdecimam diem primum azymorum et Sabbatum nominaret. Proh dolor insipientiam illiteratorum! Et non erat azyma in quinta feria, cum esset luna tertiadecima, et non quartadecima. Secundum quintamdecimam lunam fuerat institutum azyma fieri, sicut et agnus ad vesperam quartaedecimae diei iussum esse immolari, secundum quam immolatus est Christus, Agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Si autem Christus immolatus est et crucifixus in decima quarta die lunae, feriae sextae, in Sabbato autem erat festum azymorum, quando azyma comedit? etiam apostolis sic facere in Novo Testamento tradidit? (0978C) Quomodo dicitis ab apostolis accepisse vos facere azyma iam post resurrectionem a mortuis? Non videtis quia manifeste ex rebus arguimini, quoniam non tunc azyma, cum mysteria Novi Testamenti traderet apostolis Christus?
IX. Ostendam vobis hoc ex legislatione Moysi. Loquitur enim: « Hae sunt festivitates Domini et ipsae sanctae, quas vocabitis in temporibus suis. (0978D) In primo mense in quintadecima die mensis huius festum azymorum Domini; et in quartadecima die mensis intra medium ad vesperum erit Pascha Domino; et in quintadecima die huius mensis festum azymorum Domino. Septem enim diebus azyma comedite (Levit. XXIII, 4-6) . » Ecce enim ex legislatione Moysi didicistis, quoniam non tunc azyma, quando post coenam secundum diem quintae feriae Christus tradidit per fractionem panis Novi Testamenti mysterium. Ante festum autem azymorum hoc fecit, cum esset tertiadecima dies mensis. Quintadecima enim die mensis, ut legislatio Moysis, erat festum azymorum. (0979A) Et Christus in feria sexta crucifixus, secundum quartamdecimam diem mensis, quando debebant Iudaei immolare agnum; Sabbato autem secundum quintamdecimam diem mensis, cum esset festum azymorum, in sepulcro iacuit sepultus Azyma ergo dum non essent ante festum azymorum in toto anno ipso: septem enim diebus comedebant azyma Iudaei, ceu instituit Moyses: in quintadecima die primi mensis incipientes festum horum, ubi reperta sunt azyma, quando cum discipulis suis coenam comederet Christus? Si enim sicut dicitis, a Domino apostoli acceperunt azyma, et illi iterum tradiderunt vobis haec in figura corporis Christi in mysterio Novi Testamenti, dum nec ablatio panis fieret secundum constitutionem Moysi, neque erant tunc azyma, ubi reperta sunt? Quomodo obliviscimur legislationum Moysis? Septem namque solis diebus facere tradidit vobis. Sed vos in toto anno conculcatis instituta Moysis. Et Christus non venerat solvere legem, sed adimplere (Matth. V, 17) .
X. Valde enim veritatem obsistitis, fratres. (0979B) Si enim traditum vobis fuit ab apostolis comedere azyma, quomodo Agathon sanctissimus papa vester, praesessor cum esset sextae synodi sub Constantino imperatore, et divinus Gregorius Acragantinorum episcopus non abstinuere; cum, sicut huius synodi divini Patres, adversum azyma legem constituissent a nemine fidelium hoc fieri? Et, ut ostendam vobis horum legislationem contra azyma, adiicio rationi et canonem ipsorum sic habentem in undecimo capitulo: « Nemo in sacerdotali constitutus ordine, aut laicus, ea quae apud Iudaeos sunt azyma comedat, aut cum eis cohabitet, aut in infirmitatibus invitet, aut medicinam ab eis accipiat, vel in balneis cum eis lavetur. Si quis hoc agere initiaverit, siquidem clericus fuerit, deponatur; si autem laicus, sequestretur. (0979C) » Qui azymum conficit et comedit, etsi non acceperit hoc a Iudaeis, sed imitator fuerit in hoc, ut Iudaeus intelligit, et extra legem est, quemadmodum et si circumciderit quis seipsum, aut a Iudaeis circumciditur, simul et in scientia est illis, canonesque et instituta apostolorum sanctorumque Patrum transgrediens, et irrita omnia facit, ut ratio nostra demonstravit. Sed de azymo sufficienter vobis quod prohibitum sit ab omni Scriptura divina demonstravimus.
XI. Age nunc qui caetera demonstravimus vobis, et subito memoriae suggestum est vobis de ieiunio Sabbatorum, quoniam insultatis nobis: unde ieiunare Sabbata, ex qua sancta Scriptura accepistis? Ab apostolis? Nequaquam. Apostolorum vertices in quinto quidem libro ordinationum, qui de martyribus inscribitur, iuxta Clementem: « Quartam feriam et sextam praecepit nobis ieiunare Dominus. (0979D) Unam quidem propter traditionem, alteram propter passionem. Ipsum autem Sabbatum non tradidit nobis ieiunare, quoniam non oportet, propter illud solum, in quo Creator omnium sub terra fuit. » Unde, iuxta calcem eiusdem libri, iterum sic loquitur: « Omne quidem Sabbatum et omnem Dominicum celebrandum esse dicimus. Gaudere enim oportet in his et non lugere. » Septimo quidem libro earum constitutionum iuxta vicesimum quartum caput hoc inquiunt: « Sabbatum namque et Dominicum celebramus, quia illud quidem divinae operationis est memoria; hic vero resurrectionis. Unum vero tantum Sabbatum custodiendum est in toto anno sepulturae Domini, quo ieiunare oportet. (0980A) Quando enim Christus in sepulcro iacuit, discipuli potentiorem circa eum fletum habebant quam gaudium ex memoria divinae operationis. » Verumtamen haec mystice per Clementem papam constituentem non steterunt hic, sed scientes magnam damnationem esse ieiunare Sabbata, excommunicatione valida ligant ex hoc Ecclesiam. Dicit enim in sexagesimo quarto canone: « Si quis inventus fuerit Dominicum diem ieiunare, aut Sabbatum, praeter unum solum, deponatur; si autem laicus, sequestretur. (0980B) »
XII. Hoc autem exsequentes et qui in sexta synodo Patres, convenienter huic sic promulgant sancte, praesidente synodo Agathone papa Romae, et Gregorio cum eis Agrigentinorum episcopo praesente: « Quoniam quidem discimus eos qui in Romanorum urbe sunt, in sanctae Quadragesimae ieiuniis eadem Sabbata ieiunare extra traditam sibi ecclesiasticam consequentiam: placuit sanctae synodo observare Romanorum Ecclesiam immobilem canonem dicentem: Si quis clericus fuerit inventus, » et caetera quae deinde scribit. Haec igitur, sicut cernitis, apostolicis constitutionibus et canonicis fidelium Ecclesiam ligat cum papa Romae Agathone. Vos unde aliter et ex quo ieiunare Sabbata accepistis? Quinetiam oblationem perfectae missae per omnem diem facere in sacris diebus ieiuniorum, sive Sabbato sive Dominico die: unde assuevistis? a quo doctore accepistis? Ex apostolis? nullatenus. (0980C) Apostoli enim ex hoc posuere canonem sic loquentem: « Si quis episcopus aut presbyter, vel diaconus aut lector aut cantor, sanctam non ieiunaverit Quadragesimam quartamque et sextam feriam, deponatur, nisi infirmitate corporis impediatur. » Ministrantes ergo atque complentes ministrationem sanctae missae secus tertiam horam diei, in qua et promulgatum est offerri sacrificium, quomodo ieiunium usque ad horam diei nonam observatis? solventes haec in tempore ministrationis missae? Nequaquam. Si autem hoc impossibile est, maledictione plectemini.
XIII. Qui in Gangreno fuere Patres concilio cap. 19 talia effantur: « Si quis continentia sine corporali necessitate elatus fuerit, et constituta ieiunia in commune et observata ab Ecclesia dissolverit, praesumendo sibi perfectam rationem, anathema sit. (0980D) » Similiter Patres qui in Laodicensi fuere concilio, secundum quinquagesimum canonem sic effati sunt: « Quia non oportet in Quadragesima martyrum natalitia celebrare, sed sanctorum commemorationem facere in Sabbatis et Dominicis diebus. » Et iuxta quadragesimum octavum canonem item aiunt ipsi: « Quod non decet in Quadragesima panem offerre, nisi in Sabbato et Dominico solo. »
XIV. Et qui in sexto universali concilio convenerunt Patres similiter iuxta quinquagesimum secundum canonem sanciunt cum sanctissimo Agathone papa dicente sic: « In omnibus sanctis Quadragesimae ieiuniorum diebus, sine Sabbato et Dominico die, et sine sancto Annuntiationis die, fiat missa ex antesanctificatis oblationibus. (0981A) » Sic ergo accipientes nos Sabbato et Dominica die, secus tertiam diei horam, in qua et Spiritus sanctus descendit super discipulos, immolantes, in ipsis sanctificamus munera, ex quibus sufficientia in tota hebdomada conservamus. In aliis autem diebus hebdomadis iuxta tempus horae nonae diei concludentes omnem ministrationem in consummationem completorii, agimus nos sacerdotes cum diaconibus ingressum, thuribulam solum ferentes. Et post lectionem prophetarum constitutas orationes a magno Basilio facientes, et munera transferentes appositionis altario et orantes cum ipsis. Insuper autem et traditam nobis a Domino orationem dicentes, exaltamus praesanctificatum panem, et damus praesanctificata sancta sanctis, et uniti communione pane et calice mysteriorum Christi. (0981B) Et ita agentes gratias Deo, linquimus eos atque dimittimus ex congregatione, sumentes nos communem mensam per folia et legumina, et calidam aquam qui voluerint. Sunt autem et alii qui sola communione et benedictione per totam perseverant hebdomadam. Vos autem referentes per unumquemque diem perfectam in Quadragesima ministrationem, quae congrua est iuxta tertiam horam diei offerri, positos transgredimini canones Ecclesiae. Et in hoc maledictioni Patrum subiacetis, sicut dictum est.
XV. Quis ille est qui tradidit vobis prohibere et abscindere nuptias sacerdotum? Quis ex doctoribus Ecclesiae hanc vobis tradidit pravitatem? Siquidem nisi nupserit, manus impositionis accipiet. (0981C) Et ita ad nuptias ruit, qui ordinatus est innuptus, legitime. Hoc et secundum canones facitis, huiusmodi nuptias prohibentes? Si autem ante habuerit uxorem ille qui ordinatus est sacerdos, perseveraveritque in castitate magnaque vita, nuptias eius solvitis, transgredimini, ut ex praecepto apostolicorum canonum ostendam vobis. In sexto enim libro Clementis ordinationum quae ab eo conscriptae sunt, iuxta septimum decimum caput Apostoli haec dicunt: « Episcopum et presbyterum et diaconum dicimus, qui unam habent uxorem, ordinari, quamvis vivant eorum coniuges, quamvis defunctae, non licet eos post manus impositionem innuptos esse, nec insuper ad nuptias ire, aut si nupserint, alteras amplecti, sed sufficere quas habent cum ad ordinationem venerunt. (0981D) » In quinto sanctorum canonum ita fatur in 2 cap. : « Episcopus aut presbyter aut diaconus uxorem suam non abiiciat obtentu religionis; si autem abiecerit, sequestretur. Perseverans autem deponatur. » In quadragesimo vero canone, inquiunt palam: « Propriae episcopi res. » Et post pauca: « Ne occasione ecclesiasticarum rerum cadere episcopum ab eis quae sunt episcopi, in mulierem et pueros et propinquos, ne per occasionem eorum, ea quae Ecclesiae sunt subtrahat. » Et deinde: « Siquidem sunt qui prohibeant sacerdotes legitimis coniugibus. » Non ita vertices apostolorum exposuerunt ecclesiasticos canones. (0982A) Si autem dicis mulierem Ecclesiam dixisse apostolos, tunc infidelis apparebit sermo tuus et vacuus, cum sacris canonibus ipsorum, qui a nobis praedicti sunt, non abiicere episcopos et presbyteros occasione religionis, uxores sanxerunt, et ut caderent res episcoporum ex potestatibus eorum propter filios et mulieres ipsorum.
XVI. Si autem aliquis dixerit de sancta et universali synodo, quod papam Romae sanctissimum Agathonem, ut saepissime diximus, praesessorem habuit, ipsa centum septuaginta Patrum, sub Constantino imperatore, nepote Heraclii et patre Iustiniani: quomodo non obstitit divinus Agathon sanctae synodo sancienti adversus hos impios quos usque nunc habetis? Si vero ab apostolis haberetis has traditiones, obsisteret forsitan, et non suscepisset haec quae apud nos ab ea promulgata sunt. (0982B) Papa cum esset vester, quoniam adulteras cognoscebat traditiones ipsas et extraneas ab apostolorum doctrina: propterea pariter cum Patribus sacrae sextae synodi, sicut de azymis et ieiuniis Sabbatorum et sacrae missae mysteriis, sic et de nuptiis sacerdotum promulgavit dicens in decimo tertio capite: « Quia in Romanorum Ecclesia in ordine canonis tradi cognovimus, praesentes diaconi aut presbyteri dignas fore manuum impositiones confiteri, ut non amplius a suis disiungantur coniugibus. Nos antiquum exsequentes canonem apostolicae diligentiae et ordinationis, sanctorum virorum copulationes secundum legem et a modo valere volumus, nullatenus a coniugum copulatione dissolventes aut privantes eos ab invicem, secundum tempus congruum locationis. (0982C) Quia vero si quis dignus inventus fuerit, manus impositione diaconus vel subdiaconus aut presbyter, hic nullatenus prohibeatur ad huiusmodi gradum ascendere, coniugi cohabitaturus legitime; neque in tempore ordinationis exigatur confiteri ad legem propriae locationis propter propriam uxorem. » Et post pauca: « Si quis ergo praesumpserit extra apostolicos ordines motus quemdam sacrorum presbyterorum et diaconorum privare a copulatione legitimarum mulierum, a communione sequestretur. Similiter si quis presbyter aut diaconus collactaneam suam occasione religionis proiecerit, separetur; perseverans autem deponatur. (0982D) »
XVII. Unde igitur vobis et ex quibus hae horibiles infirmitates supervenerunt, o viri Romanorum sapientissimi et omnium aliarum gentium nobilissimi? Aestimo quod quidam ex Iudaeis in tempore apostolorum credentes, vana lucra cupientes et pecuniarum amatores reperti, volentes multos fidelium abstrahere ex Evangelio, hoc est, ex fidei praedicatione, corruptis dum praedixissent eis, in hoc et Christianitas et Iudaismus corrupta sunt. De quibus Ioannes fatus est: « Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Ioan. II, 19) , » de his qui circa Simonem et Deman, Nicolaumque et Cleobium subtexendo. (0983A) Reliqui autem verticum in septimo libro Institutionum iuxta sextum decimum caput liquidius dixerunt: « Scimus enim, inquit, quia hi qui, circa Simonem et Cleobium et Iudam, conscripserunt libros in nomine Christi et discipulorum eius, circumferunt ad seductionem vestram, et eorum qui diligunt Christum, et nos servos ipsius. » Et in veteribus quidam conscripserunt libros apocryphos Moysi et Enoch et Adam, Isaiae et David, et Eliae, et trium patriarcharum, corruptiones facientes atque veritatis inimicos libros. (0983B) Sed et Paulum Domini apostolum haec praescientem, ut aestimo, sic ad vos ascendisse huiusmodi seductores, dolum texentes vobis, Philippensibus scribit: « Videte canes, videte malos operarios, videte abscissionem (Philipp. III, 2) . » Et Timotheo iterum: « In ultimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus et doctrinis daemonum, in hypocrisi loquentium mendacia, et incedentium propria conscientia, impedientium nubere, et abstinere a cibis quos Deus creavit (I Tim. IV, 1-3) . » Et ea quae exinde. Propter quod et Tito praecepit: « Argue eos, inquit, duriter, ut sani sint in fide, non attendentes Iudaicis fabulis, et praeceptis hominum subvertentium veritatem (Tit. I, 14) . »
XVIII. Quamobrem diligentissime inquisivimus de caetero circa haec, o fratres, ne aliquando ex his quae dicta sunt et redarguta vobis mendacia, dico nunc azyma, Sabbatorum ieiunia, nuptias sacerdotum et in ieiuniis oblationes accipiatis; sed scientes nunc, quod primum est eorum, ex omni a Deo inspirata Scriptura; fugite quae huiusmodi sunt actitare, cum sitis Ecclesia Dei et totius orbis semper splendidus oculus, ut uniti nobis vestris confratribus: quos per iam dicta scidistis, cum sitis corpus Christi; revelata facie gloriam Domini in concentu et unitate cum orthodoxa fide conspeculemur, et imaginem eius transformemus in nobis, viva demonstratione, et ipsius ad gloriam sempiternam, sicut a Domini spiritu, quoniam ipse est caput nostrae Ecclesiae corporis; et in eo sicut in uno corpore, omnes nos coniungimur.
XIX. Haec vobis Romanis. (0984B) Si ergo possimus vos, cum sitis homines, ad credulitatem nobiscum reducere per ea quae diximus, et docendo vos ex divina Scriptura arguimus; gratia Dei, et vobis scientibus bene Spiritui sancto credere, et prosequi rationem iam dictam ex Scripturis. Si vero aliter tenetis, date nobis testimonia ex divina Scriptura consistentia: in quibus volo benevolos vos esse, ut super sedes intelligentiae requiescatis, et nos, scientes obedire inenarrabili rationi spiritus, docere omnia quae ad vos scripsimus. Salutamus vos in Christo Iesu Domino nostro, cui est gloria et potentia, cum Patres. Spiritu sancto, nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen. (0983)
Finis libelli Nicetae, presbyteri et monachi monasterii Studii, contra Latinos.