Migne Patrologia Latina Tomus 21
Auctor incertus
AuInRuA.LiDeFi 21 Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis?) Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
INCIPIT PROPTER FIDEM.
Propter venerationem Sanctorum locorum, Jerosolymam et Bethlehem venimus: et intelleximus, plurimos fratres in nobis scandalizari, eo quod audierint, nos multa haeretica, et quae contra fidem Ecclesiae veniunt, profiteri. Itaque, Deo praesente, testamur, quae infra scripta sunt, nos ex parte sensisse per errorem, et praesenti tempore condemnare: alia autem, in quibus falso infamamur, nec dixisse, nec dicere, et contraria, quae in aliis suspicamur, posuisse atque damnasse.
I. Qui dicunt, Diabolo, et Daemonibus, et impiis, hoc est, Gentibus, Judaeis, Samaritanis, omnibusque haereticis (exceptis Christianis, qui rectam fidem sequuntur, et sunt peccatores) poenas eorum non esse perpetuas, anathema sint.
II. Qui dicunt, quemvis sanctum virum, et prophetalem, et apostolicum sine Dei auxilio posse esse perfectum, anathema sint.
III. Qui dicunt, Christum Filium Dei, Deum Verbum, in hominem esse mutatum, ita ut Deus Verbum esse desierit; aut hominem purum natum ex Maria secundum Paulum Samosatenum, et Photinum; et merito atque virtutibus in Dei vocabulum profecisse, anathema sint.
IV. Qui dicunt, illud quod scriptum est, De die, anno et hora nesciunt neque Angeli, neque Filius (Marc. 13-32.), juxta blasphemias Arianorum, et non propter dispensationem carnis assumtae, anathema sint.
V. Qui dicunt, Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum, hoc est, Sanctam Trinitatem, diversae inter se esse substantiae, et non unius potestatis atque naturae, anathema sint.
VI. Qui dicunt, quolibet modo, et quolibet sensu Filium Patrem non videre, anathema sint.
VII. Qui dicunt, animas nostras ex Angelorum fastigio in haec corpora corruisse, propter quaedam antiqua peccata, et in isto mundo agere poenitentiam, assumentes illa testimonia, Priusquam humiliarer ego peccavi (Psal. 118. 67.). Et, Educ de carcere animam meam (Psal. 141. 8.), et cetera his similia, anathema sint.
VIII. Qui dicunt, Dominum et Salvatorem nostrum non in nostra venisse, sed diversae sublimiorisque fuisse substantiae, sive coelestis, et non in totum sumsisse, quod de Maria est, vel animam hominis non habuisse, vel mentem absque peccato, anathema sint.
IX. Qui dicunt, post multa secula et tempora, quae non possumus humana cogitatione comprehendere, restitutionem fieri omnium in antiquum statum, et universa ad sua redire principia, anathema sint.
X. Qui dicunt, post resurrectionem non eadem habere nos corpora, sed aerea quaedam et spiritalia, et non ejusdem naturae cujus in sepulchro conditi sumus, licet incorruptae atque immortalis, anathema sint.
XI. Qui dicunt, post resurrectionis finem, et post multa tempora aboliri corpora, et reverti in usum, ut sine corporibus tantum animae simus, quod prius fuimus, anathema sint.
XII. Qui dicunt, animas prius fuisse quam natae sunt, et non cum corpore secundum exemplum primi hominis a Deo quotidie fieri, anathema sint.
FINIT DE FIDE, DE NOMINE RUFINI.