Migne Patrologia Latina Tomus 20
PhoAgi.LibFid 20 Phoebadius Aginensis Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Libellus fidei
(PL 20 0049B)
Credimus unum Deum, Patrem omnipotentem, et unum unigenitum Filium eius Deum et Dominum Salvatorem nostrum, et Spiritum sanctum Deum: non tres Deos Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sed unum Deum esse confitemur. Non sic unum Deum, quasi solitarium, nec eumdem, qui ipse sibi Pater sit, ipse et Filius; sed Patrem verum, qui genuit Filium verum, ut est Deus de Deo, lumen de lumine, vita ex vita, perfectum de perfecto, totum a toto, plenum a pleno; non creatum, sed genitum; non ex nihilo, sed ex Patre, unius substantiae cum Patre: Spiritum vero sanctum Deum, non ingenitum, neque genitum; non creatum, nec factum; sed Patris et Filii, semper in Patre, et Filio coaeternum. (0049C) Veneramur tamen unum Deum: quia ex uno Patre totum quod Patris est, natus est Filius Deus; et in Patre totum quod inest, totum genuit Filium. Pater Filium generans non minuit, nec amisit plenitudinis suae deitatem: totum autem quod Deus Pater est, id esse et Filium ab eo natum, certissime tenentes. (0050B) Cum Spiritu sancto unum Deum piissime confitemur IESUM CHRISTUM Dominum nostrum, Dei Filium, per quem omnia facta sunt, quae in coelis et quae in terra, visibilia et invisibilia: propter nostram salutem descendit de coelo; qui numquam desierit esse in coelo: natus de Spiritu sancto ex virgine Maria. Verbum caro factum non amisit quod fuerat, sed coepit esse quod non erat. Non demutatum sed permanentem etiam hominem natum, non putative, sed vere; non aerium, sed corporeum; non phantasticum, sed carneum; ossa, sanguinem, sensum et animam habentem; ita verum Deum et verum hominem intelligimus: ita verum hominem verum Deum fuisse nullo modo ambigimus. (0050C) Confitendum est hunc eumdem Dominum nostrum IESUM CHRISTUM adimplesse legem et prophetas, passum sub Pontio Pilato, crucifixum secundum Scripturas, mortuum et sepultum secundum Scripturas, tertia die a mortuis surrexisse, assumptum in coelos, sedere ad dexteram Patris; inde venturum iudicare vivos et mortuos exspectamus. In huius morte et sanguine mundatos remissionem peccatorum consecutos; resuscitandos nos ab eo in his corporibus et in eadem carne qua nunc sumus; sicut et ipse in eadem carne qua natus est et passus et mortuus, resurrexit: et animas cum hac carne vel corpora nostra ab eo, aut vitam aeternam, praemium boni meriti, aut sententiam pro peccatis aeterni supplicii recepturos.