Incipit Prologus in librum Tartarorum.
Omnibus Christi fidelibus ad quos prasens scriptum peruenerit, frater Ioannes de Plano Carpini ordinis fratrum minorum, Apostolica sedis Legatus, nuncius ad Tartaros et nationes alias Orientis, Dei gratiam in prasenti, et gloriam in futuro, et de inimicis suis gloriam triumphalem. Cum ex mandato sedis apostolica iremus ad Tartaros et nationes alias Orientis, et sciremus Domini Papa et venerabilium Cardinalium voluntatem, eligimus prius ad Tartaros profiscisci. Timebamus enimne per eos in proximo ecclesia Dei periculum immineret. Et quamuis a Tartaris et aliis nationibus timeremus occidi, vel perpetuo captiuari, vel fame, siti, algore, astu, contumelia, et laboribus nimiis, et quasi vltra vires affligi (qua omnia multo plusquam prius credidimus, excepta morte vel captiuitate perpetua nobis multipliciter euenerunt) non tamen pepercimus nobis ipsis, vt voluntatem Dei secundum Domini papa mandatum adimplere possemus, et vt proficeremus in aliquo Christianis, vt saltem scita veraciter voluntate et intentione ipsorum, possemus illam patefacere Christianis, ne forte subito irruentes inuenirent eos imparatos, sicut peccatis hominum exigentibus alia vice contigit: et fecerunt magnam stragem in populo Christiano.
Annus & 4 menses & amplius.
Vnde quacunque pro vestra vtilitate vobis scribimus ad cautelam, tanto securius credere debetis, quanto nos cuncta vel ipsi vidimus oculis nostris, qui per annum et quatuor menses et amplius, ambulauimus per ipsos et cum ipsis, ac fuimus, inter eos, vel audiuimus a Christianis qui sunt inter eos captiui, et vt credimus fide dignis. Mandatum etiam a supremo pontifice habebamus, vt cuncta, perscrutaremur et videremus omnia diligenter.
Frater Benedictus Polonus comes Ioannis de Plano Carpini.
Quod tam nos quam frater Benedictus eiusdem ordinis qui nostra tribulationis fuit socius et interpres fecimus studiose.
De terra Tartarorum, situ, qualitate & dispositione aeris in eadem.
[recensere]Volentes igitur facta scribere Tartaroram, vt lectores facilius valeant inuenire, hoc modo per capitula describemus.
Primo quidem dicemus de terra. Secundo de hominibus. Tertio de ritu. Quarto de moribus. Quinto de ipsorum imperio. Sexto de bellis. Septimo de terris quas eorum dominio subiugauerant. Octauo quomodo bello occurratur eisdem.
De terra possumus hoc modo tractare. In principio quidem dicemus de situ ipsius: secundo de qualitate: tertio de dispositione aeris in eadem. Terra vero pradicta est in ea posita parte Orientis in qua oriens sicut credimus coniungitur Aquiloni. [Al. Solanganorum. Oceanus ab Aquilone.] Ab Oriente autem est terra posita. Kyraiorum et etiam Solangorum: a meridie sunt terra Saracenorum inter Occidentem et Meridiem Huyrorum. Ab Occidente prouincia Naymanorum; ab Aquilone mari oceano circundatur. Hac vero in parte aliqua est nimium montuosa, et in aliqua est campestris, sed fere tota adimxta glarea, raro argillosa, plurimum est arenosa. In aliqua parte terne sunt aliqua modica silua: alia vero est sine lignis omnino. Cibaria autem sua decoquunt et sedent tam imperator quam principes et alii ad ignem factum de boum stercoribus et equorum. Terra autem pradicta non est in parte centesima fructuosa: nec etiam potest fructum portare nisi aquis fluuialibus irrigetur. Sed aqua et riui ibidem sunt pauci: flumina vero rarissima vnde ibidem villa sunt pauca; nec aliqua ciuitates excepta vna, qua esse dicitur satis bona; nos autem non vidimus illam, sed fuimus prope ad dimidium diem, cum apud Syram ordam essemus, qua curia est maior imperatoris eorum. Et licet alias infructuosa sit, quamuis non multum tamen competenter est alendis pecoribus apta. Aer in ipsa est mirabiliter inordinatus. In media etiam astate quando in aliis partibus solet calor maximus abundare; ibi sunt tonitrua magna et fulgura, ex quibus homines quam plurimi occiduntur.
Maxima niues in astate in Tartaria.
Cadunt etiam ibi eodem tempore maxima niues. Ibi sunt etiam frigidissimorum ventorum tam maximes tempestates, quod cum labore vix possunt homines aliquando equitare. Vnde cum essemus apud ordam (sic enim stationes imperatoris apud eos et principum appellantur) iacebamus in terra pra magnitudine venti prostrati, et propter pulueris multitudinem videre minime poteramus. In ea etiam in hyeme nusquam pluit, sed in astate: et tam modicum, quod vix potest aliquando puluerem et radices graminum madidare. Grando etiam ibi sape maxiina cadit. Vnde eo tempore quando fuit electus, et in sede regni poni debuit imperator, nobis in curia existentibus, tanta cecidit grando, quod ex subita resolutione sicut plenius intelleximus, plusquam centum et quadraginta homines in eadem curia fuerunt submersi. Res autem et habitacula plura deducta fuerunt. Ibi est etiam in astate subito magnus calor, et repente maximum frigus. In hyeme vero in aliqua parte cadunt maxima niues, in alia autem parua. [Iter quinque mensium et dinudii.] Et vt breuiter de terra concludam, magna est, sed aliter, sicut vidimus oculis nostris, (quia per ipsam circuendam quinque mensibus et dimidium ambulauimus) multo vilior est, quam dicere valeamus.
De formis Tartarorum, de coniugio, vestibus et habitaculis eorum.
[recensere]Dicto de terra, de hominibus est dicendum. Primo quidem formas describemus personarum. Secundo de ipsorum coniugio supponemus. Tertio de vestibus. Quarto de habitaculis. Quinto de rebus eorum. Forma personarum ab hominibus aliis est remota. Inter oculos enim et genas plusquam alii homines sunt lati. Gena etiam satis prominent a maxillis. Graciles sunt generaliter in cingulo exceptis quibusdam paucis. Pene omnes sunt mediocris statura. Barba fere omnibus minime crescit. Aliqui tamen in inferiori labio et in barba modicos habent crines, quos minime tondent. Super verticem capitis in modum clericorum habent coronas, et ab aure vna vsque ad aliam, ad latitudinem trium digitorum similiter omnes radunt. Qua rasura corona pradicta iunguntur. Super frontem etiam ad latitudinem duorum digitorum similiter omnes radunt. Illos autem capillos qui sunt inter coronam et prataxatam rasuram crescere vsque ad supercilia sinunt. Et ex vtraque parte frontis tondendo plusquam in medio crines faciunt longos: reliquos vero crines permittunt crescere vt mulieres. De quibus faciunt duas cordas, et ligant vnamquamque post aurem. Pedes etiam modicos habent. Vxores vero habet vnusquisque quot potest tenere. Aliquis centum, aliquis quinquaginta, aliquis decem, aliquis plures vel pauciores: et omnibus parentibus generaliter iunguntur, excepta matre, filia, vel sorore ex eadem matre, sororibus etiam ex patre: tamen et vxores patris post mortem ducere possunt. Vxorem etiam fratris alter frater iunior post mortem vel alius de parentela iunior ducere tenetur. Reliquas mulieres omnes sine vlla differentia ducunt in vxores, et emunt eas valde pretiose a parentibus suis. Post mortem maritorum de facili ad secunda coniugia non migrant, nisi quis velit suam nouercam ducere in vxorem.
Vestes.
Vestes autem tam virorum quam mulierum sunt vno modo formata. Palliis, cappis vel capputiis vel pellibus non vtuntur. Tunicas vero portant de Bukeramo, purpura, vel Baldaquino in hunc modum formatas. A supremo vsque deorsum sunt scissa, quia ante pectus dupticantur. A latere vero sinistro vna, et in dextris tribus ligaturis nectuntur, et in latere et in sinistro vsque ad brachiale sunt scissa. Pellicia cuiuscunque sunt generis in eundem modum formantur: superius tamen pellicium exterius habet pilum, sed a posterioribus est apertum. Habet autem caudulam vnam vsque ad genua retro. Mulieres vero qua sunt maritata habent tunicam valde amplam et vsque ad terram ante scissam. Super caput vero habent vnum quid rotundum de viminibus vel de cortice factum, quod in longum protenditur ad vnam vlnam, et in summitate desinit in quadrum: et ab imo vsque ad summum in amplitudine semper crescit, et in summitate habet virgulam vnam longam et gracilem de auro vel de argento seu de ligno, vel etiam pennam: et est assutum super vnum pileolum, quod protenditur vsque ad humeros. Instrumentum pradictum est tectum de buccaramo, siue purpura vel baldaquino: sine quo instrumento coram hominibus nunquam vadunt, et per hoc ab aliis mulieribus cognoscuntur. Virgines autem et iuuenes mulieres cum magna difficultate a viris suis possunt discerni: quum per omnia vestiuntur vt viri. Pileola habent alia quam alia nationes, quorum formam intelligibiliter describere non valemus.
Tabernacula.
Stationes rotundas habent in modum tentorii praparatas, de virgis et baculis subtiliter factas. Supra vero in medio rotundam habent fenestram vnde lumen ingreditur, et vt possit fumus exire: quia semper in medio ignem faciunt. Parietes autem et tecta filtro sunt cooperta. Ostia etiam de filtro sunt facta. Quadam stationes sunt magna, quadam parua, secundum dignitatem et hominum paruitatem. Quadam soluuntur subito et reparantur et super somarios deferuntur. Quadam dissolui non possunt, sed in curribus deferuntur. Minoribus autem in curru ad deferendum vnus bos; maioribus tres vel quatuor, vel etiam plures, vel quod est magis, sufficiunt ad portandum.
Opes in pecore.
Quocunque vadunt siue ad bellum, siue alias, semper illas deferunt secum. In animalibus sunt diuites valde: in camelis, bobus, ouibus, capris, et equis. Iumentorum tantam habent multitudinem, quantam non credimus habere totum mundum. Porcos et alias bestias minime habent.
De cultu et de hiis qua credunt esse peccata, et de diuinationibus et ritu funeris eorum, et de purgationibus suorum peccatorum.
[recensere]Dicto de hominibus, dicendum est de ritu: de quo tractabimus in hunc modum. Primo de cultu: secundo de hiis qua credunt esse peccata: tertio de diuinationibus, et purgationibus peccatorum: quarto de ritu funeris. Vnum Deum credunt, quem credunt esse factorem omnium visibilium et inuisibilium. Et credunt eum tam bonorum in hoc mundo quam panarum esse factorem: non tamen orationibus vel laudibus, aut ritu aliquo ipsum colunt. Nihilommus habent idola quadam de filtro ad imaginem hominis facta; et illa ponunt et vtraque parte ostii stationis, et subtus illa ponunt quiddam de filtro in modum vberis factum, et illa credunt esse pecorum custodes, et eis beneficium lactis et pullorum prastare. Alia vero faciunt de pannis sericis, et illa multum honorant. Quidam ponunt illa in pulchro curru tecto ante ostium stationis: et quicunque aliquid de illo curru furatur, sine vlla miseratione occiditur. Duces, millenarii, et centenarii vnum semper habent in medio stationis. Pradictis idolis offerunt primum lac omnis pecoris et iumenti. Et cum primo comedere et bibere incipiunt, primo offerunt eis de cibariis et potu. Et cum bestiam aliquam occidunt, offerunt cor Idolo quod est in curru in aliquo cypho, et dimittunt vsque mane, et tunc auferunt de prasentia eius et decoquunt et manducant. Primo etiam imperatori faciunt idolum, quod ponunt in curru, ante quam stationem honorifice, sicut vidimus ante ordam imperatoris istius offerunt munera multa. Equos etiam offerunt ei, quos nullus audet ascendere vsque ad mortem. Alia etiam animalia eidem offerunt. Qua vero occidunt ad manducandum, nullum os ex eis confringunt, sed igni comburunt. Et etiam ad meridiem tanquam Deo inclinant, et inclinare faciunt alios nobiles, qui se reddunt eisdem. Vnde nuper contigit quod Michael, qui fuit vnus de magnis ducibus Russia, cum iuisset ad se reddendum Bati, fecerunt eum prius inter duos ignes transire: Post hoc dixerunt, quod ad meridiem Cyngis inclinaret. Qui respondit, quod Bati et seruis suis inclinaret libenter, sed imagini hominis mortui non inclinaret, quia non licet hoc facere Christianis. Et cum sape diceretur, quod inclinaret, et nollet, mandauit ei pradictus per filium Ieroslai, quod occideretur si non inclinaret.
Martyrium Michaelis ducis Russia.
Qui respondit, quod potius vellet mori, quam hoc faceret, quia non liceret. At ille satellitem vnum misit, qui tam diu contra cor eum in ventre calce percussit, quousque deficeret. Tunc quidam de suis militibus quia astabat confortans eum dixit: Esto robustus quia hac poena non diu tibi durabit, et statim sequetur gaudium sempiternum: post hoc fuit caput eius cultello pracisum. Militi vero pradicto fuit caput etiam cultello amputatum. Solem igitur lumina et ignem venerantur et adorant, et aquam et terram, eis cibonim et potus primitias offerentes, et mane potissime antequam comedant et bibant: quia de cultu Dei nullam legem obseruant. Neminem cogunt suam fidem vel legem negare. Accidit tamen dum adhuc nuper essemus in terra quod Andreas dux de Saruogle [Vel, Sciruogle. Andreas dux Russia.] qua est in Russia fuit apud Bati accusatus, quod educeret equos Tartarorum de terra et venderet alias, et cum tamen non esset probatum fuit, occisus: quod audiens iunior frater eius, venit cum vxore occisi ad ducem pradictum Bati, volens supplicare, ne terra tolleretur eisdem. Qui dixit par esse, quod vxorem fratris carnalis pradicti duceret in vxorem: et mulieri pracepit ducere illum in virum secundum consuetudinem Tartarorum. Qui respondit, quod prius vellet occidi, quam faceret contra legem. At ille, nihilominous tradidit eam illi, quamuis renuerat quantum posset: et duxerunt ambo in lecto, et posuerunt puerum super illam plorantem et clamantem et cogerunt eos commisceri coactione non conditionali, sed absoluta.
De superstitiosis traditionibuseorum. [Ethelothraeskeia.]
Quamuis de iustitia facienda, vel peccato, cauendo nullam habeant legem, nihilominus tamen habent aliquas traditiones, quas dicunt esse peccata: quas confinxerunt ipsi et patres eorum. Vnum est, cultellum figere in igne, vel etiam quocunque modo tangere cum cultello: vel cum cultello extrahere carnes de caldario: iuxta ignem etiam incidere cum securi. Credunt etiam quod sic auferri caput debeat igni. Item appodiare se ad flagellum, cum quo percutitur equus: Ipsi enim calcaribus non vtuntur. Item tangere flagellis sagittas. Item iuuenes aues occidere, vel accipere: cum froeno equum percutere, Item os cum osse alio frangere. Item lac vel aliquem potum vel cibum super terram effundere. In statione mingere, sed si voluntarie facit occiditur: si autem aliter, oportet quod pecunia soluatur incantatori, qui purificet eos: faciat etiam stationem et ea qua in ipsa sunt inter duos ignes transire. Sed antequam sic purificetur nullus audet intrare vel aliquid de ipsa portare. Item si alicui morsus imponitur, et deglutire non potest, et de ore suo eiicit eum, fit foramen sub statione, et extrahunt per illud foramen, et sine vlla misericordia occiditur. [atheotaes].] Item si aliquis calcat limen stationis alicuius ducis interficitur eodem modo. Et multa habent similia, de quibus longum est narrare. Sed homines occidere, aliorum terras inuadere, res aliorum accipere, quocunque iniusto modo fornicari, aliis hominibus iniunari, facere contra Dei prohibitiones et Dei pracepta, nullum est peccatum apud eos. De vita aterna et damnatione perpetua, nihil sciunt. Credunt tamen quod post mortem in alio seculo viuant, greges multiplicent, comedant, bibant, et alia faciant, qua in hoc seculo a viuentibus hominibus fiunt. Diuinationibus, auguriis, aruspiciis, veneficiis, incantationibus multum intendunt. Et cum a damonibus ipsis respondetur, credunt quod Deus ipsis loquatur, quem Deum vocant Itoga: sed Comani Cham, id est, imperatorem ipsum appellant, quem mirabiliter timent et reuerentur: ac oblationes offerunt multas, et primitias cibi et potus. Secundum autem responsa ipsius faciunt vniuersa In principio etiam lunationis vel plenilunio incipiunt quicquid noui agree volunt. Vnde illam magnum imperatorem appellant, eique genua flectunt et deprecantur. Solem dicunt esse matrem luna, eo quod lumen a sole recipiat. Et vt breuiter dicam per ignem credunt omnia purificari. Vnde cum nuncii veniunt ad eos, vel principes, vel qualescunque persona, oportet ipsos et munera qua portant per duos ignes transire, vt purificentur. Item si cadit ignis de coelo super pecora, vel super homines, quod ibidem sape contingit, siue aliquid talium euenerit eis, per quod immundos seu infortunatos se reputant, oportet similiter per incantatores mundari. Et quasi omnem spem suam in talibus posuerunt.
Ritus funebris.
Quando aliquis eorum infirmatur, ponitur in statione eius vna hasta, et contra illam filtrum circumuoluitur nigrum: et ex tunc nullus audet alienus postes stationum intrare. Et quando incipit agonizare, omnes recedunt ab eo; quoniam nullus de iis qui morti eius assistunt, potest ordam alicuius ducis vel imperatoris vsque ad nouam lunationem intrare. Cum autem mortuus est, si est de maioribus, sepelitur occulte in campo vbi placuerit: sepelitur autem cum statione sedendo in medio eius, et ponunt mensam ante eum, et alueum carnibus plenum, et cyphum lactis iumentini: Sepelitur autem cum eo vnum iumentum cum pullo, et equus cum frano et sella: et alium equum comedunt et stramine corium implent, et super duo vel quatuor ligna altius ponunt, vt habeat in alio mundo stationem vbi moretur, et iumentum de quo lac habeat, et, possit sibi equos multiplicare, et equos etiam in quibus valeat equitare. Aurum et argentum sepeliunt eodem modo cum ipso. Currus in quo ducitur frangitur, et statio sua destruitur, nec nomen proprium eius vsque ad tertium generationem audet aliquis nominare. Alius etiam est modus sepeliendi quosdam maiores. Vaditur in campo occulte, et ibi gramma remouent cum radicibus et faciunt foueam magnam, et in latere illius fouea faciunt vnam sub terra, et illum seruum quem habet dilectum ponunt sub eo, qui iacet tam diu sub eo donec incipit agonizare, deinde extrahunt eum vt valeat respirare, et sic faciunt ter. Et si euadet, postea est liber, et facit quicquid ei placuerit, et est magnus in statione, ac inter parentes illius. Mortuum autem ponunt in foueam, qua est in latere facta cum his qua superius dicta sunt. Deinde replent foueam qua est ante foueam suam, et desuper gramina ponunt, vt fuerant prius, ad hoc, ne locus vlterius vileat inueniri. Alia faciunt vt dictum est. In terra eorum sunt coemeteria duo. Vnum in quo sepeliuntur imperatores, duces et nobiles omnes: et vbicunque moriuntur, si congrue fieri potest, illuc deferuntur. Sepelitur autem cum eis aurum et argentum multum. Aliud est in quo sepeliuntur illi qui in Hungaria interfecti fuerunt: multi enim ibidem occisi fuerunt. Ad illa coemeteria nullus audet accedere prater custodes, qui ad custodiendum positi sunt ibidem. Et si aliquis accesserit, capitur, spoliatur et verberatur, et valde male tractatur. Vnde nos ipsi nescientes intrauimus termmos coemeterii eorum qui in Hungaria occisi fuerunt, et venerunt super nos sagitta volantes: sed quia eramus nuncii consuetudinem terra nescientes, nos liberos dimiserunt abire.
Lustrationes ritus.
Parentes autem et omnes alii qui morantur in stationibus suis oportet purificari per ignem: qua purification fit hoc modo. Faciunt duos ignes et duas hastas ponunt iuxta ignes et vnam cordam in summitate hastarum: et ligant super cordam illam quasdam scissuras de buccharamo: sub qua corda et ligaturis inter illos duos ignes transeunt homines, bestia et stationes: Et sunt dua mulieres, vna hinc, et alia inde aquam proiicientes, et quadam carmina recitantes. Et si aliqui currus ibi franguntur, vel etiam res ibi cadunt aliqus, incantatores accipiunt. Et si aliquis occiditur a tonitruo, omnes illos homines qui morantur in stationibus illis, oportet pradicto modo ignes transire. Statio, lectus, filtra, currus, vestes, et quicquid talium habuerint, a nullo tanguntur, sed tanquam immunda ab omnibus respuuntur.
De consuetudinibus bonis et malis et cibis eorum.
[recensere]Dicto de ritu, dicendum est de moribus: de quibus tractabimus hoc modo. Primo dicemus de bonis, secundo de malis: tertio de consuetudinibus: quarto de cibis.
Obedientia.
Pradicti homines, scilicet Tartari sunt magis obedientes Dominis suis quam aliqui homines in hoc mundo, siue religiosi, siue seculares: et magis reuerentur eosdem: neque de facili mentiuntur eis. Verbis ad inuicem raro aut nunquam contendunt, factis vero nunquam. Bella, rixa, vulnera, homicidia inter eos non contingunt.
Abstinentia.
Pradones et fures magnarum rerum non inueniuntur inter eos. Vnde stationes et currus eorum, vbi habent thesauram suum setis aut vectibus non firmantur. Si aliqua bestia perduntur, quicunque inuenent eas vel dimittit sic esse, vel ducit eas ad homines illos, qui positi sunt ad hoc. Homines autem quorum sunt bestia apud eosdem illas requirunt, et absque vlla difficultate recipiunt illas. [Sidenote: Comitas.] Vnus alium satis honorat: et ad inuicem sunt satis familiares: Et cibaria quamuis inter illos sint pauca, tamen inter se satis competenter communicant illa; et satis sunt sufferentes.
Temperantia.
Vnde quum ieiunant vno die vel duobus diebus nihil comedentes omnino de facili non videntur impatientes, sed cantant et ludunt quasi comederunt bene. In equitando multum sustinent frigus, et calorem nimium patiuntur. Non sunt hominess delicati. Inuidi ad inuicem non videntur. Inter eos quasi nulla placita sunt: nullus alium spernit, sed iuuat et promouet quantum congrue potest.
Castitas mulierum.
Mulieres eorum sunt casta: nec de impudicitia earum inter eas aliquid auditur. Verba tamen quadam ex eis in ioco satis habent turpia et impudica. Seditiones vero inter eas raro vel nunquam audiuntur. Et quamuis multum inebrientur, in ebrietate sua tamen verbis vel facto nunquam contendunt.
Insolencia aduersus exteros.
Nunc de malis moribus eorum est supponendum. Superbissimi aliis hominibus sunt, et despiciunt omnes: ideo quasi pro nihilo reputant, siue nobiles sint, siue ignobiles. Vidimus euim in curia Imperatoris nobilem virum Ieroslaum. magnum Ducem Russia, filium etiam Regis et Regina Georgia, et Soldanos multos, duces etiam Soldanorum nullum honorem debitum recipere inter eos. Sed Tartari qui erant eis assignati, quantumcunque erant viles, antecedebant eos, et semper primum locum et summum tenebant: immo sape oportebat eos post posteriora sedere.
Iracundia Mendacitas.
Iracundi multum et indignantis natura sunt: et etiam aliis hominibus plus sunt mendaces, et fere nulla veritas inuenitur in eis. In principio quidem sunt blandi, sed in fine pungunt vt scorpio.
Fraudulentia Sordes.
Subdoli sunt et fraudulenti, et se possunt astutia circumueniunt omnes. Homines sunt immundi, sumendo cibum et potum, et aliis factis suis. Qui cum volunt aliquid mali facere aliis hominibus, miro modo occultant, vt prauidere non possint, vel contra eorum astutias remedium inuenire.
Temulentia.
Ebrietas honorabilis est apud eos: et quum multum quis bibit, ibidem reiicit, nec propter hoc dimittit quin iterum bibat. Valde sunt cupidi et auari, exactores maximi ad petendum: tenacissimi retentores, et parcissimi donatores. Aliorum hominum occisio pro nihilo est apud illos.
Exortio Crudelitas.
Et, vt breuiter dicam, omnes mali moreseorum propter prolixitatem in scripto redigi non possunt.
Cibi.
Cibi eorum sunt omnia qua mandi possunt. Comedunt canes, lupos, vulpes, et equos; et in necessitate carnes humanas. Vnde quando pugnauerunt contra quandam ciuitatem Kytaorum, vbi morabatur imperator ipsorum; eam obsederunt tam diu, quod defecerunt ipsis Tartaris omnino expensa, Et quia non habebant quod manducarent omnino, tunc accipiebatur de decem hominibus vnus ad manducandum. Abluuiones etiam qua egrediuntur de iumentis cum pullis manducant. Imo vidimus etiam eos pediculos manducare: vidimus etiam eos commedere mures. Mensalibus et manutergiis non vtuntur: panem non habent, nec olera, nec legumina, nec aliquid aliud nisi carnes: et tam paucas habent, quod alia nationes vix inde viuere possent. Cum pinguedine carnium multum polluunt manus: quando vero comederunt, tunc manus ad ocreas suas, vel ad gramina, vel ad aliquid talium tergunt. Solent etiam honestiores habere aliquos panniculos paruos, cum quibus vltimo tergunt manus, quando carnes manducarunt. Cibum vnius eorum incidit, et alius accipit cum puncto cultelli morsellos, et vnicuique prebet, quibusdam plus, quibusdam minus, secundum quod plus vel minus volunt eos honorare. Scutellas non lauant, et si aliquando cum brodio lauant carnium, iterum cum carnibus in olla reponunt. Ollas etiam vel caldaria, vel alia vasa ad hoc deputata si abluunt, simili modo lauant. Apud eos est magnum peccatum, si de cibo vel potu perire permittatur aliquid. Vnde ossa, nisi prins extrahatur medulla, dari canibus non permittunt. Vestes etiam non lauant, nec lauari permittunt et maxime quo tonitrua ab illa hora incipiunt donec desinant. Lac iumentinum bibunt in maxima quantitate si habent: bibunt etiam ouinum, caprinum, vaccinum, et camelorum. Vinum, ceruisiam, et medonem non habent, nisi ab aliis nationibus mittatur, vel donetur eisdem. In hyeme, nisi diuites sint, lac iumentinum non habent. Millium cum aqua decoquunt, quod tam tenue faciunt, quod non comedere sed bibere possunt. Et vnus quisque ex eis bibit cyphum vnum vel duos in mane, et nil plus in die manducant. In sero vnicuique parum de carnibus datur, et brodium de carnibus bibunt. In astate autem, quia tunc habent satis de lacte iumentino carnes raro manducant, nisi forte donentur eis, aut venatione aliquam bestiam ceperint, siue auem.
Poena adulterii.
Legem etiam siue consuetudinem habent occidendi virum et mulierem quos in adulterio inuenirent manifeste. Similiter et virginem si fornicata fuerit, mulierem occidunt et virum.
Furti. Arcani cuulgali.
Si aliquis inuenitur in prada vel in furto manifesto in terra potestatis eorum sine vlla miseratione occiditur. Item si aliquis eorum deundat consilium, maxime quando volunt ire ad bellum; centum plaga dantur super posteriora, quanto maiores dare cum baculo magno vnus rusticus potest. Item quando aliqui di minoribus offendunt in aliquo a suis maioribus non parciter eis, sed verberibus grauiter affliguntur. Item inter filium concubina et vxoris nulla est differentia, sed dat pater vnicuique eorum quod vult, et si est de genere ducum, ita est dux filius concubina, sicut filius legitimus.
Poligamia.
Et cum vnus Tartarus habet multas vxores, vnaquaque per se suam stationem, et familiam habet; et cum vna comedit, et bibit, et dormit vna die, et altera die cum alia. Vna tamen ex ipsis maior est inter alias, et frequentius cum illa quam cum aliis commoratur. Et cum tam multa sint inter se tamen de facili non contendunt, Viri nihil operantur omnino exceptis sagittis: et etiam de gregibus aliquantulam habent curam, sed venantur, et exercent se ad sagittandum: Omnes enim a paruo vsque ad magnum sagittarii sunt et boni. Et statim pueri eorum, cum sunt duorum annorum vel trium, incipiunt equitare. Equos eorum regunt et currunt in eis: et dantur eis arcus secundum suam atatem, et instruunt ad sagittandum. Agiles enim sunt et audates valde. Virgines et mulieres equitant, et agiliter in equis currunt vt viri. Vidimus enim eas arcus et pharetras portare. Et tam viri quam mulieres diu in equitando possunt durare. Breuissimas habent strepas: equos valde custodiunt; imo rerum omnium sunt magni conseruatores.
Foemina Meta incognita eodem modo vestiuntur.
Mulieres eorum omnia operantur. Pellicia, vestes, calceos, ocreas, et omnia opera qua de corio fiunt. Currus etiam ducunt et reparant camelos onerant, et velocissima sunt et strenua in omnibus operibus suis: foemoralibus omnes vtuntur: aliqua, sicut viri, sagittant.
De ipsorum Imperio.
[recensere]Dicto de eorum consuetudinibus, dicendum est de eorum imperio. Et primo de ipsius principio. Secundo de principibus eius. Tertio de dominio Imperatoris et principum. Terra quadam est in partibus Orientis, de qua dictum est supra, qua Mongol nominatur. Hac terra quondam quatuor populos habuit. Et vnus Yeka Mongol, id est, magni Mongali vocabatur Secundus Sumongol, id est Aquatici Mongali. Ipsi autem seipsos Tartaros appellabant, a quodam fluuio, qui currit per terram eorum, qui Tartar nominatur Allius appellatur Merkat, quartus Metrit. Hii populi omnes vnam formam personarum, et vnam linguam habebant: quamuis inter se per principes et prouincias essent diuisi.
Cygnis ortus et res gesta.
In terra Yeka Mongol fuit qui vocabatur Cyngis. Iste incepit esse robustus venator coram Domino. Didicit enim homines furari, rapere, pradari. Ibat autem ad alias terras, et quoscunque potuit capere, et sibi associare non demittebat homines vero sua gentis ad se inclinabat, qui tanquam ducem ipsum sequebantur, ad omnia malefacta. Hic autem incepit pugnare cum Sumongol, siue Tartaris postquam homines aggregauerat sibi, et interfecit ducem eorum, e multo bello omnes Tartaros sibi subiugauit et in suam seruitutem redegit. Post hac cum omnibus his pugnauit, cum Merkat, qui erant positi iuxta terram Tartarorum, quos etiam bello sibi subiecit: Inde procedens pugnauit contra Metritas, et etiam illos deuicit.
Naymani.
Audientes itaque Naymani, quod Cyngis erat taliter eleuatus, indignati fuerant. Ipsi enim habuerant Imperatorem, qui fuerat strenuus valde, cuidabant tributum omnes nationes pradicta.
Fratres discordantes oppressi.
Qui debitum vniuersa carnis exsoluens, filii eius successerunt loco eius; sed iuuenes erant et stulti, et populum nesciebant tenere sed inuicem diuisi erant et scissi: vnde medio tempore Cyngis erat taliter exaltatus, nihilominus, insultum faciebant in terras superius annotatas, viros et mulieres et pueros occidebant, et capiebant pradam eorum. Cyngis hoc audiens, omnes sibi subiectos homines aggregauitaymani et Kara Kitai, id est nigri Kitai, ex aduerso in quandam vallem strictam inter montes duos, per quam nos euntes ad imperatorem eorum transiuimus, similiter conueniunt: et commissum est pralium, in quo Naymani et Kara Kitai a Mongallis sunt deuicti, et maior pars eorum occisa: et alii qui euadere non potuerunt in seruitutem redacti sunt. In terra autem pradictorum Kara Kytaorum Occaday can filius Cyngis can, postquam positus fuit imperator, quandam ciuitatem, adificauit, quam Omyl [Vel Chanyl.] appellauit.
Homines syluestres.
Prope quam ad meridiem est quoddam desertum magnum, in quo syluestres homines pro certo habitare dicuntur, qui nulla modo loquuntur, nec in cruribus habent iuncturas: et si quando cadunt, per se surgere sine adiutorio aliorum minime possunt, aliquantam tamen habent discretionem. Mongali autem in terram eorum reuertentes se contra Kytaos in pralium praparauerunt, qui castra mouentes terram eorum intrauerunt.
De mutua victoria Mongalorum et Kytaorum. Tartarorum Kytama clades.
Imperator autem Kytaorum hoc audiens venit contra eos cum exercitu suo; et commissum est pralium durum; in quo pralio Mongali fuerunt deuicti: et omnes nobiles Mongalorum qui erant in pradicto exercitu fuerunt occisi vsque ad septem. Cyngis vero et alii qui remanserunt in tetram suam fugerunt. Et quum aliquantulum quieuisset Cyngis, praparauit se rursus ad pralium et contra terram Huiyrorum processit ad bellum. Isti homines Christiani de secta Nestorianorum erant, quos etiam bello deuicit, et eorum literas acceperunt. Nam prius scripturam aliquam non habebant.
Noua victoria litera.
Nunc autem eandem literam Mongallorum appellant. Inde processit contra terram Saruiuorum [Vel Saruiur.], et contra terram Karauitarum [Vel Karanitarum.], et contra terram Voyrat [Vel Hudirat.], et contra terram Comana, quas terras omnes deuicit. Inde est in teram suam reuersus. Et cum aliquantulum quieuisset, conuocans omnibus gentibus supradictis, contra Kytaos ad bellum processit, et cum diu contra eos pugnasset, magnam partem terra Kytaorum vicerunt: Imperatorem autem eorum concluserunt in sua ciuitate maiori: quam cum tam diu obsiderunt, quod exercitui defecerunt expensa, et cum non haberent quod manducarent, pracipit illis Cyngis can, quod de decem hominibus vnum darent ad manducandum. Illi autem de ciuitate pugnabant viriliter contra illos sagittis et machinis.
Argentum loco lapidum in hostem proiectum.
Et cum deficerent lapides, pro lapidibus proiecerunt argentum, et maxime liquefactum. Ciuitas enim hac multis diuitiis erat plena. Et cum diu pugnassent, et eam bello vincere minime possent, fecerunt vnam magnam viam sub terra ab exercitu vsque ad mediam ciuitatem, et aperientes subito terram, eis nescientibus prosilierunt in medio ciuitatis, et pugnabant cum hominibus ciuitatis, et illi qui erant extra simili modo pugnabant, et concidentes portas intrauerant ciuitatem: et occidentes Imperatorem et homines plures, ciuitatem possidebant: et aurum et argentum, et omnes diuitias abstulerunt. Et cum terra pradicta Kytaoram suos homines prafecissent, in terram propriam sunt reuersi.
Cyngis salutator Imperator. Kyathaia pars in mari posita. Kytaorum litera et religio.
Et tunc Imperatore Kytaoram deuicto factus est Imperator. Quandam autem partem terra Kytaorum, qua posita est in mari, vsque in hodiernum diem nullatenus deuicerunt. Kytai autem, de quibus superius diximus, homines sunt Pagani, qui habent literam specialem: et habent nouum et vetus Testamentum; et habent vitas patrum, et Erimitas et domos quasi Ecclesias factas, in quibus orant temporibus suis: Et dicunt se quosdam sanctos, habere. Vnum Deum colunt: Dominum nostram Iesum Christum honorant, et credunt vitam aternam, sed minime baptizantur. Scripturam nostram honorant et reuerentur: Christianos diligunt, et Ecclesias faciunt plures. Homines benigni et humani satis videntur: barbam non habent, et in dispositione faciei satis concordant cum Mongalis, non tamen sunt in facie ita lati.
Opificiorum laus.
Linguam propriam habent: meliores artifices non inueniuntur in toto mundo in omnibus operibus, in quibus solent homines Terra eorum est opulenta valde in frumento, vino, auro, argento, et serico, et omnibus rebus in quibus solet sustentari humana natura. Et cum aliquantulum quieuissent, suos exercitus diuiserunt.
Thossuch can Cyngis filius Comanos deuicit. India minor debellata.
Vnum de filiis Tossuch nomine, quem etiam Can appellabant, id est Imperatorem, misit cum exercitu contra Comanos, quos multo bello deuicit: et postquam vicerat eos in terram suam reuertabatur. Alium etiam filium misit cum exercitu contra Indos; qui Minorem Indiam deuicerunt. Hii autem nigri sunt Saraceni, qui Athiopes nuncupantur. Hic autem exercitus contra Christianos, qui sint in India maiori in pugnaro processit. Quod audiens rex terra illius, qui vulgo Presbyter Iohannes appellatur, venit contra eos exercitu congregato.
Presbyter Iohannes: eiusdem stratagema.
Et faciens imagines cupreas hominum in sella posuit super equos, ponens ignem interius, et posuit hominem cum folle post imaginem cupream super equum: et cum multis imaginibus, et equis taliter praparatis venerunt contra pradictos ad pugnandum. Et cum ad locum pralii peruenissent, istos equos vnum iuxta vnum pramiserunt. Viri autem, qui erant retro, posuerunt nescio quid super ignem qui erat in pradicta imagine, et cum follibus fortiter sufflauerunt. Vnde factum est, quod de fumo illo aer est denigratus.
Victoria de Tartaris.
Et tunc super Tartaros iecerunt sagittas, ex quibus multi interfecti et vulnerati fuerunt. Et sic cum confusione eos de finibus suis eiecerunt: Et nunquam audiuimus, quod vltra ad eos redierunt.
De monstrosis mulieribus et canibus monstrosa narratio.
Cum autem per deserta redirent, in quondam terram venerunt in qua quadam monstra foemineas imagines habentia reperirunt. Et cum interrogassent eas per multos interpretes vbi essent viri terra illius, responderunt quod in illa terra quacunque foemina nascebantur, habebant formam humanam: Masculi vero formam caninam. Et dum moram protraherant in terra pradicta, Canes in alia parte conuenerunt in vnum: Et dum esset hyems asperrima, se omnes proiecerunt in aquam: et post hac incontinenti in puluerem mouebantur, et ita puluis admixtus aqua super eos congelauit: et dum sape; hoc fecissent, glacies densa facta est super eos: Vnde cum magno impetu cum Tartaris conuenerunt ad pugnam. At illi quum sagittas super eos iactabant, ac si super lapides sagitassent, retro sagitta redibant: Alia etiam arma eorum in nullo eos ladere potuerunt. Canes vero insultum facientes in eos morsibus vulnerauerunt, multos etiam occiderunt, et ita eiecerunt eos de finibus suis.
Burutabeth regio.
Et dum reuerteretur exercitus ille, venit ad terram Burutabeth, quos bello vicerunt: qui sunt Pagani. Qui consuetudinem mirabilem imo potius miserabilem habent. Quia cum aliquis patrum suorum humana natura debitum exsoluit, omnem congregant parentelam, et comedunt eum.
Incolarum mores. Isti pilos in barba non habent: immo quoddam ferrum in manibus portant, cum quo barbam simper depilant, si forte aliquis crinis crescit in ipsa: et multum etiam deformes sunt. Inde exercitus ille reuertebatur in terram suam.
Terra Kergis Orientalis.
Cyngis can etiam eo tempore quo diuisit exercitus illos, misit in expeditione contra Orientem per terram Kergis, quos bello non vicit: et vsque ad Caspios montes peruenit, montes autem illi sunt de lapide adamantino. Vnde eorum sagittas et arma ferrea ad se traxerant. Homines inter Caspios montes conclusos viderunt, quia iam montem fregerunt: sed nubes quadam erat posita ante ipsos, ad quam accedere non poterant vllo modo quia statim moriebantur, cum perueniebant ad illam. Sed antequam peruenirent ad pradictum montem plusquam per mensem vastam solitudinem transierunt. Inde procedentes adhuc contra Orientem plusquam per mensem per magnum desertum iuerunt. Et peruenerunt ad quandam terram, vbi viderunt vias tritas, sed nullum hominem noterant inuenire. Sed tantum quasiuerant per terram, quod inuenerunt hominem cum vxore sua; quos ante Cyngis can adduxerunt. Et cum interrogasset vbi essent homines terra illius, responderunt quod in terra sub montibus habitarent. At Cyngis can retenta vxore misit viram illum cum nunciis suis mandans hominibus illis vt venirent ad mandatum ipsius. Illi vero euntes ad eos, narrauerunt omnia qua Cyngis can mandauerat. Qui responderunt quod tali die venirent ad mandatum suum faciendum. Medio vero tempore congregauerunt se per vias occultas sub terra et venerunt contra istos ad pugnandum: et irruentes subito super eos plurimos occiderunt. At illi, Cyngis can videlicet et sui fugam ineuntes, terram exierunt pradictam. Illos tamen homines, virum scilicet et mulierum secum duxerunt, qui vsque ad mortem in terra Tartarorum fuerunt. [Videtur hic sonitus fieri, et fragore glaciei, et niuium de montibus.] Interrogati vero quare sub terra habitarent, dixerunt quod vno tempore anni quum sol oritur, tantus souitus est, quod homines nulla ratione possunt sustinere. Immo etiam tunc percutiebant in organis et tympanis, et aliis instrumentis, vt illum sonitum non audirent. Et dum Cyngis de terra illa reuerteretur, defecerunt ei victualia et habebant maximam famem. Et tunc recentia interiora vnius bestia eos contigit inuenire: qua accipientes, depositis tamen stercoribus decoxerunt: et coram Cyngis can portantes cum suis illa comedit. Et ex hoc statutum fuit ab eo, vt nec sanguis, nec interiora, nec aliquid de bestia quod manducari potest, exceptis stercoribus, proiiciatur. Et deinde in terram propriam est reuersus: et ibidem leges et statuta multiplicia iecit, qua Tartari non violabiliter obseruant. Ex quibus tantum duo dicemus. Vnum est, quod quicunque in superbia erectus, propria authoritate sine electione principum esse voluerit imperator, sine vlla miseratione debet occidi. Vnde ante electionem ipsius Cuynch propter hoc vnus de principibus, nepos ipsius Cyngis can fuit occissus. Volebat enim sine electione regnare. Aliud statutum est, quod sibi debent subiugare omnem terram: nec cum aliqua gente debent pacem habere, nisi prius eis subdatur, quo vsque veniat tempus occisionis eorum. Debent enim occidi, vt prophetatum est eis: Et illi qui euadere poterunt, vt dicunt, debent illam legem tenere quam tenent alii, qui eos bello deuincunt. Statuit etiam quod per millenarios, et centenarios et Decanos debeat eorum exercitus ordinari. Post hoc ab ictu tonitrui est occisus, peractis suis ordinationibus and statutis. Hic autem habuit quatuor filios: Vnus vocabatur Occoday, secundus Tossuch can, tertius Thaaday et nomen quarti ignoramus.
Liberi.
Isti quatuor filii cum aliis maioribus qui tunc erant, primum filium videlicet Occoday elegerunt imperatorem, filii autem istius Occoday Cuyne, qui nunc est imperator, Cocthen et Cyrenen. Et si plures habuerit filios ignoramus. Filii autem Tossuch can Bati: iste est ditior et potentior post imperatorem: Ordu, iste est senior omnium ducum: Syban, Bora, Bercuthanth: aliorum filiorum Tossuch can nomina ignoramus. Filii Thaaday sunt Burin et Chadan, nomina aliorum filiorum nescimus. Alterius autem filii Cyngis can, cuius nomen nescimus, filiorum nomina sunt hac. Vnus vocatur Mengu, cuius mater est Seroctan. Ista domina inter omnes Tartaros, excepta matre imperatoris, est magis nominata: et potentior est omnibus excepto Bati. Alius vocatur Becas. Alios filios habuit plures, sed eorum nomina ignoramus.
Duces.
Hac sunt ducum nomina. Ordu: iste fuit in Polonia et in Hungaria: Bati, Cathan, Syban, Bureth. Omnes isti fuerunt in Hungaria, Cyrpodan iste est adhuc vltra mare contra Soldanum Damasci. Isti remanserunt in terra: Mangu, Cuthen, Syrennen, Hybilay, Syremum, Synocur, Thuatamur, Cyragay, Sybedey, senex quidam miles inter eos, Bora, Berca, Mauci, Choranca: sed iste inter alios est minimus. Alii vero duces sunt plures, sed eorum nomina ignoramus.
Imperatoris Tartarorum seruile in omnes imperium.
Imperator autem Tartarorum habet mirabile dominium super omnes. Nullus audet in aliqua parte morari, nisi ipse assignet ei. Ipse autem assignat vbi maneant duces: millenarii centenariis. Centenarii decanis. Insuper quicquid pracipitur in quocunque tempore quocunque loco, siue ad bellum, siue ad mortem, siue ad vitam, sine vlla contradictione obediunt. Etiam si petit filiam virginem vel sororem, sine contradictione dant ei. Aut singulis annis, aut intermissis aliquibus annis virgines colligit ex omnibus finibus Tartarorum. Si ipse vult sibi retinere aliquas retinet: alias dat suis hominibus, sicut videtur ei expedire. Nuncios quoscunque quotcunque et vbicunque transmittit, oportet quod dent ei sine mora equos subdititios et expensas. Vndecunque venerint ei tributa vel nuncii, oportet quod equi, currus, et expensa similter dentur eis.
Inhumanitas erga Legatos.
Nuncii qui veniunt aliunde in magna miseria sunt in victu pariter et vestitu: quia expensa viles sunt et pauca: et maxime cum veniunt ad principes, et ibi debent moram contrahere. Tunc ita parum datur decem hominibus, quod inde vix possint viuere duo. Nec etiam in curiis principum, nec in via datur eis comedere, nisi semel in die, et satis parum. Insuper si aliqua iniuria sibi fiunt, conqueri de facili minime possunt. Vnde eos oportet illa patienter portare. Insuper multa tam a principibus, quam ab aliis nationibus et minoribus ab eis exiguntur: et si non daretur, vili pendunt eos, immo quasi pro nihilo habent eos. Et si a magnis viris mittuntur, nolunt ab eis modicum munus habere: sed dicunt: A magno homine venistis, et cur modicum datis? et accipere dedignantur. Et si nuncii bene volunt facere facta sua, oportet eos dare maiora. Idcirco magnam partem rerum, qua nobis a fidelibus erant data, oportuit nos de necessitate muneribus dare. Et sciendum, quod ita omnia sunt in manu imperatoris pradicti, quod nemo audet dicere, hoc est meum vel illius; sed omnia sunt Imperatoris, res, iumenta, et homines. Et super hoc etiam nuper emanauit Imperatoris statutum. Idem dominium per omnia habent duces super homines suos. Diuisi enim sunt homines Tartari, videlicet etiam alii inter duces. Nuncii etiam ducum, quocunque eos transmittunt, et homines tam Imperatoris quam alii omnes equos subdititios et expensas, et qui equos custodiant, et etiam nunciis seruiant sine contradictione dare tenentur. Imperatori autem iumenta vt habeat ex eis lac ad annum vel ad duos, vel ad tres, sicut placuerit ei, tam duces quam alii pro redditu dare tenentur. Et homines ducum idem facere tenentur dominis suis. Inter eos enim nullus est liber. Et vt breuiter dicam, Quicquid Imperator et duces volunt, et quantum volunt de rebus suis accipiunt. De personis etiam eorom disponunt per omnia, sicut volunt. Mortuo Imperatore, sicut superius dictum est, conuenerunt Duces et elegerunt Occoday filiam Cyngis can pradicti Imperatorem. Qui habito consilio principum diuisit exercitus. Bati, qui in secundo gradu attinebat ei, misit contra Altisoldanum, et contra terram Biserminorum. Hii erant Saraceni, et Komanicum loquebantur. Et cum intrasset terram illorum pugnauit contra eos, et bello eos sibi subiecit. Quadam autem ciuitas qua Barthra [vel Barchin.] dicitur, diu restitit ei, fecerant enim foueas multas in circuitu ciuitatis et operuerant illas; et quando illi veniebant cadebant in foueas. Vnde non potuerunt capere ciuitatem, donec illas foueas replessent. Homines autem de quadam ciuitate qua vocatur Iakint [Vel Sarguit.] hac audientes exierunt obuiam eis, se sponte in manus eorum tradentes: vnde ciuitas eorum non erat destructa, sed plures eorum occiderunt, et alios transtulerunt. Et accepto spolio ciuitatis, ipsam aliis hominibus repleuerunt. Et venerunt contra ciuitatem qua vocatur Orna. Ista ciuitas erat nimium populosa: Christiani ibi erant plures; Gazari videlicet, Rutheni, et Alani, et alii: nec non et Saraceni, Saracenorum enim erat dominium ciuitatis. Hac autem ciuitas erat diuitiis multum plena. Est enim posita super fluuium qui vocatur Don, qui intrat in mare. Vnde est quasi portus: et forum maximum habebant de illa ciuitate alii Saraceni. Et cum non possent aliter deuincere, praciderunt fluuium, qui ciurrebat per ciutatem, et illam cum rebus omnibus submerserunt. Quo facto: postea intrauerunt terram Tortorum, qui similiter sunt Pagani: quam deuincentes, iuerunt contra Russiam, et fecerunt magnam stragem in terra Russia, ciuitates et castra destruxerunt, et homines occiderunt: etiam Kiouiam qua erat Metropolis Russia obsederunt: et cum diu obsedissent, illam ceperunt, et occiderunt homines ciuitatis. Inde procedentes pugnando destruxerunt totam Russiam. De Russia autem et Comania processerunt duces pradicti, et pugnauerent contra Hungaros et Polonos. Ex quibus Tartaris in Polonia, et in Hungaria plures interfecti fuerunt. Et si non fugissent, sed viriliter restitissent, Hungari exiuissent Tartari de finibus suis: quia tunc habuerant timorem, quod omnes fugere attentabant. Sed Bati vaginato gladio in faciem eis restitit, dicens: Nolite fugere: quia si fugitis nullus euadet: Et si debemus mori, moriamur omnes: quia futurum est, vt Cyngis can pradixit, quod interfici debeamus: Et si nunc est tempus, sustineamus. Et sic animati sunt et remanserunt, et Hungariam destruxerunt. Inde reuertentes iuerunt in terram Morduanorum, qui sunt Pagani, et bello deuicerunt. Inde procedentes contra Bileros, id est Bulgariam magnam, et ipsam destruxerunt omnino. Inde procedentes ad Aquilonem adhuc contra Bascart, id est, Hungariam magnam, et eos etiam deuicerant. Inde egredientes iuerunt ad Aquilonem, et venerunt ad Parossitas qui habent paruos stomachos et os paruulum, nec manducant, sed decoquunt carnes: quibus decoctis ponunt se inter fumum et ollam, et recipiunt fumum, et de hoc solo reficiuntur: Sed etiam si aliquid manducant, hoc valde modicum est.
Samogedi.
Inde procedentes venerunt ad Samogedos. Hii autem homines tantum de venationibus viuunt: tabernacula et vestes habent tantummodo de bestiarum pellibus. Inde vltra procedentes venerunt ad quandam terram super Oceanum, vbi inuenerunt quadam monstra qua per omnia formam humanam habebant, sed pedes desinebant in pedes bouinos, et faciem per omnia habebant vt canis: duo verba loquebantur more humano et tertio latrabant vt canis: et sic per interualia temporum latratum interponebant: tum ad naturam suam redibant: et sic intelligi poterat quod dicebant: Inde redierant in Comaniam, et vsque nunc quidam ex eis morantur ibidem. Cyrpodan vero eodem tempore misit Occoday can cum exercitu ad meridiem contra Kergis, quos etiam bello deuicit. Hii autem homines sunt pagani, qui pilos in barba non habent. Quorum consuetudo est talis. Cum pater moritur alicuius, pra dolore quasi vnam corrigiam in signum lamenti ab aure vsque ad aurem de facie sua leuant. Quibus deuictis, ad meridiem iuit contra Armenos. [Hii videntur sagittasse balistis.] Sed cum per deserta transiret, etiam quadam monstra effigiem humanam habentia inuenerunt: sed non nisi vnum brachium cum manu, in medio pectoris, et vnum pedem habebant; et duo sagittarunt cum vno arcu, et isti ita fortiter currebant, quod equi eos inuestigare non poterant. Currebant enim saltando super illum vnum pedem, et cum essent fessi taliter eundo, ibant super manum et pedem, remouendo se quasi rota; et sic cum essent fessi iterum currebant secundum modum priorem: aliquos tamen occidebant ex eis. Inde procedentes venerunt in Armeniam, quam bello vicerunt, et partem Georgia: et alia pars venit ad mandatum eorum; et quadraginta millia yperperorum singulis annis dederunt, et adhuc faciunt idem. Inde procedentes ad terram Soldani Deurum, qui erat satis magnus et potens, cum eo pugnauerunt et deuicerunt. Inde procedentes vltra de bellando et vincendo vsque ad terram Soldani Halapia et nunc terram illam impugnant, nec postea vsque in hodiernum diem in terram suam fuerunt reuersi. Alius exercitus iuit contra terram Calif de Baldach, quam sibi etiam subdiderunt: Et quadraginta bisantia exceptis Baldachinis et aliis muneribus omni die dant pro tributi: Et omni anno pro Calif, vt ad eos veniat, nuncios mittunt: qui cum tributo munera magna mittit, rogans vt eum supportent. Ipse vero imperator munera accipit et nihilominus vt veniat mittit pro eo.
Qualiter Tartari se habent in praeliis.
[recensere]Dicto de imperio, dicendum est hoc modo de bello. Primo de ordinatione acierum. Secundo de armis. Tertio de astutiis in congressione, quarto de crudelitate quam faciunt in captiuos. Quinto de oppugnatione castrorum et ciuitatum. Sexto de perfidia quam exercent cum hiis qui se reddunt eisdem. De ordinatione acierum dicemus hoc modo. Cyngis can ordinauit, vt decem hominibus praponeretur vnus: et ille secundum nos appellatur Decanus. Decem autem Decanis praponeretur vnus, qui centenarius nuncupatur: Decem vero Centenariis praponeretur vnus qui millenarius nuncupatur decem millenariis praponeretur vnus, et ille numerus vocatur tenebre apud eos. Cuncto vero exercitui praponnuntur duo duces vel tres, ita tamen quod habeant respectum ad vnum. Cum autem omnes sunt in bello si de decem hominibus fugit vnus vel duo, vel tres, vel etiam plures, omnes occiduntur. Et vt breuiter dicam, nisi communiter cedant, omnes qui fugiunt occiduntur. Item si vnus vel duo aut plures audacter ad pugnam accedunt, et decem alii non sequuntur etiam occiduntur. Item si vnus de decem vel plures capiuntur, et alii socii sui non liberant eos, etiam occiduntur. Duo arcus vel tres, vel vnum bonum ad minus, et tres pharetras magnas plenas de sagittis et vnam securim, et funes ad machinas trahendas habere debet vnusquisque. Diuites autem habent gladios acutos in fine, ex vna tantum parte incidentes, et aliquantulum curuos: et habent equum armatum, crura etiam tecta. Galeas et loricas quidam habent de corio in hunc modum formatas. Habent quasdam corrigias de boue ad latitudinem vnius manus, et bituminant tres vel quatuor simul, et ligant illos corrigiolis vel cordis. In corrigia superiori ponunt cordulas in fine; in inferiori ponunt in medio, et sic faciunt vsque ad finem. Vnde quum se inclinant in inferiores, corrigia superiores ascendunt et sic duplicantur super corpus, vel triplicantur. De coopertura equi faciunt quinque partes: ex vna parte faciunt vnam, ex alia parte faciunt aliam, quam partem ducunt a cauda vsque ad caput: qua ligantur ad sellam, et post sellam in dorso et etiam in collo, super renes etiam partem aliam ponunt, vbi dua partium ligatura iunguntur: in qua pecia faciunt vnum foramen, per quod caudas exponunt: et ante pectus ponant etiam vnam: qua omnes protenduntur vsque ad crurium iuncturas. Et ante frontem laminam ferream ponunt, qua ex vtraque parte colli partibus pradictis ligatur. Lorica vero etiam quatuor partes habet, vna pars protenditur a foemore vsque ad collum; sed est facta secundum dispositionem humani corporis: quia ante pectus est stricta; in rotundum obuoluitur circa corpus a brachiis inferius: Super humeros autem retro ad renes habent aliam peciam, qua protenditur a collo vsque ad aliam peciam, qua reuoluitur circa corpus: Super humeros autem ista dua pecia anterior videlicet et posterior, ad duas laminas ferreas qua sunt in vtroque humero fibulis connectuntur. Et in vtroque brachio vnam habent peciem, qua ab humero protenduntur vsque ad manus, qua etiam inferius sunt apta. Et in vtroque crure vnam habent peciam: qua pecia omnes fibulis coniunguntur. Galea autem superius est ferrea. Sed illud quod protegit in circuitu collum et gulam de corio fit. Et omnes ista pecia de corio sunt formata secundum modum superius annotatum. Quidam autem omnia qua superius diximus habent de ferro in hunc modum formata. Vnam laminam tenuem ad latitudinem vnius digiti faciunt, et ad longitudinem palma vnius. Et in hunc modum faciunt laminas multas: et in vnaquaque lamina octo foramina paruula faciunt, et interius tres corrigias strictas et fortes ponunt, et laminas vnam super aliam ponunt, quasi ascendendo per gradus: et ligant laminas pradictas ad corrigias tenuibus corrigiolis, quas mittunt per foramina superius annotata: Et in superiori parte consuunt corrigiolam vnam, vt lamina pradicta bene et firmiter cohareant sibi. Et faciunt ex laminis quasi corrigiam vnam, et postea ligant per pecias per omnia, sicut superius dictum est. Et ista faciunt tam ad equorum quam ad hominum armaturas. Et faciunt illa ita lucere, quod potest homo in eis faciem suam videre. Aliqui eoram lanceas habent: et in fine ferri lancea vnum habent vncum, cum quo trahunt hominem de sella si possunt. Longitudo saggitarum est duorum pedum et vnius palma, et duorum digitorum. Et quia diuersi sunt pedes, mensurum pedum geometricam ponimus. Duodecem grana hordei pollicis transuersio est. Sexdecem pollices transuersi faciunt vnum geometricum pedem. Ferramenta sagittarum sunt acutissima, et ex vtraque parte incidentia quasi gladius biceps, et semper portant limas iuxta pharetram ad acuendum sagittas. Ferramenta pradicta caudam habent acutam ad longitudinem vnius digiti, quam imponunt in lignum. Scutum habent de viminibus vel de virgulis factum. Saggitas habent alias ad sagittandum aues bestias et homines inermes ad trium digitorum latitudinem. Sagittas alias habent diuersimodas ad aues et bestias sagittandas. Quum ad bellum procedere volunt pracursores pramittunt, qui nihil secum portant prater filtra sua, equos et arma. Isti nihil rapiunt, domos non comburunt, bestias non occidunt: Sed tamen homines vulnerant et mortificant, et si non possunt aliud mittunt in fugam; multo libentius tamen occidunt, quam fugant, post istos sequitur exertitus, qui cuncta qua inuenit accipit, et homines etiam, si inueniri possunt, accipiunt et occidunt. Quum autem ad flumina perueniunt, hoc modo transeunt illa etiamsi sunt magna. Maiores vnum rotundum et leue corium habent, in quo in summitate per circuitum crebras faciunt ansas, in quibus funem imponunt, et stringunt ita quod in circuitu faciunt quendam ventrem, quem replent vestibus, et aliis rebus, et fortissime comprimunt ad imuicem: post hoc in medio ponunt sellas et alias res duriores: homines autem in medio sedent: et ligant et caudam equi nauem hanc taliter praparatam, et vnum hominum qui equum regat faciunt pariter cum equo ante natare: vel habent aliquando duos remos, et cum illis remigant vltra aquam, et sic transeunt fluuium. Equos vero pellunt in aqua, et vnus homo iuxta vnum equum, quem regit, natat: et alii equi illum sequuntur. Et sic transeunt aquas et flumina magna. Alii vero pauperiores vnam bursam de corio bene consutam vnusquisque tenetur habere: in qua bursa vel in quo sacco vestes et omnes res suas imponunt; et in summitate saccum fortissime ligant, et suspendunt ad caudam equi, et transeunt, vt suptadictum est. Sciendum est, quod cum vident hostes tunc vadunt ad eos, et vnusquisque iacit tres saggitas vel quatuor contra aduersarios: Et si vident quod eos superare non possunt, retro gradiuntur ad suos: Et hoc faciunt in fraudem, vt aduersarii eos sequantur ad loca vbi insidias paruerunt: Et si inimici eorum sequuntur ad pradictas insidias, circumdant eos et sic vulnerant et occidunt. Item si vident quod magnus exercitus est contra eos, aliquando diuertunt ab eo per vnam dietam vel duas, et aliam partem terra inuadunt et spoliant: et interficiunt homines, et terra destruunt et deuastant. Et si vident quod hoc etiam facere non possunt, cedunt retro ad decem vel duo decem dietas: aliquando etiam morantur in loco tuto, quousque aduersariorum exercitus separetur, et tunc furtim veniunt, et depopulantur totam terram. In bellis etiam astutissimi sunt: quia iam per quadraginta annos et amplius cum aliis gentibus dimicarunt. Cum autem volunt ad pugnam accedere, omnes acies ordinant sicut deberent pugnare. Duces siue principes exercitus bellum non intrant, sed stant a longe contra inimicorum exercitum, et iuxta se habent pueros in equis et mulieres et equos. Et faciunt aliquando imagines hominum, et ponunt super equos. Hoc ideo faciunt, vt multitudo magna bellantium esse credantur. Contra faciem equorum vnam aciem captiuorum et aliarum gentium qua sunt inter eos transmittunt: et forsitan aliqui Tartari vadunt cum eis. Alias acies fortiorum hominum longe mittunt a dextras et a sinistris, vt non videantur ab aduersariis suis: et sic circumdant aduersarios et colligunt in medium, et pugnare incipiunt ex omni parte. Et cum sunt aliquando pauci, putantur ab aduersariis qui circumdati sunt, esse multi. Et maxime cum videant illos, qui sunt cum duce vel principe exercitus pueros et mulieres et equos, et homines fictos, vt dictum est supra: quos credunt esse pugnatores: et per hoc terrentur et confunduntur. Et si forte aduersarii bene pugnant, faciunt eis viam vt fugiant: et statim cum fugere incipiunt, ab inuicem separati insequuntur eos, et plures tunc occidunt fuga, quam mortificare possent in bello. Sciendum tamen est, quod si aliud possunt, non libenter congrediuntur, sed homines et equos sagittis vulnerant et occidunt. Munitiones in hunc modum expugnant. Si est talis munitio ipsam circumdat, immo aliquando ita sepiunt, vt nullus ingredi vel exire possit. Expugnant fortissime machinis et sagittis: et nec die nec nocte cessant a pralio, vt illi qui sunt in munitionibus non quiescant. Ipsi Tartari quiescunt: quia acies diuidunt et vna succedit alteri in pugnam vt non nunium fatigentur. Et si eam taliter habere non possunt gracum proiiciunt ignem. Imo solent aliquando accipere aruinam hominum quos occidunt, et liquefactum proiiciunt super domos: Et vbicunque venit ignis super pinguedinem illam, quasi inextinguibiliter ardet. Et si ita non praualent, et si ciuitas illa vel castrum habeat flumen, obstruunt illud, vel faciunt alium alueum et submergunt illam munitionem si possunt. Si autem non possunt suffodiunt illam, et sub terra armati in ipsam ingrediuntur. Et cum iam intrauerunt, vna pars ignem imponit vt comburatur: et alia pars cum illius munitionis hominibus pugnat. Si autem nec sic illam vincere possunt, castrum vel munitionem suam faciunt contra illam, vt ab inimicorum iaculis non grauentur, et contra illam multo tempore iacent: nisi forte exterius adiutorium exercitus qui pugnat cum eis adhibeat, et vi remoueant ipsos. Sed cum iacent ante munitionem, blande eis loquuntur, et multa promittunt, ad hoc vt se in eorum manus tradant: Et si illi se eis tradiderint, dicunt: Exite, vt secundum morem nostrum vos muneremus. Et cum illi ad eos exeunt, quarunt qui sunt artifices inter eos, et illos reseruant: alios autem, exceptis illis quos volunt habere pro seruis cum securi occidunt. Et si aliquibus aliis parcunt, vt dictum est, nobilibus et honestis nunquam parcunt. Et si forte aliquo casu contingente reseruant aliquos nobiles; nec prece nec precio vltra de captiuitate possunt exire. In bellis autem quoscunque capiunt occidunt, nisi forte velint aliquos reseruare vt habeant eos pro seruis. Occidendos autem diuidunt per centenarios, vt cum bipenni interficiantur ab eis. Ipsi vero post hoc diuidunt captiuos, et vnicuique seruo ad interficiendum dant decem aut plures vel pauciores, secundum quod maioribus placet.
De terris quas eorum dominio subiugarunt.
[recensere]Scripto quomodo pugnant, dicendum est de terris, quas eorum dominio subiugarunt. De quo isto modo scribemus. Primo dicemus quomodo faciunt cum hominibus pacem. Secundo de terrarum nominibus quas sibi subdiderunt. Tertio de tyrannide quam exercent in eis. Quarto de terris qua viriliter restiterunt. Sciendum est quod cum nullis hominibus faciunt pacem, nisi subdentur eis, quia, vt dictum est supra, Cyngis can habent mandatum, vt cunctas si possunt sibi subiiciant nationes. Et hac sunt illa qua petunt ab eis, vt vadant cum eis in exercitu contra omnem hominem quando placet, et vt dent decimam de omnibus tam de hominibus, quam de rebus. Computant enim decem, et vnum accipiunt. De puellis faciunt illud idem, quos in terram eorum deducunt et tenent eos pro seruis: reliquos numerant et ordinant secundum morem. Sed quando plene habent dominium super eos, si aliquid promiserunt eis nihil obseruant: sed quascunque possunt congrue occasiones inueniunt contra eos. Nam cum essemus in Russia, missus fuit Saracenorum ex parte Cuynthcan vt dicebatur et Bati et prafectus ille a quolibet homine qui habebat tres pueros vnum accipiebat: et quicunque viri non habebant vxores, illos deducebant, et faciebant de mulieribus etiam illud idem qua viros legitimos non habebant. Pauperes etiam qui mendicando suum victum quarebant similiter deportabunt.
Vrsi albi.
Reliquos autem secundum eorum consuetudinem numerauit, pracipiens vt vnusquisque tam paruus quam magnus, et infans vnius diei, siue pauper siue diues esset, tale tributum praberet: vt scilicet daret vnum pellem albi vrsi, et vnumnigrum castorem, et vnum Zabulum, et vnam nigram pellem cuiusdam animalis quod in terra latibulum habet, cuius nomen nescio in latinum transferre, sed Teutonice dicitur illit [Vel Illic.]: Poloni autem et Rutheni appellant illam Dochon: et vnam nigram pellem vulpinam. Et quicunque ista non dat, inter Tartaros debet duci, et in eorum redigi seruitutem. Mittunt etiam pro principibus terrarum, vt ad eos veniant sine mora: et cum venerint, debitum honorem nullum recipiunt, sed habentur vt alia viles persona: et oportet vt eis munera magna prasentent, tam ducibus quam vxoribus eorum, et officialibus, millenariis et centenariis. Imo omnes generaliter, et ipsi etiam serui ab eis cum magna importunitate munera quarunt: Et non solum ab ipsis, sed etiam a nunciis eorum cum mittuntur. Aliquibus etiam inueniunt occasiones vt eos occidant. Sicut de Michaele et aliis actum est. Aliquos vero alliciunt, quos permittunt redire. Aliquos etiam potionibus perimunt vel veneno. Eorum enim intentio est, vt ipsi soli dominentur in terra. Idcirco quarunt occasiones contra nobiles, vt eos occidant. Ab illis vero quos redire permittunt petunt eorum filios aut fratres, quos vlterius nunquam dimittunt. Sicut factum est de filio Ieroslai, et de quodam duce Alanorum, et aliis plurimis. Et si moritur pater vel frater siue hares, filium vel fratrem nunquam dimittunt: immo illius principatum totaliter accipiunt sibi.
Sicut de quodam Solangorum vidimus esse factum, Baschathos suos ponunt in terries eorum quos redire permittunt, quibus oportet vt ad nutum tam duces quam alii debeant obedire. Et si homines alicuius ciuitatis vel terra non faciunt quod volunt, isti Baschathi imponunt eis, quod sunt Tartaris infideles: et sic ciuitatem illam vel terram destruunt et homines qui sunt in ea occidunt, per manum validam Tartarorum, qui ex mandato principis illius cui obedit terra illa veniunt eis nescientibus, et subito irruunt super eos: sicut nuper contigit cum in terra Tartarorum essemus de quadam ciuitate. Quod ipsummet de Ruthenis fecerunt in terra Comanorum. Et non solum princeps Tartarorum qui terram vsurpauit, sed prafectus ipsius, et quicunque Tartarus per ciuitatem illam siue terram transit quasi dominatur eidem, et maxime qui maior est apud eos. In super aurum et argentum, et alia qua volunt et quando libet ad imperatorem vadant Tartarorum ad placitandum. Sicut nuper contigit de duobus filiis regis Georgia. Vnus enim erat legitimus, et alter de adulterio natus, qui vocabatur Dauid legitimus autem Melic vocabatur. Filio adultera terra partem relinquebat pater. Alius vero, qui iunior erat, veniebat cum matre ad Tartarorum imperatorem, pro eo quod Dauid pradictus ad ipsum iter arripuerat veniendi. Mater alterius scilicet Melic regina Georgia, per quam maritus tenebat regnum, quia per foeminas illud regnum tenebatur, mortua fuit in via. Illi autem cum venerunt dederunt maxima munera: et maxime legitimus filius, qui repetebat terram quam reliquerat pater filio suo Dauid, cum non deberet habere, quia adultera filius erat. Ille vero respondit: Licet sim filius concubina, peto tamen vt fiat mihi iusticia secundum legem Tartarorum qui nullam differentiam faciunt inter filios legitima et ancilla: vnde fuit data sententia contra filium legitimum, vt ille Dauidi qui maior erat subesset, et terram haberet quiete et pacifice, quam dederat ei pater: et sic donaria qua dederat, et causam quam contra fratrem suum Dauid habuerat, amisit. Ab illis etiam nationibus qua longe sunt ab eis, et coniuncta sunt aliis nationibus quas aliquo modo timent, qua non sunt eis subiecta, tributum accipiunt et quasi misercorditer agunt cum eis, vt non adducant exercitum super eos, vel etiam vt alii non terreantur, se tradere eis. Sicut factum est de Obesis siue Georgianis, a quibus quinquaginta vel quadraginta millia, vt dictum est, yperperorum siue Bysantiorum accipiunt pro tributo: alias ad hoc in pace esse permittunt. Tamen, secundum quod intelleximus ab eis, rebellare proponunt.
Terrarum nomina quas vicerunt sunt hac. Kytai, Naymani, Solangi, Kara Kytai, siue nigri Kytai, Comania, Tumat, Vourat, Caraniti, Huyur, Soboal, Merkiti, Meniti, Baryhryur, Gosmit, Saraceni, Bisermini, Turcomani, Byleri magna Bulgaria, Baschare, magna Hungaria, Kergis, Colona, Thorati, Buritabeth, Parossiti, Sassi, Iacobiti, Alani, siue Assi, Obesi siue Georgiani, Nestoriani, Armeni, Cangiti, Comani Brutachi, qui sunt Iudai, Mordui, Torci, Gazari, Samogedi [Samogedi aquilonares.], Perses, Thoas, India minor siue Athiopia, Yrchasi, Rutheni, Baldach, Sarthi: Alia terra sunt plures, sed earum nomina ignoramus. Vidimus etiam viros et mulieres fere de omnibus terris supra nominatis. Hac autem sunt nomina Terrarum qua eis viriliter restiterunt, nec sunt adhuc subdita eis, India magna, Mangia; Quadam pars Alanorum, Quadam pars Kytaorum, Sayi. Quandam enim ciuitatem Sayorum pradictorum obsederunt et debellare tentauerunt. At ipsi fecerunt machinas contra machinas eorum, et Tartarorum machinas omnes fregerunt, nec ciuitati appropinquare poterant ad pugnam contra machinas et balistas. Tandem vnam viam sub terra fecerunt, et prosiluerunt in ciuitatem, et alii tentabant incendere ciuitatem, alii pugnabant. Homines autem ciuitatis vnam partem populi ad extinguendum ignem posuerunt, et alia pars fortiter pugnabat cum hiis qui intrauerunt ciuitatem, et multos occiderunt ex eis, et alios vulnerauerunt, compellentes eos ad suos redire. At ipsi videntes quod nihil possent facere, et multi homines morerentur, recesserunt ab eis. In terra Saracenorum et aliorum vbi sunt quasi inter eos domini, accipiunt omnes artifices meliores, et in omnibus operibus suis ponunt. Alii autem artifices dant eis de opere suo tributum. Segetes omnes condunt in horreis dominorum: et vnicuique vnum pondus satis modicum dant in die: nihil aliud nisi ter in septimana modicum quid de carnibus eis prebent. Et illi hoc tantum artificibus faciunt qui in ciuitatibus commorantur. Item quando dominis placet iuuenes omnes accipiunt, et post se cum omnibus famulis suis ire cogunt: qui de catero certo sunt numero Tartarorum; immo potius de numero captiuorum: quia etsi inter ipsos sunt numerati, non tamen habentur in reuerentia sicut Tartari; sed habentur pro seruis, et ad omnia pericula vt alii captiui mittuntur. Ipsi enim in bello sunt primi: Etiam si debet palus vel aqua periculosa transiri, eos oportet primo vadum tentare. Ipsos est etiam necesse operari omnia qua sunt facienda. Ipsi etiam si in aliquo offendunt, vel si non obediunt ad nutum, vt asmi verberantur. Et vt breuiter dicam, modicum quid manducant, et etiam modicum bibunt, et pessime induuntur; nisi forte aliquid possunt lucrari, nisi sunt aurifabri et alii artifices boni. Sed aliqui tam malos dominos habent, quod nihil eis dimittunt, nec hadent tempus pra multitudine operum dominorum, vt sibi aliquid operentur, nisi furentur sibi tempus, quando forsitan debent quiescere vel dormire. Et hoc si vxores vel propriam stationem permittuntur habere. Alii autem qui tenentur in domo pro seruis omni miseria sunt repleti. Vidi enim eos ire in bracis sapissime, et toto corpore nudos in maximo solis ardore. Et in hyeme patiuntur maximum frigus. Vidimus etiam aliquos pedicas et digitos manuuni de magno frigore perdidisse. Audiuimus etiam alios esse mortuos, vel etiam de magno algore quasi in omnibus membris inutiles esse, factos.
Quomodo bello occurratur Tartaris.
[recensere]Dicto de terris, qua obediunt eis, supponendum est quomodo bello occurratur eisdem. Quod videtur nobis hoc modo dicendum.
Primo scribendum est quid intendunt. Secundo de armis et ordinatione acierum. Tertio quomodo occurratur astutiis eorum in congressione. Quarto de munitione castrorum et ciuitatum. Quinto quid faciendum sit de captiuis eorum.
Intentio Tartarorum est subiicere sibi totum mundum si possunt. Et de hoc Cyngischan habent mandatum, sicut superius dictum est. Idcirco eorum imperator sic in literis suis scribit: "Dei fortitudo, Omnium imperator." Et in superscriptione sigilli sui hoc habet: "Dominus in coelo, et Cuynch Chan super terram. Dei fortitudo, omnium hominum imperatoris sigillum." Et ideo cum nullis hominibus faciunt pacem, vt dictum est, nisi forte se in eorum manibus tradunt. Et quia excepta Christianitate nulla est terra in orbe quam timent, idcirco se ad pugnam prapararunt contra nos. Vnde nouerint vniuersi quod nobis existentibus in terra eorum in solenni curia, qua iam ex pluribus annis indicta erat, fuimus, vbi elegerunt Cuynch imperatorem in presentia nostra, qui in lingua eorum dicitur Chan. Qui Cuynch Chan pradictus erexit cum omnibus principibus vexillum contra ecclesiam dei et Romanum imperium, et contra omnia regna Christianorum et populos occidentis, nisi forsan facerent ea, qua mandat Domino Papa, et potentibus ac omnibus Christianorum populis Occidentis: quod nulla ratione faciendum est: tum, propter nimiam seruitutem et intolerabilem, qua est hactenus inaudita, quam vidimus oculis nostris, in quam redigunt omnes gentes sibi subiectas: tum propterea quod nulla in eis est fides: nec potest aliqua gens confidere in verbis eorum: quia quicquid promittunt non obseruant, quando vident sibi tempora fauere: et subdoli sunt in omnibus factis et promissis eorum. Intendunt etiam delere omnes principes, omnes nobiles, omnes milites de terra, vt superius dictum est: sed hoc faciunt subdole et artificiosem subditos suos. Tum etiam quia indignum est quod Christiani subdantur eisdem, propter abominationes eorum, et quia in nihilum redigitur cultus dei, et anima pereunt, et corpora vltra quam credi possit multitudine affliguntur. In primo quidem sunt blandi, sed postea vt scorpio cruciant et affligunt. Tum quia pauciores sunt numero, et corpore debiliores quam populi Christiani. In pradicta autem curia sunt bellatores et principes et exercitus assignati. De decem hominibus mittuntur tres cum familiis eorum, de omni terra potestatis eorum. Vnius exercitus debet intrare per Hungariam: secundus per Poloniam. Veniunt autem pugnaturi continue octodecem annis. Tempus est etiam eis assignatum. In Martio an. Dom. 1247, si de terra sua mouebunt. Venient autem in tribus vel in quatuor annis vsque ad Comaniam. De Comania autem insultum facient in terras superius annotatas. Hac omnia firma sunt et vera, nisi dominus aliquod impedimentum pro sua gratia faciat eis. Sicut fecit quando venerunt in Hungariam et Poloniam. Debebant enim procedure tunc pro certo triginta annis. Sed interfectus fuit tunc imperator eoram veneno: et propter hoc quieuerunt a preliis vsque nunc. Sed modo, quia positus est imperator de nouo, iterum se de nouo ad pugnam incipient praparare.
Tartari proponunt inuadere Liuoniam at Prussiam.
Adhoc sciendum est, quod imperator dixit ore suo, quod vellet mittere exercitum in Liuoniam et Prussiam. Et quoniam omnem terram volunt delere vel in seruitutem redigere, qua seruitus est intolerabilis nostra genti, et superius dictum est: Occurrendum est igitur eis in bello. Sed si vna prouincia non vult alteri opem ferre, terra illa delebitur contra quam pugnant, et cum illis hominibus quos capiunt pugnabunt contra aliam terram; et in acie erunt primi. Si male pugnant occidentur ab eis: Si autem bene, ipsos cum promissis adulationibus tenent: et etiam vt ab ipsis non fugiant promittunt eis quod facient eos dominos magnos et post hoc quando securi esse possunt de ipsis, vt non redeant, faciunt eos infoelicissimos seruos. Ac de mulieribus quas volunt in concubinas tenere pro seruitiis faciunt illud idem. Et ita cum hominibus deuicta prouincia destruunt aliam terram. Nec est aliqua prouincia qua per se possit resistere eis: quia de omni terra potestatis eorum, vt dictum est homines congregint ad bellum. Vnde si Christiani seipsos et suam terram et Christanitatem volunt seruare, oportet quod in vnium conueniant reges, principes et barones, et terrarum rectores, et mittant de communi consilio homines contra eos ad pugnam, antequam ipsi incipiunt in terras diffundi. Quoniam postquam incipiunt spargi per terras, vndique homines quarunt, et nullus congrue auxilium alteri potest prabere: quoniam ipsi cateruatim vndique quarunt homines et occidunt. Et si claudunt se in castris, ponunt tria millia vel quatuor millia hominum contra castrum vel ciuitatem, qui obsideant eam; et ipsi nihilominus diffunduntur per terras homines occidentes. Quicunque autem volunt pugnare cum eis, hac arma debent habere. Arcus bonos et fortes, et balistas quas multum timent, et sagittas sufficientes: et bonum dolabrum de bono ferro, et scutum cum longo manubrio.
Temperamentum ferri.
Ferramenta sagittarum de arcu vel de balista debent, vt Tartari, quando sunt calida, temperari in aqua cum sale mixta, vt fortia sint ad penetrandum arma eorum. Gladios et etiam lanceas cum vnco, qui valeant ad trahendum eos de sellis: quia de eis facillime cadunt; ac cultellos ac loricas duplicatas; quia illos eorum sagitta non penetrant; et galeam et arma alia ad protegendum corpus et equum ab armis et sagittis eorum. Et si aliqui non sunt ita bene armati, vt dixit; debent ire post alios vt faciunt Tartari: et trahere contra eos de armis et sagittis. Nec debent parcere pecunia, quoniam comparent arma, vt possint animas et corpora, libertatem et res alias conseruare. Acies debent ordinari, vt ipsi, per millenarios, centenarios, et decanos et duces exercitus: qui duces nequaquam debent pralium intrare, sicut nec duces eorum, sed debent exercitus videre et ordinare: legemque debent ponere vt simul incedant ad bellum, siue alias, sicut sunt ordinati. Et quicunque relinquit alium siue ad bellum procedentem, siue pugnantem, vel quicunque fugerit, nisi omnes communiter cedant, grauissime puniatur: quia tunc pars bellantium sequitur fugientes, et sagittis eorum occidunt, et pars cum hiis qui remanent pugnant, et sic confunduntur et occiduntur remanentes et fugientes. Similiter quicunque conuersus fuerit ad pradam tollendam, antequam omnino sit exercitus contrariorum deuictus, maxima poena mulctetur. Talis enim apud Tartaros sine vlla miseratione occiditur. Locus ad praliandum est eligendus, si fieri potest vt campus sit planus, et possint vndique videre: et si possunt habeant syluam magnam a tergo vel a latere. Ita tamen quod non possunt intrare inter ipsos et syluam: nec debent simul omnes conuenire in vnum, sed facere acies multas, et diuersas ab inuicem nec tamen multum distantes. Et contra illos qui post veniunt debent vnam aciem mittere qui eis occurrat. Et si Tartari simulant fugam, non multum vadant post eos, nisi forte quantum possunt videre, ne forte ipsos ad paratas insidias trahant, sicut facere solent: Et alia sit parata ad muandum aciem illam, si fuerit opportunum.
Speculatores.
Insuper habeant speculatores ex omni parte, vt videant quando veniant alia acies Tartarorum retro, a dextris et a sinistris et semper debent mittere aciem contra aciem qua eis occurrat. Ipsi enim semper nituntur concludere aduersarios eorum in medio, vnde magnam cautelam debent habere ne hoc facere possint, quia sic exercitus facillime debellatur. Omnes acies hoc debent cauere, ne diu currant post eos, propter insidias quas solent praparare: plus enim fraudulentia quam fortitudine pugnant. Duces exercitus semper debent esse parati ad mittendum adiutorium, si necesse est, illis qui sunt in pugna, et propter hoc etiam debent vitare nimium cursum post eos: ne forte fatigentur equi eorum; quoniam nostri multitudinem equorum non habent. Sed Tartari illum quem equitant vna die, illum non ascendunt in tribus vel in quatuor diebus post hoc. Vnde non curant si fatigentur equi eorum propter multitudinem quam habent. Et si Tartari cedunt, non tamen nostri debent recedere, vel ab inuicem separari: quia simulando hoc faciunt, vt exercitus diuidatur, et post hoc terram libere ingrediantur, et eam destruant. Debent etiam cauere vt non faciant nimias expensas, vt solent; ne propter penuriam redire compellantur, et dent Tartaris viam, vt ipsos et alios occidant et destruant omnem terram; et propter eorum superfluitatem nomen Domini blasphemetur. Et hoc debent facere diligenter vt si contingat aliquos pugnatores recedere, quod alii loco eorum succedant. Duces etiam nostri debent die nocteque facere exercitum custodiri, ne repente et subito irruant super ipsos quia Tartari vt damones, multas excogitant iniquitates et artes nocendi: Immo tam de die quam de nocte semper debent esse parati: sed nec spoliati debent iacere nec deliciose ad mensam sedere, ne imparati inueniantur, quia Tartari semper vigilant, vt possint nocere. Homines vero tera qui Tartaros expectant, vel super se timent venire, occultas foueas debent habere, in quibus sagittas, et alia debent reponere, propter duo: vt videlicet Tartari non possint ea habere; et si propitius fuerit eis Deus, valeant ea postea inuenire; Eis fugientibus de terra, debent foenum et stramina comburere, vt equi Tartarorum ad comedendum minus inueniant. Ciuitates autem et castra si volunt munire, videant prius qualia sint in situ. Situs enim talis debet esse in castris, quod machinis et sagittis expugnari non possit: et aquam habeant sufficientem et lignum, et si fieri potest, quod introitus et exitus eis tolli non possit: et quod habeant homines sufficientes qui possint vicissim pugnare. Et debent vigilare diligenter ne aliqua astutia possint castrum furari. Expensas ad multos annos debent habere sufficientes: custodiant tamen diligenter illas, et in mensura manducent, quia nesciunt quanto tempore eos in castris oportet esse inclusos. Quum enim incipiunt, tunc multis annis obsident vnum castrum.
Obsidio 12 annorum.
Sic fit hodierna die in terra Alanorum de quodam monte, quem, vt credo, tam obsederunt per duodecem annos; qui viriliter restiterunt, et multos Tartaros et nobiles occiderunt. Alia autem castra et ciuitates, qua talem situm non habent debent fortiter vallari foueis profundis munitis, et muris bene praparatis; et arcus et sagittas sufficientes: et lapides ac fundas debent habere. Et debent diligenter cauere, quod non permittant Tartaros ponere machinas suas; et suis machinis debent eos repellere. Et si forte aliquo ingenio vel arte erigunt lartari machinas suas, debent eas destruere machinis suis si possunt. Balistis etiam, fundis et machinis debent resistere ne ciuitati appropinquent. Alias etiam debent esse parati, vt superius dictum est. De castris et ciuitatibus, qua sunt in fluminibus posita, diligenter debent videre ne possint submergi. Sed ad hoc sciendum est, quod Tartari plus diligunt, quod homines claudant se in ciuitatibus, quam quod pugnent cum eis in campo. Dicunt enim eos esse suos por cellos in hara conclusos. Vnde ponunt eis custodes, vt supradictum est. Si autem aliqui Tartari de equis suis in bello proiiciuntur, statim sunt capiendi: quia cum sunt in terra fortiter sagitant, et equos et homines vulnerant et occidunt. Et si seruantur tales, potest esse, quod habeatur pro eis pax perpetua, aut pecunia magna redimantur: quoniam se adinuicem satis diligunt. Sed quomodo Tartari cognoscantur, superius dictum est vbi forma eorum fuit expressa. Tamen quando capiuntur, si debent seruari, ne fugiant diligens est custodia adhibenda. Sunt etiam alia multa gentes cum eis, qua per formam superius annotatam possunt ab ipsis cognosci. Est etiam hoc sciendum, quod multi in exercitu eorum sunt, qui si viderent tempus, et haberent fiduciam, quod nostri non occiderent eos, ex omni parte exercitus, sicut ipsimet nobis dixerunt, pugnarent cum eis, et plura mala facerent ipsis, quam alii, qui sunt eorum aduersarii manifesti.