Jump to content

Libellus super causa et negotio Formosi papae (Auxilius Francus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Libellus super causa et negotio Formosi papae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 129


Libellus super causa et negotio Formosi papae

Libellus super causa et negotio Formosi papae (Auxilius Francus), J. P. Migne

MONITUM AD LECTOREM. Celebris fuit quondam controversia de causa Formosi papae, quae duobus maxime capitibus constabat. Primum est, an canonica esset ejus promotio in sedem Romanam; alterum, an ordinationes ab eo tum factae validae essent habendae. Consequens pendebat ex priori, cujus dubitatio ex triplici ratione petebatur, nempe quod Formosus, antea Portuensis episcopus, ab Joanne papa VIII exauctoratus, et ad laicam communionem redactus fuisset: deinde quod profugus jurasset nunquam se Romam rediturum: tertio, quod 129.1103| a sede Portuensi in Romanam esset translatus. Quae translatio ecclesiasticis regulis Romanisque moribus contraria erat.

Non defuere tamen, qui Formosi patrocinium tunc susceperunt, quos inter Auxilius quidam Francus, (fictum an verum nomen) sed in Italia degens, et a Formoso ordinatus, duos in ejus defensionem libros scripsit. Prior capita quadraginta, posterior triginta duo complectitur, cum epistola praevia ad Leonem Nolanum episcopum, cujus rogatu istud opus susceperat. Hanc epistolam cum indice triginta capitulorum prioris libri, illustrissimus cardinalis Baronius in Appendice tomi XII inseruit: utrumque librum integrum edidit Joannes Morinus in parte II de sacris Ordinationibus a pag. 348.

Posterior liber exstat in ms. codice Fiscamnensi, cui loco prioris a Morino editi praemittitur dialogus hic editus, quem ejusdem Auxilii ese non dubito. Descriptum ex eo codice dialogum ad me transmisit noster Julianus Bellasius, eumque in publicum proferre visum est, si quid conferat ad obscurissimi temporis controversiam illustrandam.

Auxilio in laudes Formosi papae consentit Frodoardus, cum in historia sua, tum in libro metrico de Romanis Pontificibus, cujus libri magna pars typis vulgata est in parte II saeculi tertii Benedictini, ubi de Formoso haec inter alia leguntur:

Praesul hic egregius Formosus laudibus altis
Evehitur: castus, parcus sibi, largus egenis:
Bulgaricae genti fidei qui semina sparsit,
Delubra destruxit, populum coelestibus armis
Instruxit, tolerans discrimina plurima, promptus.
Exemplum tribuens, ut sint adversa ferenda,
Et breve viventi metuenda incommoda nulla.

At Formosum non ita culpae expertem fuisse contendit Morinus, quin Stephanus VI probabilem in eum mortuum saeviendi causam habuerit. De hoc alii judicent.

129.1103A| Petis a me responderi tibi super Formosiana calamitate, utpote ignarus veritatis. Quod respondeam non invenio: totum enim responsum est. Verborum enim copia frustra perstrepere vitium est, praesertim cum epistola brevi verbo clausa responderit dicens: « Si quis aliud evangelizaverit, etiam angelus de coelo veniens praeter id quod est, anathema sit (Gal. I, 8). » Jam enim pudet fatuitatis. Quid igitur prodest tot membranas occupare, et de exemplaribus plenariis quotidie capitularia in tomis transferre: cum desit auditorium; insuper alto sopita aspis jaceat somno gravique litargico adeo pressa, ut nullo queat excitari sono? Illis itaque hoc agere competit, quibus est commissum magisterii remigium: illi debent audire, quatenus usque ad sanguinem 129.1103B| resistant. Ego autem vilis et stupida ovis, debeo audire dicentem: « In patientia tua possidebis animam tuam (Luc. XXI, 19). » Et iterum: « Cultus justitiae silentium (Isa. XXXII, 17). » Paulus igitur, cum esset vas electionis, magister Ecclesiae, non ab homine, sed ab ipso Deo in apostolatu electus, non se aestivit competentem volanti Mago imperare, sed dixit: Tuum est, Petre, imperare, meum autem orare. Sic nimirum, sic orare nostrum est, ut dormiens Jesus in navicula exsurgat, et judicet causam suam. Caeterum victus tuo favore, neminem carpens, neminemque reprehendens, nullum certum tangens, distribuam tibi, te praesule teque judice, sub rhetorico phasmate actionales causarum voces, quarum intentione et repulsione quis sibi varietatis palmam 129.1103C| acquirat possis vigilanter discernere. Verum primum antequam in auditorium ingressus fiat, prae foribus paulisper vis artis aperienda est, ut locorum status finesque constitutionum facilius impectorentur, et hoc breviter. Re enim vera omnis orator brevitate gaudet. Unde sit brevitas in verbis, paucitas in sententiis, absolutio in singulis.

Dicantur igitur principales status tres esse: an sit, quid sit, quale sit. Et an sit, ad quaestionem ut 129.1104A| quaeritur. Formosus, et quaestio est de illo. Quid sit vero, pertinet ad causam: ut quid fecit, unde quaestio est. Quale autem, ad conjecturam respicit. Inde ad controversiam quatuor constitutionum: ubi jam nunc dicendum quid inte haec distet. Quaestio est conjectura; conjectura autem, ambigua interpretatio: utrum sit aliquid, vel non, vel fieri potest, ut, an Formosus sacrare post excommunicationem valuisset. Causa vero est, an juste fecerit, nasciturque ex quaestione causa, ex causa constitutio, unde sit quaestio ut videatur causa. Porro quaestionum aut finitum est, aut infinitum. Finitum: an jure factum sit; oriturque de certo factum, demonstratque personam quae dicitur hypothesis. Omnis igitur res argumentando confirmatur. Omnis scilicet res 129.1104B| quae hypothesi consistit, causa dicitur, cujus causae ista est diffinitio: Lis cum certa persona. Et haec omnis res ex septem locis argumenta contrahit. Horum duo, quis et quid, omnia continent. Hypothesin itaque litem continet. Litium autem duae sunt voces, insimulantis et repulsantis: quae fiunt per hypophoram, et antipophoram. Sed de hoc satis. Idcirco itaque ista praediximus, quatenus praenoscatur liquidius, quo argumento vocis alter alterum jaculetur. Quocirca statuatur jam nunc certa persona Formosi in medio, et causidicis [causidicus], si sicut et ex adverso civilibus alternantibus vocibus, per demonstrativum tertium genus causarum experiatur veritas, vel falsitas. Huc itaque dialectica minime succurrit neutri: quia his et controversia 129.1104C| est, certaque monstratur persona, ubi impossibile est ut quilibet non succumbat. Age ergo, suadet infensor, et dissuadeat actor. Ecce stat Formosus praesto.

Dicit INSIMULATOR: Hic Formosus episcopus fuit excommunicatus. ACTOR: Fuit quidem, sed absolutus.

INS.: Minime. ACTOR: Absolutus

INS: Non quidem possible fuit. ACTOR: Si possibile 129.1105A| fuit, juste ligari, possibile est et juste absolvi.

INS. Non igitur absolutus fuit, quia scripto et juramento firmaverat. ACTOR: Licet malefacta benefactis delere. Iste tamen prius excommunicatus, postea est absolutus.

INS. Quo pacto scis eum absolutum? ACTOR: Eo scilicet quo tu excommunicatum. Auditur enim tam verum, quam falsum nuntium. Ecce enim praesto sunt episcopi quorum praesentia absolutus est.

INS. Excommunicatus, non absolutus fuit, inquam. ACTOR: Unde fuit excommunicatus? Et quia ex praepositio sequestrationem significat. Communicare vero polissemum est, ambiguum sonat unde excommunicatum asseras, praesertim cum sex modi sint divisionis. Unus autem generis in species, totum in 129.1105B| partibus, vocem in propriis significationibus, subjectum in accidentiis, accidentia in subjecto, accidentia in accidentiis. Hac voce sermonis ambiguum et amphibologicum illustra. Unde quia vitium in loquendo fecisti, supple quod minus dixisti.

INS. Dico, inquit, istum Formosum excommunicatum, id est extra communionem episcoporum ordinis repulsum. ACTOR: Majus est a collegio Christianorum excludere, quam ab officio episcoporum cessare. Et tamen ab eo quod majus est ad pristinam venitur veniam. Si enim, quod gravius est et multo majus reformari potest, id quod minus est, multo facilius recuperari potuit. Et quia potuit, procul dubio fuit. Absolutus igitur fuit. Ecce numerositas veritatis testium, quae dicit se vidisse, interfuisse et 129.1105C| veraciter ita exstitisse. Sed pertinacia, etiamsi voluerit coelum et terram dicere non esse, poterit. Unde est illud: quia « insipiens in corde suo Deum non esse dicit (Psal. XIII, 1). » Mendacii igitur destruitur hic moles a suis tribus speciebus. Incredibile est itaque ut sapientia totius mundi, Roma, excommunicatum quemlibet sibi caput fecisset. Impossibile etiam erat, ut a quolibet vili homululo tam vivida virtus senatuum invadi potuisset. Unde percontrarium est, ut, nisi absolutus et omnium placidus, aequa cunctorum voluntate ascendi potuisset.

INS. Absolutus, inquam, fuit? ACTOR: Absolutus.

INS. Dicis utique juste? ACTOR: Juste, an injuste, absolutum probo.

INS. Ergone absolutus, ut habuisset facultatem 129.1105D| sua dimissa suaque perdere, scandere ad primatum? Quod ne fleret scripto juramentoque perpetuaverat, itane hoc licitum? ACTOR: Non equidem.

INS. Qui ergo absolutus? ACTOR: Ascendit.

INS. Dicis juste? ACTOR: Non.

INS. Quare? ACTOR: Quia aeternum firmaverat.

INS. Etsi illicite, insuper et hoc firmasse aeternum asseris, quare ergo subiit? ACTOR: Ob utilitatem videlicet. Et quidem fecit; quia profuit, fecit: et hoc jure.

INS. Superius concessisti factum illicite. Et nunc astruis, jure? Illicite enim et jure, primus modus contrariorum, non habet medium. Si quippe illicitum fuit, jure non potuit. Quod si jure factum fuit, 129.1106A| illicitum non exstitit. Unde contrarium sonat quod astruis. ACTOR: Majus est plures pessumdare, quam unum salvare. Quidquid igitur fit, in duobus fit: factis et dictis. Factum stat, dictum perambulat. Omnis itaque conjectura modos possidet tres. a causa, a persona, a facto. In hac igitur causa, hujus personae voluntas est intuenda, ut amore liberandi patriae excesserit dictum. Hic enim, cum esset celebrior ea tempestate suis contribulibus nobilitate, morigeralitate, graviorique omni probitate, et vidisset gentem suam patriamque humiliari ac dejectum pati, elegit, zelo ductus, potius mori quam funditus rempublicam everti et turpiter videre maculari. Et, quia cunctorum hortatu egit, illicitum erat dimittere, multo magis ut patriae se opponendo 129.1106B| non occurreret, quam illicitum sacramentum sese occulens servando, simul ipse cum patria et tota gente periret. Felix certe culpa, qua cuncta redimitur patria. Qui igitur pereunti subvenire potest, et opem non supponit, idem procul dubio auctor necis exstitit.

INS. Illicitum quippe lex dicit jurare et pejerare. ACTOR: Lex itaque econtra praecipit patriam defendere, et eum qui opem non tulerit punire. Legum enim contrarietas plurima est. In eodem enim vetat in quo imperat. Quae talia utilitas reipublicae sequestrat. Verumtamen major est lex quae vetat quam ea quae imperat, quia, cum vetat, reprimit ea quae injuste aut incaute vel insperate imperat. Si itaque is qui patriam perdidit poenam meretur, multo magis is qui defendit, maximis praemiis et praeconiis dignus 129.1106C| habetur. Si igitur filius Ecclesiae fuerat, eam discerpere et labefieri videns, pro viribus sese obniti debuerat. Alioquin tempore hostili omne jus, omneque illicitum cavere quid est aliud, nisi patriam perdere et necem inferre? Silent quidem leges inter arma.

INS. Illicitum enim jurare et non observare fuerat. ACTOR: Illicitum lex dicit, ut peregrinus murum civitatis ascendat. Quod si fecerit, puniatur. Iterum lex dicit: Qui hostem ad murum conantem viderit, et non se opposuerit, puniatur. Quidem vidit, ascendit, profligavit, rejecit. Obmallatur [ glossema interlineare, morti datur]? Similiter lex erat in templo Vestae marem non ingredi: ingressus puniretur. E contra lex: Qui viderit matri inferre vim, et opem non tulerit, puniatur. Quidam procul means, vidensque 129.1106D| matrem vapulantem, ingressus opem tulit. Obmallatur? Quocirca omnes leges, omniaque jura, verba, promissionum sacramenta, ad commodum reipublicae referri oportet. Ea enim virtute ac sapientia majores nostri fuerunt. Ergo in hoc quoque judicio desine litteras legis et illicita perpendere. Considera quid magis utile fuerit, unum hominem jusjurandum servare, et caput mundi ruere: an unum verbis excedere, et gentem et patriam salvam reddere. Quod si omnes leges ad commodum reipublicae referri oportet, levius est malum, quam pessimum. Bonum igitur malum, quod pellit pessimum. Amplectendum enim est malum singulare, quo pellitur gencrale. Siquidem mirum est spectaculum, 129.1107A| licitumque dicendum non illicitum, imo laudabile et venerabile, ubi malum finitum simplex superat duplex infinitum. Moderandum enim erat tempus. Omnis enim virtus utilis est. Moderatio autem virtus est. Moderatio igitur utilis est. Unde moderandum erat tempus secundum negotium. Porro si de lege contendis, satis sit dictum lege legem frangere, reipublicae honestate et utilitate. Postremo id quod dictum est in eodem, et licite, et jure, divisio accidentium in accidentiis dirimit: quia ex eo quod illi illicitum, reipublicae exstitit licitum et jure.

INS. Convenio certe te, quia illicite esse supra concessisti, quia aeternum firmaverat, quod ex parte utilitatis reipublicae partim purgasti, videlicet utrique legi imperanti et vetanti obtemperandum, satisfaciendo 129.1107B| mihi. Si primum factum illicitum quantum ad eum pertinet, concessisti ex parte, quid de factorum factis astruis? ACTOR; Factum esse in ascensione sedis ex parte licitum, ex parte, dico, illicilum, siquidem ex interiori et exteriori esse, unus est homo. Facta vero ejus absit ut opinentur irrita!

INS. Cur igitur factum, et non facta? si illud, quare non ista? et si non ista, quare illud? ACTOR: Quia aliud est factum, et aliud facti factum. Et rursus aliud factum sequens factum. E tribus enim generibus factorum solum primum est in causa. Non itaque quaestio est de factis duobus posteris, sed de facto factorum.

INS. Non inquam facta sequentia rata, si primum 129.1107C| non fuit ratum, sed irritum. ACTOR: Non ita nempe. Esto licet quod ascendit praevaricabile: non tamen quae post fecit, id non praevaricabile.

INS. Quae bona fecit non praevaricabile? ACTOR: Id profecto quod praedicavit, et sacravit.

INS. Non, inquam, potuit sacrare. ACTOR: Ergo nec praedicare.

INS. Potuit, sed in sua tantum redditus sede. ACTOR: Si in sua concedis posse, necesse est ut et in aliena concedas posse, licet ut disputatum est, ex parte injuste. Unde primum factum dicat ex parte irritum, non tamen secundum, quia quod posse est, procul dubio pro libitu possibile est. Id enim quod dicitur posse, si est posse, sicut in licitis, ita et in illicitis dicitur posse. At si negas in illicito Spiritum 129.1107D| sanctum posse invitare, consequens est ut neges in illicito coitu animam Deo posse mittere. Illicitum dico, qui qualibet occasione ad tempus sacratus est; sequestratus ab altari, et in ipso fervore sequestrationis fungitur officio. Nam etsi actus aliquandiu separatur a specie, non tamen posse. Potestas enim nulla ratione a specie disjungitur. Risibile namque, quod est posse, vivere et dormire, et caetera quae sunt speciei cohaerentia, non quidem semper sunt in actu, cum sint in potestate. Si enim non perdit baptizatus baptismum, etiam eliminatus ab Ecclesia: quo pacto perdit sacratus, licet excommunicatus, Sacramentum suae impositionis posse, nisi ad tempus obtemperando priori, ut paulo post absolutus iterum fungatur 129.1108A| officio, sicut et baptizatus Ecclesiae ingressum? Est igitur posse: sed non in actu.

INS. Non ego quod dicis consentio. ACTOR: Dic ergo quare ejus facta damnes, cum ejus facta ut primum factum obligatum scripto et juramento non sint.

INS. Ideo scilicet, quia quod non habuit, dare non potuit. ACTOR: Plane potuit quia habuit. Ideo habuit, quia ab episcopis manuum impositionem accepit. Accepit autem et habuit, deditque quia potuit.

INS. Quod, inquam, non habuit, dare non potuit. ACTOR: Dicis de potestate non habuit, an de actu, aut de utroque?

INS. De utroque. Neutrum sine altero stat. Si enim perdidit officium, officium non habet. Quod si 129.1108B| non habet, jam dare minime potest. Perdidit quidem officium, ubi amisit potestatem et actum. ACTOR: Horreo valde caecam tui simultatem, qui omissa veritate stabilire niteris falsitatem. Naturale igitur est, ut per nota efficiantur notiora ignota. Siquidem argumentum duas habet species, inclusam et expositam. Baptizatio autem in virtute Spiritus sancti sit, et datur remissio, et hoc semel. Rursus ordinatio sacrorum in virtute Spiritus sancti ejusdem fit, et hoc semel. Qui si acciderit noxa ut excommunicetur, nunquid nam dicendum ut excommunicetur ne sit Christianus, qui donum per Spiritus sancti gratiam acceperat? Quod si unum donum per eumdem Spiritum sanctum datum nullatenus potest evacuari, quomodo dicis aliud simile donum posse pelli? Annue 129.1108C| suspicaturus, quod non sit unus sanctus cooperans omnia Spiritus, cum prorsus « unus sit Dominus, una fides, unum baptisma (Eph. IV, 5), » unum sacerdotium. Quod si baptismum non auferri potest, procul dubio nec sacerdotium. Ab actu quidem per divinitatem segregari potest, ut tamen sacerdos in perpetuitate non sit, sicut baptizatus, minime potest. Et sicut unum initium est, ita et possessio similisque finis. Unde apparet, quia sicut baptizatus rebaptizari non potest, sic sacratus nullomodo resacrari potest. Quod qui hoc contradicit in haeresim Donastitarum ruit. Quod itaque per unum Spiritum sanctum sit, unum est, et non diversum. Alioquin si in baptismo confertur Spiritus, et non in sacerdotio jam non est unum, sed potius diversum. Non 129.1108D| enim accidentia sunt quae accidant et recedant baptismum et sacerdotium, per excommunicationem, ut puta quodlibet accidens: veluti sapientia quae recedit a subjecta mente, aut dum desipit, aut dum obliviscitur. Nec quidem perduntur per segregationem potestatis, nec ullo modo naevum infectionis in se perpetiuntur, nec mutari ut sanctum non sint; nec etiam ita evelluntur, ut sive ad malum, sive ad bonum, secundum illud acceptum ordinis ordinati non judicentur. Quocirca necesse est ut concedas, sacerdotium ab accepto inseparabile, sicut baptismum. Aut si non, aliud esse donum baptismi, aliudque sacerdotii. Quod dictu impium est.

INS. Dicit enim Innocentius, quia quod non habuit, 129.1109A| dare non potuit. ACTOR: Dixit, sed non de catholico isto Formoso. Sed licet de quolibet dixisset Innocentius, si etiam de aliquibus nonnullis dixit haereticis; econtra priora dixere Leo et Anastasius. In humanis enim legibus pluritas vincit, siquidem « in ore duorum vel trium testium stat omne verbum (Matth. XVIII, 6). » Minus est enim unum excessisse quam plures. Neque igitur in dando exemplo, nec unum, nec unus sufficit; neque ita quis ab haeretico baptizatus, ab ullo catholico rebaptizatur. Vide quia neque etiam haereticus jus pontificis perdit, sed neque sacrationis. Etsi de haereticis hoc conceditur, quare non de Formoso, viro catholico et orthodoxo, conceditur? Is est profecto ille, qui in omni vita sua tantae gravitatis forma exstitit, ut vinum non biberet, 129.1109B| carnis gustum nesciret; femineae copulae expers, octogenarius virgineum suum corpus hominem exuens terrae commendaret. Istae etiam gentes Vulgarorum, vitam sanctitatis praedicatione confirmans, ut verus apostolicus ad fidem adduxit. Et cum tanta probitate praedicatus toto mundo ut alter lucifer illuxisset, vim passus in sepulcro, busta diruta, ossa fracta, uti quoddam memphiticum, ejectus est extra publicum. Cui tanto viro examinato ut aurum, nil juvare potuere scholae clamantes: O parcite sepulto! est nullum cum mortuis certamen, sed fuit in eo licitum, quod libitum. Neque enim ipsis apostolis datum est de mortuis praejudicare.

INS. Quid igitur? datur quod non habetur? ACTOR: Etenim datur.

129.1109C| INS. Quidam itaque presbyter, ut puta heri baptizavit, et ipse criminosus. Qui dum baptizavit, peccatum originale dimisit? ACTOR: Denique id approbo condescendendo tibi, quasi tuis assertionibus favens, tuaeque parti astans, non quidem ex ea parte veritatis qua sum defensor. Unde replica quae dixisti.

INS. Non, inquam, dico: « Presbyter dimittet, quia nemo nisi Deus dimittit (Luc. V, 21). » ACTOR: Concedo quia ita est: sed tamen Deus non dimittit, teste Ecclesia quae dicit: Nisi presbyter baptizaverit. Accedente quidem homine ad hominem, Deo ad mentem, ex duobus tertius remissionem recipit, tingente scilicet presbytero efficitur remissio, et quod non habet ex suo, porrigit ex officio. Ecce qualiter 129.1109D| dat id quod non habet.

INS. « Nemo, inquam, dimittit peccata, nisi solus Deus (Ibid). » ACTOR: Verum est, assentio: sed inspice Deum a Deo factum, videlicet ab essentiali accidentalem, quem factum honoravit eum sic ut daret ei potestatem filios etiam Dei fieri (Joan. I, 12), daretque potestatem dimittere et retinere, solvere et ligare (Matth. XVI, 19).

INS. Sed non Formoso. ACTOR: Si perfecto odio odisses, minus egisses. Unde antiquarum odium felle amaritudinis parvo stillicidio verborum dulcorari non potest. Nam si per impositionem manuum episcoporum dari Spiritum sanctum incredibile est, qua ratione vita animae a Patribus tradita est? Non 129.1110A| recte dicitur de uno credendum jure non posse, cum de omnibus dicatur aequaliter posse. Aut enim omnibus aequaliter erit posse, aut aequaliter omnibus non posse. Etenim credibile est per impositionem manuum episcoporum accipere Spiritum sanctum. Quia vero Formosus, ut alii apostolici, etiam et ab ipsis episcopis manus impositionem accepit, et ipsius potestatis utique expers non fuit. Accepit autem. Igitur et dare potuit. Nam si non habuit, aut similem impositionem non accepit; aut si similis fuit, quia mutari non potuit, simili modo ut alii qui acceperunt, id quod acceperat simili conditione dare et potuit. Si illud fuit, et istud: quod si istud non fuit, omni modo nec illud. Fuit autem illud, ergo et istud. Si itaque astipularis quemlibet jure sacramento 129.1110B| non posse uti, alterum jure sacrare; fateris indubitanter sacramentum alteratum existere. Unde requiro abs te, utrum jure in sacramento alteratum sit dicere. Alteratum sacramentum, inquam, appello, quidquid divinitus per ministrorum celebratur manus, ut puta baptismum, impositio manuum, et caetera coelestia.

INS. Nec spero. ACTOR: Quare?

INS. Quia non est diversum. Cum enim diversum tribus fiat modis, materia, opere, utroque: quia sacramentum neutrum est, alteratum non est. ACTOR: Gratum est quod asseris. Et quidem in hoc veritati obediens, pro me contra te dicis. Nam si sacramentum neque aliud est, neque alteratum, quoniam nec genus, nec species distans a specie, nec 129.1110C| accidens in eodem est; et nec quantitatem nec qualitatem habet, et nec augeri, nec minui, nec mutari potest, et ideo non esse diversum fateris, sed potius esse idem in eodem unum. Qua ratione ergo dicis non potuisse Formosum ea uti accepta potestate, sicut et caeteri cum caeteris, cum confitearis sacramentum et Formosum suis in speciebus, etsi sint altera, non tamen alia, praesertim cum omne aliud alterum, non tamen omne alterum aliud sit? Paulus enim a Petro, etsi alter est, non tamen aliud est. Non quidem homo homine, equus equo, majus hodie est, nec cras erit. Sic nimirum, sic, etsi sacramentum ob efficientem alteratum potest dici, non tamen neque alteratum in eodem, quoniam sacramentum sacramento nec majus est 129.1110D| hodie in eodem subjecto, nec erit cras.

INS. Fateor me in hoc veritati cedere: verum quia invasor fuit, apostolicus esse non potuit. ACTOR: Dictum est mendacio tria ascribi, incredibile, impossibile, et contrarium. Si igitur concessero invasorem fuisse, videbor turpitudinem reipublicae inferre, cum etiam contrarium videatur incredibile et impossibile esse, ut ab uno tantillo homuncione tanta sublimitas, tanta majestas, caput mundi subjici, et invadi quivisset. Quod si ita fuisse defendis, procul dubio prudentiorem, sapientiorem, utilioremque cunctis ostendis, ac per hoc dignum eum singularem ascendere ad culmen patescis, dum unus contra omnes potuit, quod omnes 129.1111A| contra unum nequiverunt. At si concessero illum fuisse invasorem, probabo illius sceleris plures exstitisse consortes. Quod si tu, inquam, dixeris episcopum illicitum esse scandere ad papatum, pavendum est ne irritum dicas Marinum, et ejus factum. Quocirca scito et animadverte, quia vincere quidem bonum est, supervincere autem nimis est invidiosum.

Praeterea consequens est jam, ratioque exposcit, quatenus per anacephaleosin dictorum finis recensendo claudatur. Propositum enim est, excommunicatum Formosum episcopum fuisse: sed probatum est, absolutum. Dictum est licet absolutum, ad aliam sedem nullatenus posse migrare. Concessum est primum factum; etsi illud irritum, sequentia 129.1111B| tamen esse facta nullo modo irrita posse. Innocentius econtra objectus est: Anastasius Leo et Gregorius ex adverso clamantes, etiam haereticorum ordinationem sanciunt irritam nullatenus esse. Subjectum est, non potuisse dare quod non acceperat; probatum econtra est, quia sicut baptismus etiam delinquentibus non aufertur, sic donum sancti Spiritus, quod semel datur per manuum impositionem, nec auferri potest etiam delinquentibus a potestate, et licet actu, sed non potestate. Age ergo, vide qualiter absolutus insuper per impositionem manuum episcoporum habuisse posse sacrare, dare, et totum pontificale munus peragere. Extremum convenio vos unum, quod me vehementissime movet: quia 129.1112A| nullis suorum ordinatis, nec ordinatorum ordinatis ullo modo parcitis. Quare ab eis baptizatis indulgetis? Et si illud non potestis, quomodo istud potestis, cum unum sit sacramentum, unumque sancti Spiritus donum. Sed de hoc satis.

Convertere jam nunc tandem, anima mea: fuge, abscondere in tuae mentis armario. Et si pauca sunt bona quae dixisti; si qua in quibus errasti, precare doceri, deposce indulgeri. Tandem intra in cubiculum. fugiensque freneticorum gaudium, plange tuum mortuum: dicque et tuis, imo cunctis: Tu autem, Domine, miserere nostri.

Syllogismus ab antecedentibus.

Si omnibus episcopis una inest potestas, est et uno. Est autem omnibus una potestas. Igitur et uno.

Syllogismus a consequentibus. 129.1112B|

Si non inest in omnibus episcopis una potestas: nec uno. Est autem in omnibus una potestas. Igitur et uno.

Syllogismus a repugnantibus.

Non est omnibus una potestas: et non est uno, Est autem omnibus una potestas. Igitur et uno.

Syllogismus a disjunctibus.

Aut inest ordinationi episcoporum unitas, aut diversitas. Est autem unitas. Igitur non est diversitas.

Quintus modus.

Aut inest ordinationi episcoporum unitas, aut diversitas. Non inest unitas. Igitur inest diversitas.