Jump to content

Libentes intelleximus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Libentes intelleximus
1889

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XXI (1888), pp. 577-578

LITTERAE SANCTISSIMI D.N. LEONIS XIII

AD EPISCOPUM CREMONAE*

LEO PP. XIII

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem


Libentes intelleximus, id quod te facere aequum erat, nec dubitabamus facturum, summa te voluntate potestatis legitimae decreto paruisse, iudicioque Nostro recentem illam lucubrationem tuam teque ipsum submisisse cum obsequii reverentiaeque testificatione debita. Qua in re eminet profecto virtutis exemplum, nominatim in Episcopo laudandum: idque etiam insignius, quia maxima populi corona libere editum. De illa vulgo cognita modestia Fenelonii nondum fama conticuit: quo ipso confirmatur, non tam esse miserum aliqua in re opinione delinquere, quam deliquisse fateri gloriosum. —Habes igitur, venerabilis frater, in ipsa facti conscientia praecipuum fructum consolationis: quamquam videri tibi iucunda ac perhonorifica debet etiam approbatio hominum sapienter iudicantium. Horum erga te voluntas illam quoque animi molestiam facile absterserit, quam debes ex eorum clamore plausuque cepisse, qui tua illa scriptura in suffragium caussae suae avidius abutuntur. — Ceterum intelligis quanti sit videre diligenter, ne caussa romani pontificatus in angustiorem campum disceptando cogatur. Videlicet oportet in negotio tam gravi non iudicium ex eventis rerum mutabilibus iacere, sed repetere altius rationes, serioque perpendere quid iustitia postulet, quid Sedi Apostolicae ad divinum munus suum desideretur. — Quod enim saepe diximus saepiusque est dicendum, in civili principatu non humana quaedam res, sed libertas vertitur officiorum apostolicorum ac iurium: quae libertas alienae obnoxia esse potestati arbitrioque non debet. Idcirco decessores Nostri omnes incolumitatem tueri principatus sui omni contentione studioque conati sunt, Nosque ipsi conamur vindicare perseverantia pari, quantarum rerum contineat ille praesidium, aestimantes. Hoc iudicio dirigenda opinio est: hoc idem accurate animis inculcandum, praesertim cum apud multos, cetera laudabiles liberiorum sententiarum plus aequo creverit favor. — Te interim paternae caritatis sinu complectimur, constanterque fore ut ipse benevolentiae Nostrae voluntate mutua tuorumque vicissitudine officiorum respondeas, certo scimus. Divinorum vero munerum auspicem, animique in te Nostri testem accipe Apostolicam benedictionem, quam tibi peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die 19 Aprilis Anno 1889, Pontificatus Nostri duodecimo.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XXI (1888), pp. 577-578.