Jump to content

Libentissime legimus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Libentissime legimus
1910

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS 1910 p. 51

PIUS PP. X

EPISTOLA

LIBENTISSIME LEGIMUS*

VENERABILI FRATRI VINCENTIO, EPISCOPO FANENSI, DE SEMINARIO THEOLOGICO TOTIUS PICENI SUPERIORIS


Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Libentissime legimus tuas litteras, in quibus primum gratias Nobis diligenter agis, quod Seminarium Theologicum totius Piceni superioris in ista urbe, honoris tui sede, constituimus. Nam videmus ad curam huius Instituti sic animatum te accessisse, quemadmodum oportet: scribis enim te operam omnem navaturum alumnis, ut probe instructi Evadant cum a sana doctrina, tum vero a solida pietate; nec unquam passurum ut alterutro in genere pestifera Modernistarum contagia sentiant. Itaque dubitare non potes, quin, uti rogas, precari velimus, ut tibi hac in causa benignis Deus adsit. Quae autem pro Nobis pie facis vota, his reddimus ex animo vicem; atque auspicem caelestium munerum, tibi, Venerabilis Frater, et Clero populoque tuo apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die X Ianuarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. II (1910), n. 2, p. 51.