Liber Cathemerinon/I. Hymnus ad Galli Cantum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Hymnus ad Galli cantum
Saeculum IV

Hymnus ad Galli cantum

(p.6)

Ales diei nuntius
lucem propinquam praecinit;
nos excitator mentium
iam Christus ad vitam vocat.
auferte clamat lectulos 5
aegros, soporos, desides;
castique, recti ac sobrii
vigilate, iam sum proximus.
post solis ortum fulgidi
serum est cubile spernere, 10
ni parte noctis addita
tempus labori adieceris.
vox ista qua strepunt aves
stantes sub ipso culmine,
paulo ante quam lux emicet, 15
nostri figura est iudicis.
tectos tenebris horridis
stratisque opertos segnibus
suadet quietem linquere
iam iamque venturo die, 20
ut, cum coruscis flatibus
aurora caelum sparserit,
omnes labore exercitos
confirmet ad spem luminis. (p.8)
hic somnus ad tempus datus 25
est forma mortis perpetis:
peccata, ceu nox horrida,
cogunt iacere ac stertere.
sed vox ab alto culmine
Christi docentis praemonet 30
adesse iam lucem prope,
ne mens sopori serviat,
ne somnus usque ad terminos
vitae socordis opprimat
pectus sepultum crimine 35
et lucis oblitum suae.
ferunt vagantes daemonas
laetos tenebris noctium
gallo canente exterritos
sparsim timere et cedere. 40
invisa nam vicinitas
lucis, salutis, numinis,
rupto tenebrarum situ
noctis fugat satellites.
hoc esse signum praescii 45
norunt repromissae spei,
qua nos soporis liberi
speramus adventum Dei.
quae vis sit huius alitis,
Salvator ostendit Petro, 50
ter antequam gallus canat
sese negandum praedicans.
fit namque peccatum prius
quam praeco lucis proximae
inlustret humanum genus 55
finemque peccandi ferat.
flevit negator denique
ex ore prolapsum nefas, (p.10)
cum mens maneret innocens
animusque servaret fidem. 60
nec tale quidquam postea
linguae locutus lubrico est,
cantuque galli cognito
peccare iustus destitit.
inde est quod omnes credimus 65
illo quietis tempore
quo gallus exultans canit
Christum redisse ex inferis.
tunc mortis oppressus vigor,
tunc lex subacta est Tartari, 70
tunc vis diei fortior
noctem coegit cedere.
iam iam quiescant inproba,
iam culpa furva obdormiat,
iam noxa letalis suum 75
perpessa somnum marceat.
vigil vicissim spiritus
quodcumque restat temporis,
dum meta noctis clauditur,
stans ac laborans excubet. 80
Iesum ciamus vocibus
flentes, precantes, sobrii;
intenta supplicatio
dormire cor mundum vetat.
sat convolutis artubus 85
sensum profunda oblivio
pressit, gravavit, obruit
vanis vagantem somniis.
sunt nempe falsa et frivola
quae mundiali gloria, 90
ceu dormientes, egimus:
vigilemus, hic est veritas. (p.12)
aurum, voluptas, gaudium,
opes, honores, prospera,
quaecumque nos inflant mala, 95
fit mane, nil sunt omnia.
tu, Christe, somnum dissice,
tu rumpe noctis vincula,
tu solve peccatum vetus,
novumque lumen ingere. 100