(p.18) Hymnus ante cibum
O crucifer bone, lucisator,
omniparens pie, Verbigena,
edite corpore virgineo,
sed prius in genitore potens,
astra, solum, mare quam fierent, (p.20)
5huc nitido, precor, intuitu
flecte salutiferam faciem
fronte serenus et irradia,
nominis ut sub honore tui has
epulas liceat capere. 10
te sine dulce nihil, Domine,
nec iuvat ore quid adpetere,
pocula ni prius atque cibos,
Christe, tuus favor inbuerit,
omnia sanctificante fide. 15
fercula nostra Deum sapiant,
Christus et influat in pateras;
seria, ludicra, verba, iocos,
denique quod sumus aut agimus,
trina superne regat pietas. 20
hic mihi nulla rosae spolia,
nullus aromate fragrat 1 odor,
sed liquor influit ambrosius
nectareamque fidem reddet
fusus ab usque Patris gremio. 25
sperne, Camena, leves hederas,
cingere tempora quis solita es,
sertaque mystica dactylico
texere docta liga strophio,
laude Dei redimita comas. 30
quod generosa potest anima,
lucis et aetheris indigena,
solvere dignius obsequium,
quam data munera si recinat
artificem modulata suum? 35
ipse homini quia cuncta dedit,
quae capimus dominante manu;
quae polus aut humus aut pelagus
aere, gurgite, rure creant, (p.22)
haec mihi subdidit, et sibi me. 40
callidus inlaqueat volucres
aut pcdicis dolus aut maculis,
inlita glutine corticeo
vimina plumigeram seriem
inpediunt et abire vetant. 45
ecce per aequora fluctivagos
texta greges sinuosa trahunt;
piscis item sequitur calamum
raptus acumine vulnifico,
credula saucius ora cibo. 50
fundit opes ager ingenuas,
dives aristiferae segetis,
hic ubi vitea pampineo
bracchia palmite luxuriant,
pacis alumna ubi baca viret. 55
haec opulentia Christicolis
servit et omnia subpeditat.
absit enim procul illa fames,
caedibus ut pecudum libeat
sanguineas lacerare dapes. 60
sint fera gentibus indomitis
prandia de nece quadrupedum;
nos holeris coma, nos siliqua
feta legumine multimodo
paverit innocuis epulis. 65
spumea mulctra gerunt niveos
ubere de gemino latices,
perque coagula densa liquor
in solidum coit, et fragili
lac tenerum premitur calatho. 70
mella recens mihi Cecropia
nectare sudat olente favus;
haec opifex apis aerio (p.24)
rore liquat tenuique thymo,
nexilis inscia conubii. 75
hinc quoque pomiferi nemoris
munera mitia pro veniunt;
arbor onus tremefacta suum
deciduo gravis imbre pluit
puniceosque iacit cumulos. 80
quae veterum tuba quaeve lyra
flatibus inclyta vel fidibus
divitis omnipotentis opus,
quaeque fruenda patent homini,
laudibus aequiperare queat? 85
te, Pater optime, mane novo,
solis et orbita cum media est,
te quoque luce sub occidua,
sumere cum monet hora cibum,
nostra, Deus, canet harmonia. 90
quod calet halitus interior,
corde quod abdita vena tremit,
pulsat et incita quod resonam
lingua sub ore latens caveam,
laus superi Patris esto mihi. 95
nos igitur tua, sancte, manus
caespite conposuit madido,
effigiem meditata suam,
utque foret rata materies
flavit et indidit ore animam. 1 100
tunc per amoena virecta iubet
frondicomis habitare locis,
ver ubi perpetuum redolet
prataque multicolora latex
quadrifluo celer amne rigat. 105
haec tibi nunc famulentur ait
usibus omnia dedo tuis, (p.26)
sed tamen aspera mortifero
stipite carpere poma veto,
qui medio viret in nemore. 110
hic draco perfidus indocile
virginis inficit ingenium,
ut socium malesuada virum
mandere cogeret ex vetitis,
ipsa pari peritura modo. 115
corpora mutua (nosse nefas)
post epulas inoperta vident,
lubricus error et erubuit:
tegmina suta parant foliis,
dedecus ut pudor occuleret. 120
conscia culpa Deum pavitans
sede pia procul exigitur.
innuba femina quae fuerat,
coniugis excipit imperium,
foedera tristia iussa pati. 125
auctor et ipse doli coluber
plectitur inprobus, ut mulier
colla trilinguia calce terat;
sic coluber muliebre solum
suspicit atque virum mulier. 130
his ducibus vitiosa dehinc
posteritas ruit in facinus,
dumque rudes imitatur avos,
fasque nefasque simul glomerans,
inpia crimina morte luit. 135
ecce venit nova progenies,
aethere proditus alter homo,
non luteus velut ille prius,
sed Deus ipse gerens hominem,
corporeisque carens vitiis. 140
fit caro vivida Sermo Patris, (p.28)
numine quam rutilante gravis
non thalamo, neque iure tori,
nec genialibus inlecebris
intemerata puella parit. 145
hoc odium vetus illud erat,
hoc erat aspidis atque hominis
digladiabile discidium,
quod modo cernua femineis
vipera proteritur pedibus. 150
edere namque Deum merita
omnia virgo venena domat;
tractibus anguis inexplicitis
virus inerme piger revomit,
gramine concolor in viridi. 155
quae feritas modo non trepidat
territa de grege candidulo?
inpavidas lupus inter oves
tristis obambulat et rabidum
sanguinis inmemor os cohibet. 160
agnus enim vice mirifica
ecce leonibus imperitat,
exagitansque truces aquilas
per vaga nubila perque Notos
sidere lapsa columba fugat. 165
tu mihi, Christe, columba potens,
sanguine pasta cui cedit avis,
tu niveus per ovile tuum
agnus hiare lupum prohibes,
subiuga tigridis ora premens. 170
da, locuples Deus, hoc famulis
rite precantibus, ut tenui
membra cibo recreata levent,
neu piger inmodicis dapibus
viscera tenta gravet stomachus. (p.30)
175haustus amarus abesto procul,
ne libeat tetigisse manu
exitiale quid aut vetitum;
gustus et ipse modum teneat,
sospitet ut iecur incolume. 180
sit satis anguibus horrificis
liba quod inpia corporibus
a! miseram peperere necem;
sufficiat semel ob facinus
plasma Dei potuisse mori. 185
oris opus, vigor igneolus
non moritur, quia flante Deo
conpositus superoque fluens '
de solio patris artificis
vim liquidae rationis habet. 190
viscera mortua quin etiam
post obitum reparare datur,
eque suis iterum tumulis
prisca renascitur effigies,
pulvereo coeunte situ. 195
credo equidem, neque vana fides,
corpora vivere more animae;
nam modo corporeum memini
de Phlegethonte gradu facili
ad superos remeasse Deum. 200
spes eadem mea membra manet,
quae redolentia funereo
iussa quiescere sarcophago,
dux parili redivivus humo
ignea Christus ad astra vocat. 205