Liber Cathemerinon/V. Hymnus ad Incensum Lucernae

E Wikisource
< Liber Cathemerinon
Jump to navigation Jump to search
Hymnus ad Incensum Lucernae
Saeculum IV

(p.38) Hymnus ad incensum lucernae

Inventor rutili, dux bone, luminis,
qui certis vicibus tempora dividis,
merso sole chaos ingruit horridum.
lucem redde tuis, Christe, fidelibus.
quamvis innumero sidere regiam 5
lunarique polum lampade pinxeris,
incussu silicis lumina nos tamen
monstras saxigeno semine quaerere,
ne nesciret homo spem sibi luminis
in Christi solido corpore conditam, 10
qui dici stabilem se voluit petram,
nostris igniculis unde genus venit.
pinguis quos olei rore madentibus
lychnis aut facibus pascimus aridis,
quin et fila favis scirpea floreis 15
presso melle prius conlita fingimus.
vivax flamma viget, seu cava testula
sucum linteolo suggerit ebrio,
seu pinus piceam fert alimoniam,
seu ceram teretem stuppa calens bibit. 20
nectar de liquido vertice fervidum
guttatim lacrimis stillat olentibus,
ambustum quoniam vis facit ignea (p.40)
imbrem de madido flere cacumine.
splendent ergo tuis muneribus, Pater, 25
flammis nobilibus 1 scilicet atria,
absentemque diem lux agit aemula,
quam nox cum lacero victa fugit peplo.
sed quis non rapidi luminis arduam
manantemque Deo cernat originem? 30
Moses nempe Deum spinifero in rubo
vidit conspicuo lumine flammeum.
felix qui meruit sentibus in sacris
caelestis solii visere principem,
iussus nexa pedum vincula solvere 35
ne sanctum involucris pollueret locum.
hunc ignem populus sanguinis inclyti,
maiorum meritis tutus et inpotens,
suetus sub dominis vivere barbaris,
iam liber sequitur longa per avia. 40
qua gressum tulerant castraque caerulae
noctis per medium concita moverant,
plebem pervigilem fulgure praevio
ducebat radius sole micantior.
sed rex Niliaci litoris invido 45
fervens felle iubet praevalidam manum
in bellum rapidis ire cohortibus,
ferratasque acies clangere classicum.
sumunt arma viri seque minacibus
accingunt gladiis, triste canit tuba. 50
hic fidit iaculis, ille volantia
praefigit calamis spicula Gnosiis.
densetur cuneis turba pedestribus,
currus pars et equos et volucres rotas
conscendunt celeres, signaque bellica 55
praetendunt tumidis clara draconibus. (p.42)
hic iam servitii nescia pristini
gens Pelusiacis usta vaporibus
tandem purpurei gurgitis hospita
rubris litoribus fessa resederat. 60
hostis dirus adest cum duce perfido,
infert et validis proelia viribus.
Moses porro suos in mare praecipit
constans intrepidis tendere gressibus.
praebent rupta locum stagna viantibus, 65
riparum in faciem pervia sistitur
circumstans vitreis unda liquoribus,
dum plebs sub bifido permeat aequore.
pubes quin etiam decolor asperis
inritata odiis rege sub inpio 70
Hebraeum sitiens fundere sanguinem
audet se pelago credere concavo.
ibant praecipiti turbine percita
fluctus per medios agmina regia,
sed confusa dehinc unda revolvitur 75
in semet revolans gurgite confluo.
currus tunc et equos telaque naufraga
ipsos et proceres et vaga corpora
nigrorum videas nare satellitum,
arcis iustitium triste tyrannicae. 80
quae tandem poterit lingua retexere
laudes, Christe, tuas? qui domitam Pharon
plagis multimodis cedere praesuli
cogis iustitiae vindice dextera;
qui pontum rabidis 1 aestibus invium 85
persultare vetas, ut refluo in solo 2
securus pateat te duce transitus,
et mox unda rapax ut voret inpios;
cui ieiuna eremi saxa loquacibus
exundant scatebris, et latices novos (p.44)
   90fundit scissa silex, quae sitientibus
dat potum populis axe sub igneo.
instar fellis aqua tristifico in lacu
fit ligni venia mel velut Atticum,
lignum est quo sapiunt aspera dulcius, 95
nam praefixa cruci spes hominum viget.
inplet castra cibus tunc quoque ninguidus,
inlabens gelida grandine densius;
his mensas epulis, hac dape construunt,
quam dat sidereo Christus ab aethere. 100
nec non imbrifero ventus anhelitu
crassa nube leves invehit alites,
quae, difflata in humum cum semel agmina
fluxerunt, reduci non revolant fuga.
haec olim patribus praemia contulit 105
insignis pietas numinis unici,
cuius subsidio nos quoque vescimur
pascentes dapibus pectora mysticis.
fessos ille vocat per freta saeculi
discissis populum turbinibus regens, 110
iactatasque animas mille laboribus
iustorum in patriam scandere praecipit.
illic purpureis tecta rosariis
omnis fragrat humus caltaque pinguia
et molles violas et tenues crocos 115
fundit fonticulis uda fugacibus.
illic et gracili balsama surculo
desudata fluunt, raraque cinnama
spirant, et folium, fonte quod abdito
praelambens fluvius portat in exitum. 120
felices animae prata per herbida
concentu pariles suave sonantibus
hymnorum modulis dulce canunt melos,
calcant et pedibus lilia candidis. (p.46)
sunt et spiritibus saepe nocentibus 125
poenarum celebres sub Styge feriae
illa nocte, sacer qua rediit Deus
stagnis ad superos ex Acherunticis,
non sicut tenebras de face fulgida
surgens Oceano Lucifer inbuit, 130
sed terris Domini de cruce tristibus
maior sole novum restituens diem.
marcent suppliciis Tartara mitibus,
exultatque sui carceris otio
functorum 1 populus liber ab ignibus, 135
nec fervent solito flumina sulphure.
nos festis trahimus per pia gaudia
noctem conciliis votaque prospera
certatim vigili congerimus prece,
extructoque agimus liba sacrario. 140
pendent mobilibus lumina funibus,
quae suffixa micant per laquearia,
et de languidulis fota natatibus
lucem perspicuo flamma iacit vitro.
credas stelligeram desuper aream 145
ornatam geminis stare trionibus,
et qua bosphoreum temo regit iugum
passim purpureos spargier hesperos.
o res digna, Deus, 2 quam tibi roscidae
noctis principio grex tuus offerat, 150
lucem, qua tribuis nil pretiosius,
lucem, qua reliqua praemia cernimus.
tu lux vera oculis, lux quoque sensibus,
intus tu speculum, tu speculum foris;
lumen quod famulans offero, suscipe, 155
tinctum pacifici chrismatis unguine,
per Christum genitum, summe Pater, tuum
in quo visibilis stat tibi gloria, (p.48)
qui noster Dominus, qui tuus unicus
spirat de patrio corde Paraclitum. 160
per quem splendor, honos, laus, sapientia,
maiestas, bonitas et pietas tua
regnum continuat numine triplici,
texens perpetuis saecula saeculis.