Liber Cathemerinon/VII. Hymnus Ieiunantium

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

(p.56) Hymnus ieiunantium

O Nazarene, lux Bethlem, verbum Patris,
quem partus alvi virginalis protulit, (p.58)
adesto castis, Christe, parsimoniis,
festumque nostrum rex serenus aspice,
ieiuniorum dum litamus victimam. 5
nil hoc profecto purius mysterio,
quo fibra cordis expiatur vividi,
intemperata quo domantur viscera,
arvina putrem ne resudans crapulam
obstrangulatae mentis ingenium premat. 10
hinc subiugatur luxus et turpis gula,
vini atque somni degener socordia,
libido sordens, inverecundus lepos,
variaeque pestes languidorum sensuum
parcam subactae disciplinam sentiunt. 15
nam si licenter diffluens potu et cibo
ieiuna rite membra non coerceas,
sequitur frequenti marcida oblectamine
scintilla mentis ut tepescat nobilis,
animusque pigris stertat in praecordiis. 20
frenentur ergo corporum cupidines,
detersa et intus emicet prudentia;
sic excitato perspicax acumine
liberque flatu laxiore spiritus
rerum parentem rectius precabitur. 25
Elia tali crevit observantia,
vetus sacerdos, ruris hospes aridi,
fragore ab omni quem remotum et segregem
sprevisse tradunt criminum frequentiam,
casto fruentem Syrtium silentio. 30
sed mox in auras igneis iugalibus
curruque raptus e volavit praepete,
ne de propinquo sordium contagio
dirus quietum mundus afflaret virum
olim probatis inclytum ieiuniis. 35
non ante caeli principem septemplicis (p.60)
Moses tremendi fidus interpres throni
potuit videre, quam decem recursibus
quater volutis sol peragrans sidera
omni carentem cerneret substantia. 40
victus precanti solus in lacrimis fuit;
nam flendo pernox inrigatum pulverem
humi madentis ore pressit cernuo,
donec loquentis voce praestrictus Dei
expavit ignem non ferendum visibus. 45
Iohannis huius artis haud minus potens
Dei perennis praecucurrit Filium,
curvos viarum qui retorsit tramites,
et flexuosa corrigens dispendia
dedit sequendam calle recto lineam. 50
hanc obsequellam praeparabat nuntius
mox adfuturo construens iter Deo,
clivosa planis, confragosa ut lenibus
converterentur, neve quidquam devium
inlapsa terris inveniret veritas. 55
non usitatis ortus hic natalibus:
oblita lactis iam vieto in pectore
matris tetendit serus infans ubera,
nec ante partu de senili effusus est
quam praedicaret virginem plenam Deo. 60
post in patentes ille solitudines,
amictus hirtis bestiarum pellibus
saetisve tectus hispida et lanugine,
secessit, horrens inquinari et pollui
contaminatis oppidorum moribus, 65
illic dicata parcus abstinentia
potum cibumque vir severae industriae
in usque serum respuebat vesperum,
rarum lucustis et favorum agrestium
liquore pastum corpori suetus dare. (p.62)
   70hortator ille primus et doctor novae
fuit salutis, nam sacrato in flumine
veterum piatas lavit errorum notas,
sed tincta postquam membra defaecaverat,
caelo refulgens influebat Spiritus. 75
hoc ex lavacro labe dempta criminum
ibant renati, non secus quam si rudis
auri recocta vena pulchrum splendeat,
micet mctalli sive lux argentei
sudum polito praenitens purgamine. 80
referre prisci stemma nunc ieiunii
libet fideli proditum volumine,
ut diruendae civitatis incolis
fulmen benigni mansuefactum Patris
pie repressis ignibus pepercerit. 85
gens insolenti praepotens iactantia
pollebat olim, quam fluentem nequiter
corrupta vulgo solverat lascivia,
et inde bruto contumax fastidio
cultum superni neglegebat numinis. 90
offensa tandem iugis indulgentiae
censura iustis excitatur motibus,
dextram perarmat rompheali incendio,
nimbos crepantes et fragosos turbines
vibrans tonantum nube flammarum quatit. 95
sed paenitendi dum datur diecula,
si forte vellent inprobam libidinem
veteresque nugas condomare ac frangere,
suspendit ictum terror exorabilis,
paulumque dicta substitit sententia. 100
Ionam prophetam mitis ultor excitat,
poenae inminentis iret ut praenuntius,
sed nosset ille qui minacem iudicem
servare malle quam ferire ac plectere, (p.64)
tectam latenter vertit in Tharsos fugam. 105
celsam paratis pontibus scandit ratem,
udo revincta fune puppis solvitur,
itur per altum: fit procellosum mare,
tum causa tanti quaeritur periculi,
sors in fugacem missa vatem decidit. 110
iussus perire solus e cunctis reus,
cuius voluta crimen urna expresserat,
praeceps rotatur et profundo inmergitur:
exceptus inde beluinis faucibus,
alvi capacis vivus hauritur specu. 115
transmissa raptim praeda cassos dentium
eludit ictus incruentam transvolans
inpune linguam, ne retentam mordicus
offam molares dissecarent uvidi,
os omne transit, et palatum praeterit. 120
ternis dierum ac noctium processibus
mansit ferino devoratus gutture;
errabat illic per latebras viscerum,
ventris meandros circumibat tortiles
anhelus extis intus aestuantibus. 125
intactus exim tertiae noctis vice
monstri vomentis pellitur singultibus;
qua murmuranti fine fluctus frangitur
salsosque candens spuma fundit pumices,
ructatus exit seque servatum stupet. 130
in Ninevitas se coactus percito
gressu reflectit, quos ut increpaverat
pudenda censor inputans opprobria,
inpendet inquit ira summi vindicis,
urbemque flamma mox cremabit, credite. 135
apicem deinde ardui montis petit,
visurus inde conglobatum turbidae
fumum ruinae cladis et dirae struem, (p.66)
tectus flagellis multinodis germinis,
nato et repente perfruens umbraculo. 140
sed maesta postquam civitas vulnus novi
hausit doloris, heu, supremum palpitat:
cursant per ampla congregatim moenia
plebs et senatus, omnis aetas civium,
pallens iuventus, eiulantes feminae. 145
placet frementem publicis ieiuniis
placare Christum; mos edendi spernitur,
glaucos amictus induit monilibus
matrona demptis, proque gemma et serico
crinem fluentem sordidus spargit cinis. 150
squalent recincta veste pullati patres,
saetasque plangens turba sumit textiles,
inpexa villis virgo bestialibus
nigrante vultum contegit velamine,
iacens harenis et puer provolvitur. 155
rex ipse Coos aestuantem murices
laenam revulsa dissipabat fibula,
gemmas virentes et lapillos sutiles
insigne frontis exuebat vinculum,
turpi capillos inpeditus pulvere. 160
nullus bibendi, nemo vescendi memor,
ieiuna mensas pubis omnis liquerat:
quin et negato lacte vagientium
fletu madescunt parvulorum cunulae,
sucum papillae parca nutrix derogat. 165
greges et ipsos claudit armentalium
sollers virorum cura, ne vagum pecus
contingat ore rorulenta gramina,
potum strepentis neve fontis hauriat;
vacuis querellae personant praesepibus. 170
mollitus his et talibus brevem Deus
iram refrenat temperans oraculum (p.68)
prosper sinistrum; prona nam clementia
haud difficulter supplicem mortalium
solvit reatum fitquc fautrix flentium. 175
sed cur vetustae gentis exemplum loquor,
pridem caducis cum gravatus artubus
Iesus dicato corde ieiunaverit,
praenuncupatus ore qui prophetico
Emmanuel est, sive nobiscum Deus? 180
qui corpus istud molle naturaliter,
captumque laxo sub voluptatum iugo,
virtutis arta lege fecit liberum,
emancipator servientis plasmatis,
regnantis ante victor et cupidinis. 185
inhospitali namque secretus loco
quinis diebus octies labentibus
nullam ciborum vindicavit gratiam,
firmans salubri scilicet ieiunio
vas adpetendis inbecillum. gaudiis. 190
miratus hostis posse limum tabidum
tantum laboris sustinere ac perpeti
explorat arte sciscitator callida
deusne membris sit receptus terreis,
sed increpata fraude post tergum ruit. 195
hoc nos sequamur quisque nunc pro viribus,
quod consecrati tu magister dogmatis
tuis dedisti, Christe, sectatoribus,
ut, cum vorandi vicerit libidinem,
late triumphet imperator spiritus. 200
hoc est quod atri livor hostis invidet,
mundi polique quod gubernator probat,
altaris aram quod facit placabilem,
quod dormientis excitat cordis fidem,
quod limat aegram pectoris rubiginem. 205
perfusa non sic amne flamma extinguitur, (p.70)
nec sic calente sole tabcscunt nives,
ut turbidarum scabra culparum seges
vanescit almo trita sub ieiunio,
si blanda semper misceatur largitas. 210
est quippe et illud grande virtutis genus,
operire nudos, indigentes pascere,
opem benignam ferre supplicantibus,
unam paremquc sortis humanae vicem
inter potentes atque egenos ducere. 215
satis beatus quisque dextram porrigit
laudis rapacem, prodigam pecuniae,
cuius sinistra dulce factum nesciat:
illum perennes protinus conplent opes,
ditatque fructus faenerantem centiplex. 220