Liber Cathemerinon/VIII. Hymnus post Ieiunium

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Hymnus post Ieiunium
Saeculum IV

(p.70) Hymnus post ieiunium


Christe, servorum regimen tuorum,
mollibus qui nos moderans habenis
leniter frenas, facilique saeptos
lege coerces,
ipse cum portans onus inpeditum 5
corporis duros tuleris labores,
maior exemplis famulos remisso
dogmate palpas.
nona summissum rotat hora solem,
partibus vixdum tribus evolutis, 10
quarta devexo superest in axe
portio lucis,
nos brevis voti dape vindicata
solvimus festum, fruimurque mensis
adfatim plenis, quibus inbuatur 15
prona voluptas. (p.72)
tantus aeterni favor est Magistri,
doctor indulgens ita nos amico
lactat hortatu, levis obsequella ut
muleeat artus, 20
addit et ne quis velit invenusto
sordidus cultu lacerare frontem,
sed decus vultus capitisque pexum
comat honorem.
terge ieiunans ait omne corpus, 25
neve subducto faciem rubore
lutcus tinguat color aut notetur
pallor in ore.
rectius laeto tegimus pudore
quidquid ad cultum Patris exhibemus; 30
cernit occultum Deus et latentem
munere donat,
ille ovem morbo residem gregique
perditam sano, male dissipantem
vellus adfixis vepribus per hirtae 35
devia silvae
inpiger pastor revocat lupisque
gestat exclusis umeros gravatus,
inde purgatam revehens aprico
reddit ovili, 40
reddit et pratis viridique eampo,
vibrat inpexis ubi nulla lappis
spina, nec germen sudibus perarmat
earduus horrens,
sed frequens palmis nemus, et reflexa 45
veniat herbarum coma, tum perennis
gurgitem vivis vitreum fluentis
laurus obumbrat.
hisee pro donis tibi, fide pastor,
servitus quaenam poterit rependi? (p.74)
   50nulla conpensant pretium salutis
vota precantum.
quamlibet spreto sine more pastu
sponte confectos tenuemus artus
teque contemptis epulis rogemus 55
nocte dieque,
vincitur semper minor obsequentum
cura nec munus genitoris aequat,
frangit et cratem luteam laboris
grandior usus. 60
ergo ne limum fragilem solutae
deserant vires et aquosus albis
umor in venis dominetur aegrum
corpus enervans,
laxus ac liber modus abstinendi 65
ponitur cunctis, neque nos severus
terror inpellit; sua quemque cogit
velle potestas,
sufficit, quidquid facias, vocato
numinis nutu prius inchoare, 70
sive tu mensam renuas cibumve
sumere temptes.
adnuit dexter Deus et secundo
prosperat vultu, velut hoc salubre
fidimus nobis fore, quod dicatas 75
carpimus escas,
sit bonum, supplex precor, et medellam
conferat membris animumque pascat
sparsus in venas cibus obsecrantum
Christicolarum. 80