Liber Cathemerinon/XII. Hymnus Epiphaniae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

(p.102) Hymnus Epiphaniae

Quicumque Christum quaeritis,
oculos in altum tollite:
illic licebit visere
signum perennis gloriae.
haec stella, quae solis rotam 5
vincit decore ac lumine,
venisse terris nuntiat
cum carne terrestri Deum.
non illa servit noctibus
secuta lunam menstruam, 10
sed sola caelum possidens
cursum dierum temperat.
Arctoa quamvis sidera
in se retortis motibus
obire nolint, attamen 15
plerumque sub nimbis latent.
hoc sidus aeternum manet,
haec stella nunquam mergitur,
nec nubis occursu abdita
obumbrat obductam facem. 20
tristis cometa intercidat,
et, si quod astrum Sirio (p.104)
fervet vapore, iam Dei
sub luce destructum cadat.
en Persici ex orbis sinu, 25
sol unde sumit ianuam,
cernunt periti interpretes
regale vexillum magi.
quod ut refulsit, ceteri
cessere signorum globi, 30
nec pulcher est ausus suam
conferre formam Lucifer.
quis iste tantus inquiunt
regnator astris imperans,
quem sic tremunt caelestia, 35
cui lux et aethra inserviunt?
inlustre quiddam cernimus,
quod nesciat finem pati,
sublime, celsum, interminum,
antiquius caelo et chao. 40
hic ille rex est gentium
populique rex Iudaici,
promissus Abrahae patri
eiusque in aevum semini.
aequanda nam stellis sua 45
cognovit olim germina
primus sator credentium,
nati inmolator unici.
iam flos subit Daviticus
radice Iessea editus, 50
sceptrique per virgam virens
rerum cacumen occupat.
exim sequuntur perciti
fixis in altum vultibus,
qua stella sulcum traxerat 55
claramque signabat viam, (p.106)
sed verticem pueri supra
signum pependit inminens,
pronaque submissum face
caput sacratum prodidit. 60
videre quod postquam magi,
Eoa promunt munera,
stratique votis offerunt
tus, myrrham et aurum regium.
agnosce clara insignia 65
virtutis ac regni tui,
puer o, cui trinam Pater
praedestinavit indolem:
regem Deumque adnuntiant
thesaurus et fragrans odor 70
turis Sabaei, at myrrheus
pulvis sepulcrum praedocet.
hoc est sepulcrum, quo Deus,
dum corpus extingui sinit
atque id sepultum suscitat, 75
mortis refregit carcerem.
o sola magnarum urbium
maior Bethlem, cui contigit
ducem salutis caelitus
incorporatum gignere! 80
altrice te summo Patri
heres creatur unicus,
homo ex Tonantis spiritu,
idemque sub membris Deus.
hunc et prophetis testibus 85
isdemque signatoribus
testator et sator iubet
adire regnum et cernere,
regnum, quod ambit omnia
dia et marina et terrea (p.108)
   90a solis ortu ad exitum,
et Tartara et caelum supra.
audit tyrannus anxius
adesse regum principem,
qui nomen Istrahel 1 regat, 95
teneatque David regiam.
exclamat amens nuntio
successor instat, pellimur:
satelles, i, ferrum rape,
perfunde cunas sanguine. 100
mas omnis infans occidat,
scrutare nutricum sinus,
interque materna ubera
ensem cruentet pusio.
suspecta per Bethlem mihi 105
puerperarum est omnium
fraus, ne qua furtim subtrahat
prolem virilis indolis.
transfugit ergo carnifex
mucrone districto furens 110
effusa nuper corpora,
animasque rimatur novas.
locum minutis artubus
vix interemptor invenit
quo plaga descendat patens, 115
iuguloque maior pugio est.
o barbarum spectaculum!
inlisa cervix cautibus
spargit cerebrum lacteum,
oculosque per vulnus vomit; 120
aut in profundum palpitans
mersatur infans gurgitem,
cui subter artis faucibus
singultat unda et halitus. (p.110)
salvete, flores martyrum, 125
quos lucis ipso in limine
Christi insecutor sustulit,
ceu turbo nascentes rosas.
vos, prima Christi victima,
grex inmolatorum 1 tener, 130
aram ante ipsam simplices
palma et coronis luditis.
quo proficit tantum nefas?
quid crimen Herodem iuvat?
unus tot inter funera 135
inpune Christus tollitur.
inter coaevi sanguinis
fluenta solus integer
ferrum, quod orbabat nurus,
partus fefellit virginis. 140
sic stulta Pharaonis mali
edicta quondam fugerat
Christi figuram praeferens
Moses, receptor civium.
cautum et statutum ius erat 145
quo non liceret matribus,
cum pondus alvi absolverent,
puerile pignus tollere.
mens obstetricis sedulae
pie in tyrannum contumax 150
ad spem potentis gloriae
furata servat parvulum,
quem mox sacerdotem sibi
adsumpsit orbis conditor,
per quem notatam saxeis 155
legem tabellis traderet.
licetne Christum noscere
tanti per exemplum viri? (p.112)
dux ille caeso Aegyptio
absolvit Istrahel iugo; 160
at nos, subactos iugiter
erroris imperio gravi,
dux noster hoste saucio
mortis tenebris liberat.
hic expiatam fluctibus 165
plebem marino in transitu
repurgat undis dulcibus,
lucis columnam praeferens;
hic proeliante exercitu,
pansis in altum bracchiis, 170
sublimis Amalec premit,
crucis quod instar tunc fuit.
hic nempe Iesus verior,
qui longa post dispendia
victor suis tribulibus 175
promissa solvit iugera.
qui ter quaternas denique
refluentis amnis alveo
fundavit et fixit petras,
apostolorum stemmata. 180
iure ergo se Iudae ducem
vidisse testantur magi,
cum facta priscorum ducum
Christi figuram pinxerint. 1
hic rex priorum iudicum, 185
rexere qui Iacob genus,
dominaeque rex ecclesiae,
templi et novelli et pristini.
hunc posteri Ephrem colunt,
hunc sancta Manassae domus, 190
omnesque suspiciunt tribus
bis sena fratrum semina, (p.114)
quin et propago degener
ritum secuta inconditum,
quaecumque dirum fervidis 195
Bahal caminis coxerat,
fumosa avorum numina,
saxum, metallum, stipitem,
rasum, dolatum, sectile,
in Christi honorem deserit. 200
gaudete, quicquid gentium est,
Iudaea, Roma et Graecia,
Aegypte, Thrax, Persa, Scytha:
rex unus omnes possidet.
laudate vestrum principem 205
omnes beati ac perditi,
vivi, inbecilli ac mortui:
iam nemo posthac mortuus.