Marrucine Asini, manu sinistra
non belle uteris in ioco atque vino:
tollis lintea neglegentiorum.
hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
quamvis sordida res et invenustast. 5
non credis mihi? crede Pollioni
fratri, qui tua furta vel talento
mutari velit: est enim leporum
disertus puer ac facetiarum.
quare aut hendecasyllabos trecentos 10
expecta aut mihi linteum remitte;
quod me non movet aestimatione,
verumst mnemosynum mei sodalis.
nam sudaria Saetaba ex Hiberis
miserunt mihi muneri Fabullus 15
et Veranius: haec amem necessest
ut Veraniolum meum et Fabullum.