Jump to content

Liber Catulli (ed. Cornish)/39

Unchecked
E Wikisource
 Carmen XXXVIII Carmen XL 

Egnatius, quod candidos habet dentes,
renidet usquequaque. si ad rei ventumst
subsellium, cum orator excitat fletum,
renidet ille. si ad pii rogum fili
lugetur, orba cum flet unicum mater,  5
renidet ille. quicquid est, ubicumquest,
quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum,
neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
quare monendum te est mihi, bone Egnati.
si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs  10
aut parcus Umber aut obesus Etruscus
aut Lanuvinus ater atque dentatus
aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
aut quilubet, qui puriter lavit dentes,
tamen renidere usquequaque te nollem:  15
nam risu inepto res ineptior nullast.
* * * *

 Carmen XXXVIII Carmen XL