Jump to content

Liber Catulli (ed. Cornish)/42

Unchecked
E Wikisource
 Carmen XLI Carmen XLIII 

Adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes.
iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi vestra reddituram
pugillaria, si pati potestis.  5
persequamur eam, et reflagitemus.
quae sit, quaeritis. illa, quam videtis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
circumsistite eam, et reflagitate,  10
‘moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos.’
non assis facis? o lutum, lupanar,
aut si perditius potes quid esse.
sed non est tamen hoc satis putandum.  15
quod si non aliud †potest, ruborem
ferreo canis exprimamus ore:
conclamate iterum altiore voce

‘moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos.’  20
sed nil proficimus, nihil movetur.
mutandast ratio modusque nobis,
siquid proficere amplius potestis:
‘pudica et proba, redde codicillos.’

 Carmen XLI Carmen XLIII