Jump to content

Liber Catulli (ed. Cornish)/51a

Unchecked
E Wikisource
 Carmen L Carmen LIb 

Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
 spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnis  5
eripit sensus mihi; nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
 [vocis in ore]
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte  10
tintinant aures, gemina teguntur
 lumina nocte.

 Carmen L Carmen LIb