Jump to content

Liber Catulli (ed. Cornish)/62

Unchecked
E Wikisource
 Carmen LXI Carmen LXIII 

Vesper adest, iuvenes, consurgite: Vesper Olympo
expectata diu vix tandem lumina tollit.
surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas;
iam veniet virgo, iam dicetur Hymenaeus.
 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra;  6
nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
sic certest; viden ut perniciter exiluere?
non temere exiluere, canent quod †visere par est.
 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

non facilis nobis, aequales, palma paratast;  11
aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
non frustra meditantur. habent memorabile quod sit
nec mirum, penitus quae tota mente laborent.
nos alio mentes, alio divisimus aures:  15
iure igitur vincemur, amat victoria curam.
quare nunc animos saltem committite vestros;
dicere iam incipient, iam respondere decebit.
 Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee!

Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?  20
qui natam possis complexu avellere matris,
complexu matris retinentem avellere natam,
et iuveni ardenti castam donare puellam.
quid faciunt hostes crudelius urbe?
 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis?  26
qui desponsa tua firmes conubia flamma,
quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor,
quid datur a divis felici optatius hora?  30
 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

 * * * *
Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam,
 * * * *
namque tuo adventu vigilat custodia semper,
nocte latent fures, quos idem saepe revertens,
Hespere, mutato comprendis nomine Eous.  35
 [Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!]
 * * * *
at lubet innuptis ficto te carpere questu.
quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?
 Hymen o Hymenaee, Hymen ades Hymenaee!

ut flos in saeptis secretus nascitur hortis,
ignotus pecori, nullo convulsus aratro,  40
quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber,
 * * * *
multi illum pueri, multae optavere puellae:
idem cum tenui carptus defloruit ungui,
nulli illum pueri, nullae optavere puellae:
sic virgo dum intacta manet, dum cara suis est;  45
cum castum amisit polluto corpore florem,
nec pueris iucunda manet nec cara puellis.
 Hymen Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo
numquam se extollit, numquam mitem educat uvam,
sed tenerum prono deflectens pondere corpus  51
iam iam contingit summum radice flagellum;
hanc nulli agricolae, nulli coluere iuvenci.
at si forte eademst ulmo coniuncta marita,
multi illam agricolae, multi coluere iuvenci:  55
sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit;
cum par conubium maturo tempore adeptast,
cara viro magis et minus est invisa parenti.
 [Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!]  58ᵇ

at tu ne pugna cum tali coniuge, virgo.
non aequumst pugnare, pater cui tradidit ipse,  60
ipse pater cum matre, quibus parere necessest.
virginitas non tota tuast, ex parte parentumst;
tertia pars patrist, pars est data tertia matri,
tertia sola tuast: noli pugnare duobus,
qui genero sua iura simul cum dote dederunt.  65
 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

 Carmen LXI Carmen LXIII