Carmen LXXV | Carmen LXXVII |
Siqua recordanti benefacta priora voluptas
est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
divum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle, 5
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
aut facere, haec a te dictaque factaque sunt;
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
quare cur te iam *a! amplius excrucies? 10
quin tu animum offirmas atque istinc teque reducis
et dis invitis desinis esse miser?
difficilest longum subito deponere amorem.
difficilest, verum hoc qualubet efficias.
una salus haec est, hoc est tibi pervincendum: 15
hoc facias, sive id non pote sive pote.
o di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquam
extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
eripite hanc pestem perniciemque milii. 20
heu, mihi surrepens imos ut torpor in artus
expulit ex omni pectore laetitias!
non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
aut, quod non potis est, esse pudica velit:
ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. 25
o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
Carmen LXXV | Carmen LXXVII |