Jump to content

Liber Catulli (ed. Cornish)/8

Unchecked
E Wikisource
 Carmen VII Carmen IX 

Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod vides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles,
cum ventitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla.  5
ibi illa multa tum iocosa fiebant,
quae tu volebas nec puella nolebat.
fulsere vere candidi tibi soles.
nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli,
nec quae fugit sectare, nec miser vive,  10
sed obstinata mente perfer, obdura.
vale, puella. iam Catullus obdurat,

nec te requiret nec rogabit invitam:
at tu dolebis, cum rogaberis nulla
scelesta, *nocte. quae tibi manet vita?  15
quis nunc te adibit? cui videberis bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
at tu, Catulle, destinatus obdura.

 Carmen VII Carmen IX