Jump to content

Liber Catulli (ed. Cornish)/83

Unchecked
E Wikisource
 Carmen LXXXII Carmen LXXXIV 

Lesbia mi praesente viro mala plurima elicit:
 haec illi fatuo maxima laetitiast.
mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,
 sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
non solum meminit, sed quae multo acrior est res,  5
 iratast. hoc est, uritur et loquitur.

 Carmen LXXXII Carmen LXXXIV