Jump to content

Liber Deuteronomii (Anselmus Laudunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Deuteronomii
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 113

Documenta Catholica Omnia pdf

Liber Deuteronomii (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.0506A

PRAEFATIO. 113.0445D|

Fasciculus myrrhae delectus mihi. Myrrha, arbor aromatica, quinque cubitis tantum in altum excrescit, 113.0446| cujus cortex et radix et folia et omnia amara sunt. Myrrha amara est et cadaveribus apponitur, ut arceat putredinem vermium. Haec est lex vetus in 113.0447A| quinque libris comprehensa; amara, id est, nemini parcens, unde et Marath designata est; apposita cadaveribus, id est inventa pro peccatoribus, ut corruptionem criminum ab eis arceret. Hujus fasciculus est Deuteronomius, id est ramusculorum plurium in unum collectio. Terminata enim lege in quatuor voluminibus, iste quintus additus est, diffuse dicta in unum breviter colligens, quaedam etiam praetermissa supplens. Additus autem est illis ut numero legali satisfaceret. Quinarius enim numerus est legis, quaternarius Evangelii. Unde et refectio quinque millium hominum in Evangelio ad patres Veteris Testamenti spectat: refectio quatuor millium ad patres novi; illis enim promissa sunt et data terrena, quae quinque sensibus subsunt: illis quadrata, 113.0447B| id est, soliditas terrae viventium. Deservit etiam liber iste Evangelio in nomine, in explanationis serie, in sui dignitate. Dicitur enim Hebraice Elleh Haddebarim, id est, haec verba, Graece δευτερονόμιον, quod est Latine secunda lex: Non ut quidam dixerunt, altera post praedictam, unde in praedictis dicebatur: Locutus est Dominus; hic autem, Locutus est Moyses; sed secunda, id est secundo iterata, hoc nomine Evangelium praefigurans, quod successit legi, cui nullum succedet. Cum etiam multa breviter colligit et supplet quaedam, formam Evangelii praefigurat: hoc est enim abbreviatum verbum quod fecit Dominus super terram, et supplet imperfecta legis; unde: Non veni solvere legem, sed adimplere (Matth. V). Cum autem dicitur 113.0447C| hoc opus adeo dignum, quod manibus regis gestari jubeatur, dignitatem Evangelii aperit, quod ordinatum est in manu Mediatoris. Cum ergo sic serviat Evangelio, merito est fasciculus dilectus Christo, non tantum pro se, quantum quia ostendit rotam in medio rotae. Intentio est recapitulare praedicta triplici fine, ut arctius memoriae commendetur, ut utilitas praedictorum inculcetur. Quod enim utile est, saepe dicere, nec pigrum esse debet, ut ait Apostolus (Phil. III), nec molestum audire, et ut duritia Judaeorum condemnetur, qui toties dicta non intellexerunt. Modus agendi: Praemittit quasi prologum, quo ostendit quis scripserit, et quid, etc. Post memorat grave delictum pro quo perierunt in deserto, ut hoc timore excitet ad audiendum. Post separat 113.0447D| civitates refugii. Post recapitulat dicta et facta bona et mala supplet. Post jubet hunc librum poni in arca, et septimo anno legi omni Israeli in scenophegia. Post subdit canticum: Audite, etc., in memoriam murmuris eorum et poenae, obedientiae et praemii. Et post benedictiones tribuum. Ultimo de morte Moysi.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Haec sunt verba, etc. Praemittit legislator titulum quasi prologum, in quo ostendit nomen auctoris, et quid fecerit, et ubi, et quando. Sicut paulo post in glossa distinguetur, et terminatur ut quibusdam videtur, ibi: Quadragesimo, etc., vel 113.0448A| inferius, ibi: Deus noster, etc. Sed ad eorum evidentiam quae in prologo, et eorum quae sequuntur, tangenda est aliquantulum veritas historiae. Ab exitu filiorum Israel de Aegypto usque quo pervenerunt ad campestria Moab supra Jordanem: fluxerunt quadraginta duo anni, in quibus diversis temporibus quadraginta duas mansiones fecerunt. Quando nubes levabatur, castra movebantur, et cum stabat, figebantur et manebant in eodem loco quousque iterum levabatur nubes. Prima mansio fuit in Ramesse, ultima in campestribus Moab. A Ramesse usque ad montem Sina, spatio quadraginta septem dierum duodecim mansiones fecerunt et hoc primo anno, et ibi fere totum annum steterunt. Ibi lex data est, ibi Genesis scriptus, Exodus, Numeri scripti sunt, et 113.0448B| magna pars hujus. Inde pedem moventes anno secundo pervenerunt in Cadesbarne et in spatio illo fecerunt viginti mansiones; de Cadesbarne miserunt exploratores, qui revertentes nuntiaverunt terram bonam, sed robustos et gigantes homines invenerunt, et territi volentes redire in terram Aegypti, unde iratus Dominus. Abierunt retro et lustraverunt montem Seir per triginta octo annos, ibi mortui et prostrati sunt murmurantes. In quadragesimo anno pervenerunt ad Cadesbarne, unde retro abierunt per desertum, et in illo spatio novem mansiones iterum fecerunt. Undecim vero dies Moyses antequam veniret ad Cadesbarne, legem solo verbo recapitulavit, et de Cadesbarne usque ad campestria Moab, et illo spatio undecim dierum scripto voluit 113.0448C| commendare. Ecce de primo anno duodecim, de secundo una et viginti, de reliquis novem, et ita quadraginta duae mansiones.

Haec fuit causa hujus libri, ut scilicet quae facta fuerant, breviter collecta, arctius tenerentur in memoria, facile enim retinentur quae breviter dicuntur.

(RAB. in Deut. ) Haec sunt verba, etc. Principium Deuteronomii titulus esse videtur totius operis, quia personam indicat auctoris, et quid fecerit, et locum, et tempus. Nomen quoque libri gratiam demonstrat Novi Testamenti. Deuteronomium namque secunda lex interpretatur, et Evangelium significat, quod Veteris Testamenti sacramenta spiritualiter explanat. 113.0448D| Sicut liber Deuteronomii repetitio est quatuor librorum legis: illi enim proprias continent in se causas, iste replicat universa, habet et ipse propria sacramenta.

(ID.) Haec sunt verba. Hoc de se tanquam de alio, etc., usque ad ut nemo possit dubitare Moysen ista scripsisse.

Locutus est. Moyses lex vetus est, quae trans Jordanem, id est ante baptismum, Israeliticum docuit populum. In Jordane enim significatur baptismus in quo baptizatus est Christus: in solitudine campestri, id est in sterilitate carnalis populi, qui fructum virtutum non attulit.

In solitudine, sterilitate plebis, cui dicitur: Relinquetur 113.0449A| vobis domus vestra deserta (Matth. XXXI; Luc. XIII).

Contra mare. Quia generatio prava et perversa ablutionem peccatorum in sanguine Christi credere noluit.

Inter Pharan. Pharan auctus; Thophel, insulsitas; Laban, dealbatio; Haseroth, atria. Auctus est enim populus numero hominum, doctrina legis et prophetarum; sed insulsus fuit, quia sal sapientiae non habuit, dealbatus vero legis caeremoniis variisque munditiis, quas ex littera legis se habere credidit. Qui bene per atria significatur, tanquam per divinas Scripturas ad introitum fidei paratus, unde multi in adventu Christi facilius susceperunt, quem ante praedictum agnoverunt, unde Philippus: Quem scripsit 113.0449B| Moyses in lege, et prophetae invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Joan. I). Quatuor hi montes, quatuor Evangelia significant, quibus Ecclesia circumdatur.

VERS. 2.-- Undecim diebus. Lex per Moysen undecim diebus explanata, Judaicae plebis transgressionem in mandatis Decalogi significat:

Undecim dies sunt undecim apostoli per quos (Juda reprobato) Evangelium Christi praedicatum est in mundo.

De Horeb. Qui Hebraice Choreb ( ); incipiens per Seir, id est pilosum et sordidum vitiis populum transiens venit ad Cadesbarne: qui commutatus vel electus vel nobilis interpretatur, significans litteralem legis sensum in spiritalem per Evangelium commutatum. 113.0449C| Omnia enim in figura contingebant illis, scripta ad correctionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). Lex enim non est soluta, sed adimpleta, nec unum iota aut unus apex praeteribit donec omnia fiant (Matth. V).

 VERS. 3.-- Quadragesimo anno, undecimo mense, prima, etc. (ISID., in Deut., tom. V.) Quadraginta anni, etc., usque ad sine corruptione manebunt.

Quadragenarius ex denario et quaternario constat, et legis Evangelii impletionem significat, quae fit in Ecclesia, decem namque ad legem pertinent, quatuor vero ad Evangelium.

Undecimo mense, etc. Sicut in undecima expressa est legis transgressio, sic in prima die pervigil ad 113.0449D| docendum legislatoris intentio; qui ex quo inobediens populus legem transgredi non timuit, statim, praedicando et corrigendo, voluntatem Domini insinuare studuit, et eos ad meliora trahere vel provocare verbis et exemplis non cessavit.

VERS. 4.-- Postquam percussit Sehon, etc. Notandum quod, interfectis duobus Amorrhaeorum regibus, lex recapitulatur et populus instruitur, quia, remotis scandalis et superatis vitiorum turmis, competenter doctrinae insistitur et fidei lumen digne desiderantibus aperitur.

Debemus prius in nobis vitia occidere et sic mandata divina populis tradere.

Sehon regem Amorrhaeorum qui habitavit in Hesebon, 113.0450A| etc. (ISID.) In his regibus, etc., usque ad sed foris manentes semper operibus insistant pravis.

VERS. 5.-- In terra Moab. Exlex siquidem populus fuit, qui legem spiritalem non habuit.

VERS. 6.-- Dominus Deus noster. In libro Numerorum de profectione filiorum Israel de deserto Sinai narratur, sed praeceptum Domini ad Moysen de eodem transitu non dicitur; sed de nube quae tabernaculum tegebat, et quando proficiscendum erat recedebat: et ad locum figendorum castrorum praecedebat. Sic enim scriptum est: Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo foederis, et recubuit in solitudine Pharan (Num. X). Sed manifestum est transitum illum Dei praecepto esse dispositum, licet ibi non sit commemoratum. 113.0450B| Unde alibi in libro Numeri ad imperium Domini figebant tentoria, et ad imperium illius deponebant (Num. IX).

Sufficit vobis, etc. Praecipitur Moysi ut recedat a monte in quo legem acceperat, quia doctor non semper debet instare contemplationi, sed aliquando descendat ut sui et proximorum curam gerat, unde, Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis.

VERS. 9.-- Dixique vobis in illo tempore, etc. De hac divisione potestatum in Exodo antequam venirent ad montem Sinai, scriptum est quod Jethro sacerdos Madian cognatus Moysi hoc ipsi suggesserit (Exod. XVIII). Unde merito quaeritur quomodo haec sibi modo, et illo tempore conveniant? Sed quod hic dicitur dixisse Moyses in illo tempore: Non possum 113.0450C| solus sustinere vos, etc., non illud tempus significat, quo de Horeb proficiscebantur, sed totum tempus quo profecti de Aegypto in solitudine morabantur, et Moyses non ex suo cognati sui consilio hoc populo suo persuasit.

Illo tempore. Omnia faciunt sancti in tempore opportuno, sic Deus quoque ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum (Gal. IV).

VERS. 11.-- Dominus Deus patrum vestrorum addat, etc. Docet doctores de profectu subditorum gaudere, gratias agere et semper meliora optare.

Ad hunc numerum, etc. Diffinitum apud Deum. Novit qui sunt ejus qui numerat multitudinem stellarum (II Tim. II).

(RAB.) Vide quam observandum sit quod alibi Scriptura 113.0450D| dicit: Fili, ne in multis sint actus tui (Eccli. XI). Verba quoque Jethro consilium dantis considera, ait enim: Audi me, et consilium dabo tibi, et erit Deus tecum (Exod. XVIII). Videtur significari nimis intentum animum actionibus humanis, Deo quodammodo vacuari, quo tanto fit plenior, quanto in superna et aeterna liberius extenditur.

VERS. 13.-- Date ex vobis. Date vos, non ego; quasi, nolo vobis imperare, sed obedire.

Ponam eos. Nota, subditis electionem tribuit, positionem sibi retinuit, ne plebs contemnat aut oderit, si non licuit habere quem voluit.

Tribunos. Millenarios, Graece χιλιάρχους, qui de spe scilicet aeterni praemii docent subjectos.

113.0451A| Et centuriones. Centuriones, Graece ἐκατοντάρχους: qui coelestia mandata perfectis tradunt. Jure praeponuntur, qui centenario numero, id est, perfectione praediti: quasi centum regunt, dum ad perfectionem perducunt.

Et quinquagenarios. Graece πεντεκοσιάρχους: qui opera poenitentiae annuntiant.

Decanos, δεκάρχους: qui denarii perfectione vineae denarium exspectantes, ejusdem denarii multos praeparant participes.

VERS. 17.-- Quia Dei judicium est; non hominum, quia judicando Dei vicarii estis, qui personam non accipit.

Quod si difficile. Majora quaeque et difficilia discernere et judicare debent majores, parva et facilia 113.0451B| minores.

VERS. 19.-- Cumque venissemus in Cadesbarne, etc. Quod secundo anno egressionis suae populus in deserto Pharan, quod est Cades, venerit; ubi reversis exploratoribus cum fructibus terrae, et quae viderant nuntiantibus, murmuraverunt contra Moysen et Aaron, et ideo longi itineris taedio et mortalitate affecti interierint: hic locus manifestum dabit indicium. Ubi notandum quod quadraginta duae mansiones, quas ab Aegypto usque ad Jordanem habuerunt, trium tantum congruere videntur curriculis annorum: primi scilicet, secundi, et quadragesimi egressionis de Aegypto. Primus certa distinctione continet duodecim, primam Ramesse, quintodecimo die primi mensis ingressam, ultimam solitudinem Sinai, 113.0451C| prima die tertii mensis additam; et per undecim continuos menses construendi tabernaculi, et docendae legis gratia, minime relictam. Quarum duodecim mansionum novem tantum in Exodo exprimuntur nominatim, tres in vocabulo deserti Sin (quod dicitur esse inter Elim et Sinai) indiscrete significantur. Secundus annus complectitur mansiones viginti et unam. Quibus in ordine historiae cunctis indifferenter sub nomine solitudinis Pharan comprehensis, prima tantum et secunda, et ultima, id est, Sepulcra concupiscentiae, Haseroth, et Cades, distinguuntur nomine. Sed in catalogo mansionum pariter omnes quot in numero fiunt, vel quo nomine dictae ostenditur. Prima mansio, id est, Sepulcra concupiscentiae, secundo mense ejusdem secundi anni 113.0451D| secunda vicesima die mensis introita est. Anno enim secundo (ut Scriptura dicit) mense secundo vicesima die mensis moverunt castra de deserto Sinai, et recubuit in solitudine Pharan nubes, profectique sunt de monte Domini viam trium dierum, donec venirent ad locum mansionis, quae merito populi carnes concupiscentis sepulcrorum concupiscentiae nomen accepit. Ultimam harum, id est, Cades, quoto die vel mense ejusdem anni ingressi sunt, non dicitur: quae tamen in solitudine Pharan sita est, quia eodem anno adita fuerit, non tacetur. Scriptum est enim: Populus non est motus de illo loco donec revocata est Maria. Profectusque est de Haseroth fixis tentoriis in deserto Pharan, ubi locutus est Dominus ad Moysen 113.0452A| dicens: Mitte viros gui considerent terram Chanaan (Num. XII, XIII). Quod ne proxima post Haseroth mansione jussum factumque putetur, sed in ultima eorum, quae sub nomine Pharan continetur, impletum, infra scriptum est: Reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circumita, venerunt ad Moysen in Pharan, quod est Cades. In Deuteronomio quoque dicit Moyses populo: Cum venissetis in Cadesbarne, dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhaei, etc., et dixistis: Mitte viros qui considerent terram, etc. (Deut. I). Quod autem eamdem mansionem secundo anno egressionis adierunt, a quo tamen peccato murmurationis reverti, et diu per desertum errare, et passim cadere meruerunt, testatur Moyses in sequentibus, dicens: Sedistis in Cadesbarne multo tempore, profectique inde venimus 113.0452B| in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum, sicut dixerat mihi Dominus, et circumivimus montem Seir longo tempore, et intra tempus quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad torrentem Zareth octavo tricesimo anno fuit, donec consumeretur omnis generatio bellatorum. Zareth autem non est nomen alicujus mansionis de quadraginta duabus, sed torrentis ad quem (sicut in libro Numerorum legitur) transgressa octava decima mansione nomine Jeabarim venerunt, quem relinquentes, inquit, castrametati sunt contra Arnon, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei, quod quadragesimo anno gestum fuisse non latet, qui ultimus per desertum longissimae viae mansiones continet decem: quarum prima magno labore 113.0452C| repetita, eadem scilicet ipsa Cades deserti Sin, quam ante annos octo et triginta culpa exigente post se reversi reliquerunt, de qua scriptum est: Venerunt filii Israel in desertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades, et mortua est ibi Maria et sepulta in eodem loco. Cumque indigeret aqua populus, coierunt adversum Moysen et Aaron, etc., usque ad hoc, Haec est aqua contradictionis, etc. (Num. XX). Notandum quod eadem Cades, et in deserto Pharan, et in deserto Sin facta est, sicut Scriptura refert, unde conjicimus partem deserti Pharan ubi Cades est, specialiter Sin appellari: sin autem non est ipsa Cades, quam mox transgresso mari Rubro inter Elim et Sinai pertransierunt, sed alia prorsus, et aliis apud Hebraeos scripta litteris. Secunda vero ejusdem 113.0452D| quadragesimi anni mansio est mons Hor, in quo occubuit Aaron primo die quinti mensis: ultima, campestria Moab super Jordanem contra Jericho, ubi Deuteronomium meditantes, manserunt, donec mortuo Moyse, Josue duce, primo die decimi mensis Jordanem transierunt. Fiunt ergo mansiones primi anni duodecim, secundi viginti et una, ultimi et ipsa vicesima prima quae est Cades, et aliae novem, simul scilicet omnes quadraginta duae.

VERS. 22.-- Et accessistis ad me. In libro Numeri scriptum est, Dominum dixisse Moysi, ut mitteret viros, qui considerarent terram: hic vero populus dixisse legitur: Mittamus viros qui considerent terram, sed populus hoc prius Moysi suggessit, Moyses 113.0453A| ad Dominum retulit, secundum cujus praeceptum postea exploratores misit.

VERS. 23.-- Misi ex vobis. (ISID.) Duodecim exploratores missi ad explorandam uberem terram, etc., usque ad quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo.

Duodecim. Hi doctores Ecclesiae significant, quorum alii prava docendo populum pervertunt: alii recta praedicando proficiunt.

VERS. 33.-- Nocte ostendens. Nox peccatoris, dies vita justi. In columna ignis malorum damnatio, quibus terribilis apparebit Dominus in judicio: in columna nubis levis et blanda visio, qua consolabuntur electi.

Die per columnam. In aestu hujus saeculi obumbrans, 113.0453B| et sustentans fortitudine, et propitiatione suae carnis.

VERS. 34.-- Juravit. Non est Deus passibilis, nec vitio iracundiae subjectus. Sed per haec charitas Moysi erga populum manifestatur, et Dei bonitas, quae omnem sensum superat.

VERS. 35.-- Non videbit quispiam. Simile dicitur de illis, qui invitati ad coenam excusaverunt se: Nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit coenam meam (Luc. XIV).

Pessima generatio non possidet terram bonam, quia Christi non credit incarnationem.

VERS. 37.-- Nec miranda. Hic dicit Moyses, propter populum, iratum sibi Dominum dixisse, quod in terram promissionis non ingrederetur, cum in 113.0453C| libro Numeri legatur: Dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis. Sed sententia sequens videtur solvere quaestionem: Haec est, inquit, aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum, etc. (Num. XX). Jurgium enim et rebellio populi causa fuit irae et vindictae, tam in populum quam in Moysen et Aaron.

Nec tu ingrederis. (ISID.) Videtur in Maria, etc., usque ad cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur.

VERS. 41.-- Cumque instructi. Haec sententia humanam percutit superbiam, quae de suis viribus praesumit, nec in Dei confidit potentia. Amorrhaei 113.0453D| enim, id est, amaricantes, hostes sunt spiritales, qui habitant in montibus superbiae, et praesumptuosos necant, de Seir usque Horma, id est a squalore vitiorum usque ad damnationem poenarum: Seir namque pilosus, Horma interpretatur anathema. Quisquis enim vitiorum sordibus non metuit pollui, hunc necesse est, pro meritis, ignibus gehennae tradi. Daemones namque volunt nos implicare cupiditatibus terrenis, et si perseveramus in peccatis, et in montem superbiae ascendere non desistimus, ignitis jaculis concidunt et perducunt ad anathema perpetuum. Ideo non secundum Pelagianistas de nostra praesumamus potentia, sed infirmitatem nostram considerantes, Domino per omnia obsequamur, ut 113.0454A| superatis hostibus, coelestis patriae gaudia promissa consequamur.

Cavendum est ne murmurantes contra Dominum ascendamus in montem superbiae, putantes nos propriis viribus salvari posse, ne continuo tradamur Amorrhaeis, id est daemonibus.

CAPUT II.

VERS. 1.-- Et circuivimus montem Seir, etc. Seir est mons in terra Edom, in quo habitavit Esau in regione Gabalena, ubi habitavit antea Chorraeus quem interfecit Chodorlahomor; qui ab Esau piloso et hispido, Seir, id est pilosi, nomen accepit. Chorraei sicut caeterae gentes, quas superaverunt, qui de patriarcharum semine descenderunt, malignos spiritus 113.0454B| vel vitia exprimunt, quae illi exsuperare possunt, qui sanctorum Patrum vestigiis et doctrinis insistunt, et spiritalem militiam sub rege Christo agunt, de qua dicitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, etc. (Ephes. VI).

VERS. 9.-- Filiis Loth tradidi. Ar metropolis est Moabitarum, super ripam torrentis Arnon: olim possessa a gente veterrima Emim, postea retenta a filiis Loth, id est Moabitis, subversis accolis. Haec ostenditur hodie in vertice montis, torrens vero per abrupta descendens, in mare Mortuum fluit. Ar interpretatur suscitavit; Emim, id est terribiles: hi sunt daemones, qui lites suscitant, et contentiones, et tela nequitiae parant contra fideles. Enacim quoque 113.0454C| de stirpe Enac procreati, et gigantibus proceritate aequati, secundum nomen suum significant daemones, nam monile collo sublimi interpretantur. Superbiae enim fastu elati omnem militiae suae paraturam ascribunt propriae virtuti, et ideo illis facile cedunt, qui in virtute Dei confidunt, et cum Psalmista dicunt: Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem (Psal. CXVII).

VERS. 14.-- De Cadesbarne. (HIERON., epist. ad Fabiolam.) Cabesbarne est locus in deserto, qui conjungitur civitati Petrae in Arabia: ubi occubuit Maria, et Moyses rupe percussa aquam sitienti populo dedit. Monstratur etiam usque hodie ibidem sepulcrum Mariae, sed et principes Amalec ibi caesi sunt a Chodorlahomor.

113.0454D| VERS. 26.-- Misi ergo nuntios, etc. Sehon diabolum significat, quod est germen inutile, vel arbor infructuosa, vel elatus. Israel populum Christianum, qui per viam mundi hujus cupit transire, et ad coelestia regna pervenire. Hic mittit ad Sehon verbis pacificis, promittens se non habitaturum in terra ejus, sed tantum transiturum, et regali via incessurum. Hoc quisque promisit, cum primum ad aquam baptismi pervenit, et prima fidei signacula suscepit. Abrenuntiavit enim diabolo et pompis ejus, et operibus ejus, et omni servitio, et voluptatibus ejus. Hoc est quod dicitur: Quia Israel non declinabit in agrum ejus, vel in vineam ejus, et aquam de lacu ejus non potabit (Num. XXI), id est, disciplinam vel astrologicae 113.0455A| vel magicae, vel cujuslibet doctrinae, quae contra pietatem est, amplius non sumet: sed bibet de fontibus Salvatoris, non derelinquet fontem aquae vivae, ut bibat de fonte Sehon, sed incedet via regia, quae est Christus, qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV), et rex, secundum illud, Deus, judicium tuum regi da (Psal. LXXI). Non declinabit in agrum, neque in vineam ejus, ad opera scilicet, vel ad pravos sensus ejus. Amorrhaei loquentes interpretantur, vel amaricantes, quia Deum ad amaritudinem provocant, et in verbis tantum confidunt, ut poetae, astrologi, philosophi, qui inania loquuntur; regnum autem Dei non est in sermone, sed virtute. Volunt fideles cum pace transire, et pacifici esse etiam cum inimicis pacis: sed eo magis principem 113.0455B| mundi offendunt, quo se cum illo nolle morari dicunt, nec aliquid ejus contingere. Inde exacerbatus magis persequitur, pericula suscitat, cruciatus intentat, congregat populum suum, exit confligere adversum Israel: populus ejus sunt principes, et judices mundi, cunctique nequitiae ministri, qui persequuntur populum Dei: sed et ipse venit in Jasa, quod interpretatur mandati impletio. Qui enim ad expletionem mandatorum Dei venerit, Sehon vel exercitum ejus saevientem non timebit. Mandata enim Dei complere, est diabolum, et exercitum ejus superare. Sic enim conterit Deus Satan sub pedibus nostris, et dat nobis potentiam calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici.

113.0455C| VERS. 30.-- Quia induraverat. Longa patientia, non corrigendo, unde in Exodo: Ego induravi cor Pharaonis (Exod. X); et Psalmista: Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus (Psal. CIV). Causa vero indurationis additur, ut traderetur in manus tuas, id est ut contereretur a te; quod non fieret nisi resisteret, nec resisteret nisi induratus esset. Hujus rei justitiam si quaesierimus, inscrutabilia sunt judicia ejus, sed iniquitas non est apud Deum.

VERS. 33.-- Percussimusque eum. Qui sunt veri Israelitae, non carne Judaei, sed spiritu, habitant in omnibus civitatibus Amorrhaeorum, cum in omni orbe terrarum Christi Ecclesiae propagantur, et unusquisque nostrum civitas fuit regis Sehon: quia regnabat in nobis stultitia, superbia, impietas, et omnia quae 113.0455D| diabolus suggerit. Sed ubi victus est fortis, et vasa ejus direpta, facti sumus civitates Israel, haereditas sanctorum, excisa prius arbore infructuosa, et dejecto elato rege, et regnante in nobis mansueto, qui dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, etc. (Matth. XI). Nomina quoque locorum conveniunt: Aroer namque sublevans interpretatur; Arnon, acervus tristitiae; Galaad, acervus testimonii. Ab Aroer ergo, quae est super ripam torrentis Arnon, etc. Quia omnis persona cujuslibet dignitatis fastu superbiae vel pompa confidens mundana, cum persecutoribus qui variis tribulationibus Christianos angustiant; usque ad haereticorum conciliabula, qui testimoniis Scripturarum depravatis contra Ecclesiam 113.0456A| pugnant, sed resistere non valent, traduntur victi in manus sanctorum cum habitaculis suis.

CAPUT III.

VERS. 1.-- Itaque conversi. Ad Og, qui est rex Basan, nec legatos dignantur mittere, nec transitum per terram ejus petere: continuo confligunt cum eo, superantes eum et populum suum. Basan interpretatur turpitudo: merito ergo nec legati mittuntur ad gentem istam, nec transitus petitur; nullus enim transitus debet nobis esse, vel ascensus ad turpitudinem, quae statim expugnanda, et omnino cavenda est. Og autem interpretatur conclusio; carnalia significat, quorum desiderio anima excluditur, et separatur a Deo. Adversus haec sic est bellandum, ut 113.0456B| nullum relinquatur vitium. Nullum enim oportet relinqui in regno turpitudinis; debent enim turpia resecari, ut honesta et religiosa possint aedificari. In regno Sehon vel Moab non hoc praecipitur. Forte enim ex illis aliquid nobis opus est, quo multiplex praesentis vitae usus eget: alioquin deberemus exire de hoc mundo. De Basan vero, id est de turpitudine, nihil relinquimus, quia nihilo indigemus. Honestum etiam esse non potest, quod turpe est.

VERS. 4.-- Sexaginta. Superiorem sensum confirmat. Sexagenarius quippe numerus, sicut senarius, perfectionem significat. Bene autem sexaginta urbes memorat vastatas in regione Og regis Basan, id est diaboli, qui est rex turpitudinis; quia perfecte omnium vitiorum delectationem destruendam esse significat. 113.0456C| Argob , id est maledicta sublimitas, terrenam superbiam significat, quae in filiis irae regnat: destructis urbibus, viros ac mulieres ac parvulos dicit interfectos, jumenta et spolia direpta, quia, munitione diaboli superata, quidquid in carne nostra rebelle, quidquid lascivum senserimus cum parvulis cogitationibus, zelo Dei est conterendum; quidquid autem in simplicitate puri sensus, vel membrorum ornatu, servitio Dei aptum inveniemus, reservare debemus.

VERS. 12.-- Terramque. (GREG., lib. XXVII Moral., cap. 10.) Sunt multi in Ecclesia, etc., usque ad vana scilicet desideria et irrationabiles animi motus.

Ruben et Gad. (RAB.) Ruben primogenitus Jacob, etc., usque ad sed cum ipsis mulieribus et infantibus 113.0456D| contendunt transire et ad patriam pervenire.

VERS. 28.-- Praecipe Josue, etc. Magna dispensatione Dei factum est, ne Moses, qui est typus legis, introduceret populum in terram promissionis, quia lex neminem ad perfectum adduxit; Josue autem typus Christi, qui salvator interpretatur. (Christus enim populum suum salvavit), convenienter dux et princeps in terram promissionis introduxit

CAPUT IV.

VERS. 1.-- Et nunc, Israel, audi praecepta et judicia. Non addetis. Docet normam aequitatis, et omnem haeresim percutit. Vetat enim rectae doctrinae aliquid pravae intentionis addere, vel aliquid veritatis 113.0457A| subtrahere: via enim regia incedendum est, non ad dexteram vel ad sinistram; unde: Quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis (Ose. XIV). Similiter ait Joannes: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; si quis diminuerit, auferet Deus partem ejus de libro vitae (Apoc. XXII).

VERS. 7.-- Nec est alia, etc. Non est alia natio tam grandis, dignitate, scilicet donorum, non multitudine populorum. Nec enim gens Judaeorum numero vincebat alias gentes aut potentia, sed patrum praerogativa et dignatione divina.

VERS. 9.-- Quae viderunt. Visus inter omnes sensus obtinet principatum: ideo pro omni sensu ponitur.

VERS. 16.-- Sculptam similitudinem. (AUG., quaest. 113.0457B| 4 in Deut.) Forsitan his duobus vocabulis unam rem significavit, etc., usque ad quod de hominibus usitatum est.

VERS. 18.-- Qui sub. (AUG., quaest. 5.) An aquam terram intelligi voluit, etc., usque ad et animalia terrena habere non posset.

VERS. 19.-- Quae creavit. (AUG., quaest. 6.) Non ita dictum est, etc., usque ad sed non cultum quem habent aliae gentes.

VERS. 23.-- Sculptam similitudinem. (AUG., q. 7.) Hic generaliter loquens similitudinem posuit, imaginem tacuit, quia si sit nulla similitudo, nec imago.

VERS. 26.-- Testes invoco hodie coelum, etc. Μετονυμικῶς per id quod continet id quod continetur significat.

113.0457C| VERS. 30.-- Novissimo autem. Conversionem Israelis ad fidem Christi praenuntiat, ut postquam plenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus fiat.

 VERS. 32.-- A summo coelo. (AUG., quaest. 8.) Cur non dixerit similiter a summo terrae, etc., usque ad cum hoc de novissima electorum congregatione dicatur.

VERS. 1.-- Audi, Israel, etc. (AUG., quaest. 9 in Deut.) An ideo dictum est, etc., usque ad et videre, et audire, et memoria retinere?

VERS. 4.-- Facie ad faciem, etc. (AUG.) Paulo ante admonere curavit, etc., usque ad quamvis aliqui hoc speraverint.

VERS. 5.-- Inter vos et Deum. (ID., quaest. 10.) Tanquam 113.0457D| Dominus esset in loco, etc., usque ad audiens de medio ignis vocem Dei dicentis decalogum legis.

VERS. 9.-- Reddens iniquitatem, etc. (ISID.) Sunt qui ita edisserant, etc., usque ad sed sententiam diu differat.

His qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, etc. His scilicet, qui haereditaria impietate Dominum oderunt. Perversum est enim peccata patrum filiis non peccantibus imputari, cum per Ezechielem dictum sit: Filius non portabit iniquitatem, etc. (Ezech. XVIII).

VERS. 11.-- Non usurpabis nomen Domini Dei frustra, etc. Primum mandatum ad Patrem pertinet quod dicitur in sequentibus: Audi, Israel, Dominus 113.0458A| Deus tuus unus est (Deut. VI); ut hoc scilicet audiens, unum Deum Patrem colas, non multos deos suscipias. Secundum pertinet ad Filium, de quo hic dicitur: Non assumes nomen Dei tui in vanum, id est, non aestimes creaturam esse Dei Filium. Omnis enim creatura subjecta est vanitati, sed credas eum aequalem Patri, Deum deorum, Deum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Tertium ad Spiritum, cujus dono requies aeterna promittitur: quia enim Spiritus sanctus dicitur septiformis, ideo septimum diem sanctificavit Deus. In aliis enim diebus operum sanctificatio non nominatur, nisi in sabbato, in quo requievit Deus. Recte ergo hoc mandatum pertinet ad Spiritum: tum propter sanctificationis nomen; tum propter aeternam requiem, ad donum sancti 113.0458B| Spiritus pertinentem. Dicitur enim sic: Memento ut diem sabbati sanctifices: sex diebus operaberis, etc. In opere sex dierum, etc., videtur sex millium annorum operatio signari, in septimo tempus aeternae quietis, in quo post bona opera quies aeterna promittitur. Quidquid ergo agimus, si propter futuram requiem facimus, sabbatum observamus.

VERS. 16.-- Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi. Post tria praecepta succedunt septem quae ad proximum pertinent. Inter septem primum, sed in ordine omnium quartum est: Honora patrem tuum, etc. A parentibus enim homo oculos aperit, et vita haec ab eorum dilectione exordium sumit: unde hoc mandatum, maximum et primum dicitur in altera scilicet tabula. Jubemur ergo parentes honorare, et 113.0458C| officium pietatis et reverentiam eis exhibere; qui enim hoc parentibus non facit, quomodo faciet aliis? Quintum: Non maechaberis. Id est praeter legitimam uxorem nulli misceberis. Sextum: Non occides. Occidit etiam qui fame vel nuditate proximum mori videt, nec subvenit in quantum potest. Septimum: Non furtum facies. In quo omnem rapinam prohibet. Octavum: Non falsum testimonium dices. Crimen mendacii et falsitatis abominatur. Nonum: Non concupisces uxorem proximi tui. In quo etiam adulterinam cogitationem interdicit. Decimum: Non concupisces rem proximi tui. In quo ambitionem et concupiscentiam percutit. Primum ergo prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium 113.0458D| saeculi amorem; quartum, impietatem; quintum, fornicationem; sextum, crudelitatem; septimum, rapacitatem; octavum, falsitatem; nonum, cogitationem adulterii; decimum, cupiditatem mundi. Et notandum, quod sicut decem plagis percutiuntur Aegyptii, sic decem praeceptis regitur populus Dei, et daemones occiduntur.

VERS. 22.-- In duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi. (ISID.) Duo Testamenta, etc., usque ad sensibile scilicet et intelligibile.

VERS. 29.-- Quis det talem eos habere mentem? Vult Deus intelligi gratia sua hoc beneficium concedi, ut in omnibus sit justitia Dei ex fide, non quasi propria ex lege, unde: Auferam eis cor lapideum, et dabo cor carneum (Ezech. XXXVI), id est, 113.0459A| sensatum, caro enim sensum habet, lapis vero non habet; et alibi: Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera sed spiritu.

CAPUT VI.

VERS. 5.-- Diliges Dominum. (AUG., lib. I de Doctrina Christiana, c. 26, 27, 28.) Charitas non auferetur, etc., usque ad qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitate magis nobis conjuncti sunt.

(GREG., lib. VII Moral., cap. 10.) Diliges Dominum Deum tuum, etc. Per amorem Dei gignitur amor proximi, etc., usque ad in bonis enim non agnoscitur amicus, et in malis non absconditur inimicus.

Triplicis naturae est anima: ideo jubetur diligere 113.0459B| tripliciter. Non vult Deus amorem suum partiri, ut simul diligamus Deum, et aurum, vel uxorem, vel filios. Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI), ipse super omnia diligendus, ejus dilectio praeponitur.

VERS. 8.-- Et ligabis ea quasi signum. Hoc Pharisaei male interpretantes, in membranulis decalogum (id est, decem verba) scribebant, et ligata in fronte portabant. Quod usque hodie faciunt Babylonii, ut putentur religiosi. Unde: Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias (Matth. XXIII).

VERS. 13.-- Per nomen illius jurabis. (AUG., quaest. 12.) Permittuntur jurare per nomen Dei, etc., usque ad qui autem omnino non jurat, longe a perjurio est.

113.0459C| VERS. 16.-- Non tentabis Dominum Deum. Deum tentat, qui habens quod faciat, sine ratione se committit periculo, experiens utrum possit liberari a Deo.

CAPUT VII.

VERS. 1.-- Gentes multas. Septem gentes sunt septem principalia vitia, quae per Dei gratiam spiritalis miles exsuperans exterminare jubetur. Majoris numeri dicuntur, quia plura sunt vitia quam virtutes. In catalogo dicuntur septem nationes, in expugnatione sine numero ponuntur; sed, cum deleverit gentes multas coram te. Numerosior enim est, quam Israel, populus carnalium passionum, qui multiplicatur de septenario fomite vitiorum. De gastrimargia, comessatio, ebrietas; de fornicatione, turpiloquia, 113.0459D| scurrilitas, ludicra, et stultiloquia; de philargyria, mendacium, fraus, furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia, inhumanitas, et rapacitas; de ira homicidium, clamor et indignatio; de tristitia, rancor, pusillanimitas, amaritudo, et desperatio, et pigritia; de acedia, otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo mentis et corporis, instabilitas, verbositas, et curiositas; de cenodoxia, contentiones, haereses, jactantia, et praesumptio novitatum; de superbia, contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio, et alia plura. Haec cum majoris numeri sint quam virtutes, devictis tamen principalibus omnes quiescunt, et perpetua nece delentur. Quod autem hae pestes robustiores 113.0460A| sint, in tentatione sentimus: fortius enim militat in membris nostris carnalium delectatio passionum, quam studia virtutum, quae summa cordis et corporis contritione acquiruntur. Harum gentium regiones possidemus, cum Israelis exercitu, id est virtutibus vitia superamus. Ut in corde nostro locum fornicationis castitas obtineat; locum furoris, patientia; locum tristitiae, salutaris laetitia; acediae locum incolat fortitudo; locum superbiae, humilitas, sic singulis vitiis expulsis loco eorum regnent filii Israel, id est, animae Deum videntes. Cum vero Abrahae de futuris loqueretur Deus, non septem sed decem gentes numerasse legitur, quorum terra semini ejus promittitur, abjectis scilicet idololatriis gentium, blasphemia Judaeorum, errore haereticorum, 113.0460B| quibus ante notitiam Dei et gratiam baptismi, in spirituali Aegypto commorantur, subjecti sunt. Sed qui inde egreditur, et per gratiam Dei ad eremum spiritualem pervenit, ab impugnatione trium gentium liberatur, contra septem congreditur.

Haetheum et Gergezaeum, etc. (HIERON. de Nom. Hebr., tom. III.) Hethaeum, etc., usque ad id est, calcatum sive praesepe eorum.

Septem gentes. Abrahae permissum est quod decem delerentur: tunc enim decem erant, sed cum filii Israel transirent ad Jordanem, jam tres deletae erant. Filii enim Loth deleverunt gigantes; filii Esau Horraeos; Cappadocesve partem Hevaeorum.

Et robustiores. Spiritales nequitiae subtiliores sunt, 113.0460C| et plus valent ad decipiendum, quam infirmitas hominum ad sustinendum.

VERS. 14.-- Sterilis. Quaedam steriles apud Judaeos fuerunt, sed adeo paucae, ut ad comparationem fecundarum viderentur nullae.

VERS. 20.-- Insuper et crabrones, etc. Non legitur alicubi in historia, quod crabrones vel vespas in hostes eorum Deus praemiserit. Sed per animalia aculeata timoris compunctiones designat, quibus hostes territos fugabat.

VERS. 22.-- Non poteris, etc. Cavendum esse ostendit, ne forte, expulsis peccatis a carne nostra, insurgat spiritalis bestia, id est jactantia, superbia, vel vana gloria, quae difficilius exstirpantur quam carnalia vitia. Loth enim, qui in Sodomis continuit, 113.0460D| in monte fornicatione pollutus est (Gen. XIX). Expulso vitio statim virtus plantetur ne immundus spiritus redeat, et domum vacantem inveniat. (Matth. XII).

(RAB., GREG.) Quibusdam majora bona Deus dat, nec minora concedit, ut semper animus eorum habeat unde se reprehendat, et dum perfecti esse appetunt nec possunt, minime se extollant in his quae habent, qui per se parva non habere valent. Hinc est quod fortes et potentes adversarios exstinxit Philisthaeos; et Chananaeos diu reservavit, ut in eis erudiretur Israel habens contra quos pugnaret, ne de majoribus devictis sese extolleret. Eadem ergo mens pollet ex virtute, lassescit ex infirmitate, ut 113.0461A| dum quaerit quod habere non valet, quod habet humiliter servet. Superna quoque regio in civibus suis ex parte damna pertulit, ex parte fortiter stetit: ut electi angeli dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, tanto robustius quanto humilius starent. Sic in unaquaque anima agitur, ut maxima lucra conferant, aliquando minima damnant.

VERS. 26.-- Anathema. Ἀπὸ τοῦ ἀναθήναι, id est, a sursum ponendo, vel suspendendo, sicut donaria in templis suspendebantur, et ab eis qui dabant alienabantur.

CAPUT VIII.

VERS. 2.-- Quadraginta annis. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent 113.0461B| quantae fragilitatis essent.

Ut affligeret te. (AUG., quaest. 13.) Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.

VERS. 3.-- Manna. Carnem Christi, qua refecti ad veram promissionis terram veniamus. Quadraginta annis manna comedimus, id est, toto tempore nostro, quod quatuor vicissitudinibus volvitur, Dominici corporis sacramento pascimur.

Non in solo pane vivit homo, sed in omni, etc. Spiritalis cibus commendatur, unde animae in aeternum victurae satiantur. Manna de coelo datum carnem Christi significat, qui ait: Ego sum panis vitae, hic est panis qui de coelo descendit (Joan. VI), quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Qui manducat 113.0461C| hanc carnem, habet vitam aeternam.

Non in solo pane, etc. Significat geminam naturae nostrae substantiam. Homo enim ex anima et corpore constat: corpus, quod ex terra est, terreno alitur cibo; anima vero vivit de verbo Dei; spiritum vero hominis vivificat spiritus Dei, si tamen homo est in corpore Ecclesiae, id est Christi, et in fide Filii Dei. Ideo addit: Vestimentum ejus vetustate non deficere; quia novi hominis conversatio in novitate vitae debet permanere, cujus pes non est subtritus, quia gressus operum ejus servatur illaesus: Quia novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit (Psal. I).

VERS. 11.-- Judicia. Quae per Moysen post legem datam diversis temporibus populo praecepta sunt, 113.0461D| quae in Exodo justificationes appellantur.

Et caeremonias. Circumcisionem, ritus sacrificiorum. Unde Ambrosius super Epistolam ad Romanos: Triplex (inquit) lex est, prima pars de sacramento divinitatis; secunda congruit legi naturali, quae peccatum interdicit; tertia festorum legis, id est, sabbata, neomeniae, et circumcisio.

VERS. 15.-- Ac dipsas. Genus aspidis quae Latine dicitur situla, quemcunque momorderit, siti perit; adeo parva ut cum calcatur non videatur. Cujus venenum ante exstinguit, quam sentiatur, nec tristitiam sentit moriturus.

Mystice. Varii serpentes haereses sunt inter se quidem diversae, sed omnes mortiferae.

CAPUT IX. 113.0462A|

VERS. 5.-- Neque enim, etc. (AUG., quaest. 14.) Isti sunt qui non meruerunt perire in deserto, etc., usque ad ubi illi exacerbaverunt Dominum, qui merito suo in terram promissionis introducti non sunt.

VERS. 10.-- Deditque, etc. (AUG., quaest. 15.) In Exodo legitur quod tabulas Moysi Dominus dederit, etc., usque ad durat in saeculum.

CAPUT X.

VERS. 4.-- Scripsitque in. (AUG. quaest. 14 in Deut.) In Exodo Moyses, etc., usque ad ipse autem adjuvat bonae voluntatis arbitrium.

VERS. 6.-- In Mosera, etc. In libro Numeri in 113.0462B| monte Hor mortuus scribitur, sed forsitan locus est binomius. Beroth enim filiorum Jacan locus est in deserto, sicut Mosera, ubi obiit Aaron, sicut in libris locorum legitur. Et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petrae in montis vertice

VERS. 8.-- Tribum Levi. Nisi per hanc significaretur omne regale sacerdotium, quod pertinet ad Novum Testamentum, non auderet homo dicere, qui de ea tribu non erat: Pars mea Dominus (Psal. LXXII); et alibi: Dominus pars haereditatis meae, etc. (Ibid., XV.)

VERS. 14.-- Coelum coeli, etc. Quidam dicunt tres esse coelos, aereum, aethereum, et sidereum. Nonnulli septem, primum aereum, secundum aethereum, tertium olympium, quartum igneum, quintum firmamentum, 113.0462C| sextum aqueum, septimum angelorum.

VERS. 16.-- Circumcidite, etc. Spiritalem circumcisionem significat, id est mentis custodiam, et veram abstinentiam. Quasi, cum luxuriam carnis exstinxeritis, etiam mentis superflua resecato. Circumcidendi sunt omnes sensus. Unde Moyses se incircumcisum labiis conqueritur; et Stephanus Judaeis: Incircumcisi, inquit, corde et auribus, etc. (Act. VII). Vere ergo circumcisus est, qui obturat aures ne audiat sanguinem, et claudit oculos, ne videat malum; qui non delinquit in lingua, cujus cor non gravatur crapula et ebrietate, qui lavat inter innocentes manus suas, et ab omni via mala prohibet pedes suos; qui castigat corpus suum et servituti 113.0462D| subjicit, et omni custodia servat cor suum. Bina quoque circumcisione indigemus, ne ex his quaeramus vanam gloriam, ne foris mundi, et intus immundi simus, et simulatae sanctitatis poenas sustineamus, sicut Sichimitae qui patriarcharum circumcisionem imitati sunt, non Dei amore, sed ob causam luxuriae: ideo nihil mercedis acquisiverunt, sed die tertia intra civitatis suae ruinas perierunt. Tales enim in tempore resurrectionis evacuatis, quibus confidebant, virtutibus, in aeternum moriuntur.

VERS. 22.-- Descenderunt patres tui in Aegyptum. Descenditur in Aegyptum: Facilis est descensus Averni. In Jerusalem ascenditur, quia arcta est via quae ducit ad vitam, et tendit in ardua virtus

CAPUT XI. 113.0463A|

VERS. 10.-- De qua existi. Mente, duce Moyse, id est docente lege terrenas voluptates despicere, et terram promissionis duce Jesu intrare.

In hortorum. Quia carnales quique praesentem felicitatem et copiam rerum temporalium appetunt sibi multiplicare.

VERS. 12.-- A principio anni. Ab initio scilicet bonae voluntatis usque ad perfectionem boni operis cursum vitae dirigit. Deus enim est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II).

VERS. 14.-- Temporaneam, etc. Quia electis suis priore tempore legis intellectum contulit; serotinam pluviam tribuit, quia ultimo tempore incarnationis suae mysterium patefecit nobis.

113.0463B| Et serotinam, etc. Quia novissima hora est, cum praedicatio ejus ad nos pervenit, qui dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL).

VERS. 20.-- Scribes ea super postes. (AUG., quaest. 17.) Hoc secundum litteram an hyperbolica commendatio est, sicut multa dicuntur?

VERS. 29.-- Montem Garizim. Garizim interpretatur Divisio vel Advena; Hebal, Vorago vetus interpretatur. Qui enim a vitiis se separant, et se advenas et peregrinos in hoc mundo judicant, etiam aeternam merentur benedictionem. Qui vero in voraginem veteris vitae se praecipitant, carnalibus desideriis servientes, aeternae maledictioni subjacebunt

CAPUT XII. 113.0463C|

VERS. 6.-- Decimas et primitias, etc. (AUG., quaest. 18.) Quaerendum est quomodo jubeat decimationes omnium fructuum et primitiva omnium pecorum non manducari, nisi in civitate ubi templum erat, cum eas Levitis dari in lege praeceperit.

VERS. 13.-- Cave ne offeras. Occasionem amputat idolis sacrificandi. Ideo enim praecipit in templo et ad altare Domini hostias offerri, ut ubi integra est religio, ibi cultus congruus exhibeatur. Mystice autem innuit nullum munus acceptabile esse Deo extra catholicam Ecclesiam, hic enim est locus quem Deus elegit, ut poneret nomen suum 113.0463D| ibi, et habitet in eo.

VERS. 16.-- Absque esu. Homicidium prohibet. Sanguis pro anima ponitur, quia sedes animae, id est humanae vitae, in sanguine est.

VERS. 17.-- In oppidis. Id est, meritis tuis non assignabis, quae divina largitate perceperis, non viribus tuis, sed Deo, cujus munere hoc habueris (Gal. VI).

VERS. 23.-- Hoc solum cave. Ad litteram apostoli hoc praeceperunt: Et in sanguine prohibetur homicidium, et odium fratrum. Qui enim odit fratrem suum homicida est (I Joan. III).

Sanguis enim eorum. Quia aliquod vitale est in sanguine, et per ipsum maxime in hac carne vivitur, 113.0464A| qui per omnes venas diffunditur: ipsum animam vocat, id est, corporis vitam, quae morte finitur. Mystice autem innuitur, ut carnales homines a pristina conversatione discedentes, in unitate fidei et bonorum operum sociantes, eorum errores in usum nostrum non convertamus; sed effundamus, id est, per confessionem prolatos terrenae fragilitati deputemus, et quasi indignos viris spiritualibus abjiciamus.

CAPUT XIII.

VERS. 1.-- Si surrexerit. Vult intelligi, ea quae a divinis non secundum Deum dicuntur, etiamsi evenerint, non esse sic accipienda, ut fiant quae ab eis praedicuntur, nec praeter potestatem suam ostendit esse, quae ita contingunt. Sed quare permittat 113.0464B| supponit, ad cognoscendum scilicet quantum diligant Deum servientes ipsis, non illi qui omnia novit.

CAPUT XIV.

VERS. 1.-- Non vos incidetis. Usque hodie multae gentes incidunt se in funeribus mortuorum. Unde: Non vos contristemini sicut et caeteri, qui spem non habent. Haec autem facere, eorum est qui desperant de resurrectione.

Nec facietis. Capilli capitis vestri numerati sunt (Matth. X), id est cogitationes, quas non oportet ab honestate capitis auferre et diabolo offerre, sicut quidam corporales capillos diabolo offerunt.

VERS. 3.-- Ne comedatis. Animalia immunda 113.0464C| sunt, sed quae significando exprimunt, mores, scilicet hominum, et actus, et voluntates.

VERS. 5.-- Camelopardalum. Qui albis maculis respersus, capite camelo similis, collo equino, pedibus bubalo, per caetera pardus: in Aethiopia nascitur.

Omne animal quod in duas. Illos recipit Ecclesia et membris suis incorporat, qui ungulam findunt, qui discretionem boni et mali habere sciunt, et qui ruminant, id est meditantur in lege die ac nocte.

VERS. 6.-- Quod in duas partes. Qui scilicet duo testamenta suscipiens firmo gradu justitiae et innocentiae sese constituit

VERS. 7.-- Camelum. Judaeum qui liquat culicem, et glutit camelum, qui litteram ruminat, sed non 113.0464D| habet fissam ungulam, quia a spiritu litteram non dividit, hi sunt scribae et Pharisaei.

 Leporem. Per choerogyllum et leporem multitudinem significat Judaeorum, utrumque enim animal debile et infirmum.

Quia ruminant. Ruminant Judaei verba legis, sed ungulam non dividunt, quia in Patrem et Filium non credunt, nec duo testamenta recipiunt. Quidam autem haeretici ungulam findunt, sed doctrinam veritatis in ore non ruminant (Levit. XI).

VERS. 9.-- Haec comedetis ex omnibus quae moventur in aquis. Per haec gentiles intelliguntur, qui in aquis baptismi renascuntur.

Quae habent pinnulas. Meditantes legem vitae sublimis 113.0465A| et coelestis; quia ignorantia divinae legis diu in gentibus fuerat, pinnulas et squamas adjungit: sicut enim pisces squamati sunt et pinnati, sic quibus est ignorantia temporalis, cito additur cognitio sublimis et vitae coelestis.

VERS. 12.-- Et gryphem. Quae est quadrupes, capite et alis aquilae similis, reliquo corpore leoni, et abundat in Hyperboreis montibus, equis maxime infensa et hominibus.

  VERS. 15.-- Struthionem. Qui a terra non levatur, sed saecularibus negotiis implicatur.

Noctuam. Quae in nocte acute videt, et non in die. Sicut qui scientia legis gloriantur, et lucem Evangelii non capiunt.

  Larum. Qui ut avis volat, ut aquatile natat, qui 113.0465B| scilicet circumcisionem veneratur et baptisma. Talibus Paulus ait: Si circumcidimini, Christus vobis non prodest (Gal. V).

Accipitrem, etc. Qui mansueti videntur, sed potentibus et avaris sociantur.

VERS. 16.-- Cygnum et ibin. Hae longi colli esse, et cibum de profundo terrae trahere dicuntur: nos autem debemus quaerere panem qui de coelo descendit, nec esse solliciti quid manducemus (Joan. VI Matth. VI)

  VERS. 17.-- Nycticoracem. Quae nocte repit et operatur, significans eos qui noctis operibus dedicantur, quae sunt fornicatio, immunditia, idolorum cultus et similia.

VERS. 18.-- Upupam. Quae luctum amat. Saeculi 113.0465C| autem tristitia mortem operatur: Nos vero debemus in Domino gaudere, in omnibus gratias agere (II Cor. VII; I Thes. V).

  Vespertilionem, etc. Quae circa terram volat, et pennis ambulat. Nostra autem conversatio in coelis debet esse (Phil. III).

VERS. 21.-- Quidquid autem. Mystice praecipitur ecclesiastico viro, ut se in sanctitate servet, et omnem peccati immunditiam devitet, peregrinum, id est, gentilem in suis sordibus remanere permittat.

Peregrino qui intra portas tuas est. Quasi paganis et haereticis immunda relinque. Hinc daemones in Evangelio permittuntur ire in gregem porcorum (Matth. VIII), et dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos 113.0465D| (Luc. IX).

In lacte, mediocribus disciplinis, sed austerioribus, ut restaurarent amara quae perdiderunt dulcia.

VERS. 22.-- Decimam. Quasi, bona quae facis secundum divinae legis praecepta facias, et Domino separes, ut ad ejus laudem omnia facias.

VERS. 23.-- Primogenita. Id est boni operis initia, quae decimanda sunt, id est, Domino consecranda.

VERS. 24.-- Portare. Quasi, qui longe sunt a perfectione sanctorum, nec possunt ascendere culmen virtutum, nec contemplationi vacare: quod possunt, agant humiliter, et devote, et faciant sibi amicos de mammona iniquitatis, et thesauros in 113.0466A| coelis, ut recipiantur in aeterna tabernacula, ubi epulandum et laetandum cum amicis, id est sanctis et electis Dei.

VERS. 26.-- Et emes ex eadem pecunia, etc. Spiritualiter praecipitur, ut semper bonis operibus insistamus, quatenus post hanc vitam ad domum nostram, id est ad coelestem patriam revertamur.

VERS. 28.-- Aliam decimam. Extra illam, scilicet quam manducas cum tuis et Levitis, in loco quem elegerit Dominus.

VERS. 29.-- Venietque Levites. Manifeste ostendit hanc decimam non esse ei qui offert communicandam, sed tantum illis quibus praecepit erogari, in quibus praecipue Leviten posuit.

CAPUT XV.
113.0466B|

VERS. 1.-- Septimo anno. In hoc capite pietas et dilectio commendatur, ut proximis misereamur, et praemium a Domino exspectemus. Tempore enim suo metemus non deficientes, si, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (I Tim. V); unde: Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis (Luc. VI).

Septimo anno. Quia in septiformi Spiritu remissio est. Omnes pene legis solemnitates in septenario numero sunt: sabbatum enim in die septima est; et Pentecoste finitis septem hebdomadibus; septimus quoque annus celebratur; et jubilaeus septies septem annis succedit.

113.0466C| VERS. 3-- A peregrino. Licet sint omnes proximi nostri, maxime tamen illis misericordia impendenda est, qui Christi sunt nobiscum membra. Qui enim habet substantiam mundi, et fratri indigenti non impendit, quomodo manet in eo charitas Dei? (I Joan. III.)

  VERS. 6.-- Foenerabis. Quasi: ditior eris omnibus gentibus. Ecclesia quoque abundat spiritalibus divitiis: ipsa docet, nec habet necesse doceri.

VERS. 9.-- Cave. (AUG., quaest. 21.) LXX: Attende tibi ipsi, ne fiat verbum occultum, etc., usque ad si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse, quo dandum est?

VERS. 12.-- Cum tibi venditus, etc. (ISID.) Si 113.0466D| Hebraeus puer in servitutem devenerit, etc., usque ad scilicet peccatis in aeternum serviemus.

Cum tibi venditus, etc. Hebraeus transitor qui ad aeternam scilicet patriam tendit, et de vitiis ad virtutes, de terrenis ad coelestia transit; si talis se tibi vendiderit, id est magisterio tuo se addixerit, docebis eum, ut in praesenti vita studeat operari, ut ad requiem pervenire possit. Hoc est, sex annis serviet tibi, septimo dimittes eum liberum, nec vacuum abire patieris; quasi: aeterna praemia et veram libertatem promittes ei in alia vita. Si autem dixerit, Nolo egredi, eo quod diligat te et domum tuam, id est si bona quae fecit non pro aeterna mercede, sed pro humana laude, quasi diligens praesentem 113.0467A| vitam fecerit, perforabis aurem ejus subula, id est mentem ejus terrore judicii; compunges in janua domus, quia judicium erit in hujus vitae egressu et alterius ingressu, et serviet tibi usque in aeternum, id est docebis eum si saeculum plus amaverit quam Deum, aeternis suppliciis mancipandum.

(GREG., hom. 3 in Ezech.) Cum activa vita et contemplativa sit nobis ex Dei gratia, etc., usque ad ubi subula recusantis libertatem aurem perfodi praecipitur.

VERS. 19.-- De primogenitis. (AUG., quaest. 23.) Primogenita dicit, etc., usque ad quia solus de substantia Patris, et aequalis et coaeternus.

Sanctificabis Domino Deo tuo. Non tibi, sed omnium largitori: Quia omne datum optimum desursum 113.0467B| est (Jac. I). Quod autem leve in nostra cogitatione, vel maculosum in nostra conversatione, vel claudum in operum progressione, vel caecum ignorantia mentis aut aliqua parte deforme vel debile, non debemus Deo immolare, id est, imputare, sed nobis.

Non operaberis. (GREG., lib. VIII Moral., cap. 34.) In primogenito bovis arare, etc., usque ad deceptus animus non deprehendat quae in eis sunt mala.

VERS. 16.-- Sin autem habuerit. Sunt quaedam opera quae licet minus placeant Deo, prosunt tamen proximo; et si Deo offerri non possunt, comedi possunt. Cum enim Deo minus placeant pro fuscata intentione quam Deus intuetur, proximis tamen exemplo opitulantur. Quasi caprea et cervo. Caprea saltatim 113.0467C| incedit, cervus inimicus est serpenti, et aspera et spinosa transiliens, montana transcendit, et ideo in bonam partem accipiuntur.

CAPUT XVI.

VERS. 1.-- Observa mensem novarum frugum. Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiae, per sacerdotem offerebantur Domino.

Mensem primum, scilicet Hebraeorum qui apud eos nisan apud Graecos quoque ξάνθικος, apud Latinos Aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur.

Eduxit te. Mystice. Nos quoque de Aegypto hujus mundi liberati, novum hominem induti, in novitate 113.0467D| vitae ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes, et phase, id est, transitum bonum celebrantes, ut, relicta Aegypto, ad terram promissionis veniamus.

VERS. 2.-- Et de bobus in loco. (AUG., quaest. 24.) Boves addit, cum de ove tantum praeceperit, quam jussit accipi ex ovibus et haedis vel capris, vel propter Christum, qui secundum carnem ex justis fuit et peccatoribus. Non enim ait ex ovibus vel capris, sed ex ovibus et capris, licet proprie non intelligatur ovis ex capris, ne Judaei dicerent subaudiendum esse caprum. Quare ergo additi sunt boves? an propter alia sacrificia, quae diebus azymorum sunt immolanda?

113.0468A| VERS. 3.-- Panem fermentatum. Corruptam doctrinam vel veterem conversationem, unde: Epulemur in azymis, non in fermento veteri, etc. (I Cor. V).

Septem. Toto tempore praesentis vitae. Sicut illi septem diebus azyma comedebant, sic nos pure et simpliciter septem diebus hujus vitae conversemur, quibus quotidie agnus occiditur, et pascha celebratur, si innovati nihil ex veteri corruptione retinemus. Quid enim est aliud fermentum, quam naturae corruptio? Fermentatum enim recedit a naturali dulcedine, et corrumpitur adulterino rancore.

VERS. 4.-- Non apparebit. Epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, etc. (I Cor. V), quasi: relinquite veterem hominem, et induite novum.

113.0468B| Non remanebit. In hac vita omnia sacramenta Dominicae incarnationis perscrutanda, et cuncta praecepta ejus implenda sunt (Ephes. IV), antequam mane, id est finis saeculi, adveniat.

VERS. 5.-- Non poteris. In una domo agnus paschalis editur, et in uno loco phase immolatur, id est in catholica Ecclesia: extra illam non recte pascha celebratur. Vetat celebrare mysteria Christi in conventiculis haereticorum.

VERS. 6.-- Vespere ad solis. Novissima aetate mundi, quando verus Sol in passione occubuit, et Aegyptiacam captivitatem solvit, cum pascha nostrum immolatus est Christus.

  VERS. 7.-- Vades in tabernacula. Peracto servitio Domini mane resurrectionis transibimus in aeterna 113.0468C| tabernacula, ut quiescamus ab omni labore, laetantes de percepta retributione.

VERS. 8.-- Die septima. Aeterna requie, quam septenarius significat: propter sabbatum ubi nullus labor, nulla operandi ratio.

VERS. 9.-- Septem hebdomadas. In Levitico plenius. Numerabis ergo ab altero die sabbati septem hebdomadas plenas ad alteram diem explorationis hebdomadae septimae.

(AUG., quaest. 25.) Septem hebdomadas, etc. Si ab universo populo haec Pentecoste jussa est observari, nunquid omnes credendum est uno die falcem jussos mittere in messem? Si autem sibi quisque observat istam quinquagesimam, dinumerans ab illo die quo falcem mittit, non una est universo populo. Illa vero 113.0468D| una est quae computatur ab immolatione paschae usque in diem datae legis in Sina.

  Nos quoque celebramus Pentecosten, id est, adventum Spiritus sancti, qui est digitus Dei, quo scripta est lex in tabulis.

VERS. 13.-- Solemnitatem. Qui ut tabernaculo, praesenti mundo utitur, festivitatem agere, et laetari in eo potest, propter futuri exspectationem: Quia si terrena domus hujus habitationis dissolvatur, habebit domum non manufactam in coelis (I Cor. V).

Quando. Consummata perfectione omnium bonorum et multarum collectione virtutum, laetandum et exsultandum esse cum amicis significat. Cum exsultabit quisque de percepta retributione qui hic largus 113.0469A| fuerit in munere, tunc vere tabernaculorum solemnitas agetur, non mutabilium scilicet, sed aeternorum, unde: Ut recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI).

VERS. 16.-- Masculinum. Non femineum; nihil enim molle, fragile et infirmum in nostra conversatione debet esse: fortia quaeque a nobis exigit Deus (Exod. XXIII, XXXIV; Eccli. XXXV). Si autem in fide Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti aeternae mercedis respectu tempore praesentis vitae bonis operibus insudamus, masculum in conspectu Domini statuimus.

In omnibus. Ut advenientes undique statim in introitu, paratos inveniant, a quibus justa judicia accipiant.

113.0469B| VERS. 19.-- Oculos sapientum. Apud homines, non apud Deum, quibus dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris (Isa. V).

VERS. 20.-- Juste. (GREG., lib. X Moral., cap. 19.) Injuste quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiae non virtutis aemulatione, sed amore praemii temporalis excitatur, et justitiam quam praetendit, vendere non veretur. Juste ergo justum exsequi est in assertione justitiae ipsam justitiam quaerere: Sunt viae quae videntur hominibus justae, etc. (Prov. XIV). Et: Vae qui justificatis vos coram hominibus (Luc. XVI).

VERS. 21.-- Non plantabis. Occasionem idololatriae amputat. Solebant enim gentes immolare, et in delubris statuas adorare.

113.0469C| Lucum. (ISID.) Nemus, frondentes arbores infructuosae, etc., usque ad nec permittit fictionem falsitatis vel erroris veritati catholicae sociare.

CAPUT XVII.

VERS. 2.-- Cumque reperti fuerint. Lex errorem et idololatriam maxime detestatur: maximum enim scelus est honorem Creatoris impendere creaturae; quod faciunt gentiles, vel mali catholici, qui, licet ab Ecclesia non recedant, tamen magis inveniuntur per diversa vitia servire diabolo, quam per bona opera militare Deo. Hos lapidibus jubet obrui quos irrevocabilis sententia damnandos esse praevidit.

VERS. 6.-- In ore duorum aut trium testium. Attestatione scilicet legis prophetarum et Evangelii, secundum 113.0469D| illud: Sermo quem locutus est, ipse judicabit eum in novissimo die (Joan. XII). In titulo quoque crucis tres linguae testantur Christum esse regem Judaeorum: Hebraica, Graeca et Latina (Joan. XIX).

Nemo occidatur. Tanta concordia est Veteris ac Novi Testamenti, ut neutrum sine altero sit.

  In humano judicio primum divinae Scripturae auctoritas requirenda est.

VERS. 81.-- Si difficile. Sacerdotes Ecclesiae Dei instruit, ut judicia ecclesiastica secundum potestatem sibi a Deo datam reverenter agant, et juste decernant, non ad libitum suum, sed secundum legis decretum, ne suscipiendo personam mutent sententiam.

113.0470A| VERS. 11.-- Juxta. Nota, non dicitur tibi, ut obedias, nisi juxta legem docuerint, unde: Supra cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei (Matth. XXIII).

VERS. 12.-- Sacerdotis imperio. Christi qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, qui vicarios sibi substituit, quibus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit, etc. (Luc. X). Jure ergo damnationis sustinet sententiam, qui contemnit divinitatis potentiam.

VERS. 14.-- Cum ingressus fueris terram, etc. (AUG., quaest. 26.) Quaeri potest cur displicuit populus Deo, cum regem desideravit, cum hic inveniatur esse permissus? Sed intelligendum est merito non fuisse secundum voluntatem Dei, quia hoc fieri non praecepit, sed desiderantibus permisit. Verumtamen praecepit 113.0470B| ne fieret alienus, sed frater ex eodem populo indigena non alienigena. Quod autem ait: Non poteris: intelligendum est, non debebis.

  Constituam super. Habitatores terrae constituunt sibi regem contra Dei sententiam.

VERS. 17.-- Non habebit, etc. (AUG., quaest. 27.) Manifestum est Salomonem hoc praeceptum transisse, etc., usque ad perveniat ad alienigenas.

Neque argenti. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra (Matth. VI).

VERS. 19.-- Legetque. Nota quanta assiduitate legere debent sacerdotes, cum assidue legant reges. Lectio ipsa lux est et vita, unde: Verba, quae ego loquor vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI).

VERS. 20.-- Superbiam. Quasi, sciat se esse fratrem. 113.0470C| Unum patrem Deum omnes habemus, cui dicimus: Pater noster, qui es in coelis, etc. (Luc. XI).

  Superbiam. Benedictio est regnare super Israel, scilicet regnando facere Israel, scilicet Deum videntes.

CAPUT XVIII.

VERS. 1.-- Non habebunt. Et in Veteri et in Novo Testamento ministris altaris praeceptum est de oblationibus et decimis vivere, nec terrenis possessionibus acquirendis concessum est inhiare: Unde: Nolite possidere aurum neque argentum, etc. (Matth. X); et post pauca: Dignus est enim operarius cibo suo (I Cor. IX.) Et alibi: Qui altario serviunt cum altario participant (Num. XVIII). Non enim oportet, ut 113.0470D| qui semper astare debet officio divino, inhiet terreno lucro, cui Deus haereditas est. Quid ergo deesse potest illi qui omnia habentem habet.

VERS. 2.-- Haereditas. Pro operatione bona, ut quod mente conceperit, opere probet, unde: Coepit Jesus facere et docere (Act. I).

VERS. 3.-- Dabunt. Quia in corporalibus solatiis et spiritualibus emolumentis devote doctoribus nostris communicare debemus, unde: Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omni opere bono (Gal. VI).

  Ventriculum. Venter receptaculum ciborum, omnes hominum labores, et momentanea gulae blandimenta sunt, quorum finem condemnat: et mentibus 113.0471A| Deo sacratis ostendit totum quod voramus in successum projici, unde: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et hanc destruet.

  VERS. 4.-- Primitias. Primitias frugum laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.

VERS. 6.-- Si exierit. Quasi urbem et domum deserit, qui gratis Deo servit, et sine sumptu Evangelium ponit.

VERS. 8.-- Excepto. (AUG., quaest. 38.) Quod LXX, etc., usque ad eum servari oportet quod parentibus exhibitum est.

  VERS. 9.-- Quando ingressus. (AUG., quaest. 29.) Quoniam portentorum inspectores interdicuntur, etc., usque ad sic illae inspectiones prodigorum a significationibus miraculorum discernendae sunt.

113.0471B| VERS. 10.-- Ariolos. Qui circumeunt aras nefandis precibus, et divinationem in extis animalium quaerunt.

  Auguria. Quasi avigeria, quae in vocibus avium gerantur. Vel avigaria, ab avium garritu.

VERS. 11.-- Pythones. Ventriloquos, de quorum ventre daemones loquuntur, a Pythone sic dictos, id est Apolline, quem deum divinationis credebant esse.

VERS. 15.-- Prophetam de. Licet historialiter de prophetis accipi possit, qui post Moysen in populo Israel repleti sunt Spiritu Dei, melius tamen de Domino prophetarum accipitur, de quo turbae ab ipso satiatae dixerunt: Hic est vere propheta qui venturus est in mundum (Joan. VI). Et alibi: Propheta magnus 113.0471C| surrexit in nobis (Luc. VII).

CAPUT XIX.

VERS. 2.-- Tres. Fidem, spem et charitatem, ad quas omnes poenitentes debent confugere.

Tres civitates refugii ultra Jordanem constituit Moyses homicidis qui non sponte homicidium commiserunt, alias tres circa Jordanem jubet separari (Num. XXXV; Josue. XX), mystice insinuans quod ante perceptionem baptismi, qui vult a peccato salvari et ab hostibus spiritualibus liberari, sanctae Trinitatis fidem debet sincera mente confiteri, et post baptismum in fide, spe et charitate viriliter operari. Sicque religiose coversans in mundo, qui senario conditus est numero, post perfectionem bonorum 113.0471D| operum requiem aeternam exspectat in sabbatismo.

  VERS. 3.-- In tres. Ut qui salvandus est facilius evadat. Praedicatores quoque verbo et exemplo debent peccatoribus consulere et aequaliter in tota terra Ecclesiae fidem Trinitatis omnibus insinuare, ut viam veritatis et portam fidei agnoscant patere sibi, et se merito damnandos si intrare noluerint.

  Sed abiisse. Exemplo enim ostendit qualis homicida salvandus sit.

(GREG., Past. part. II, cap. X, tom. III.) Ad silvam cum amico imus, etc., usque ad quae non malitiose perpetratur.

(AMBR., lib. de Fuga saeculi, cap. 2.) Congrue 113.0472A| provisum liquet, etc., usque ad percussus Levitico gladio moriatur sensus carnis, ut vivat anima vestra.

  VERS. 9.-- Addes tibi. In libro Jesu Nave, sex civitates refugii decernuntur talibus homicidis (Josue XX). Cades in Galilaea montis Nepthali, Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, quae est Hebron, in monte Juda. Et trans Jordanem Bosor de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan, de tribu Manasse.

(AMBR., ubi supra.) Sex autem civitatum refugia sunt, etc., usque ad vel interdictorum declinatione veneremur.

VERS. 11.-- Si quis autem odio habens proximum. Qui malitia aliquem percutit, et in mortem animae ducit, reus est aeternae mortis, unde: Si quis scandalizaverit unum de pusillis qui in me credunt, etc. 113.0472B| Et alibi: Qui odit fratrem homicida est, et non habebit vitam aeternam (Matth. XVIII; I Joan. III). Hic ab altari divellitur, tanquam sacramentis Dominicis indignus, nec veniam nisi per condignam poenitentiam promeretur. Qui autem non sponte occidit, habet urbes refugii, Ecclesiam scilicet catholicam, ubi se angustia poenitentiae coercens, per omne tempus praesentis vitae bonis operibus studeat, et si spem in morte summi pontificis, scilicet Redemptoris sui, posuerit, tandem merebitur salvari.

  Qui fraternum odium retinet in corde, non potest fructuosam poenitentiam agere, nec Deum sibi placare.

VERS. 14.-- Non assumes et transferes terminos, etc. Unde: Ne transgrediaris terminos quos posuerunt 113.0472C| patres tui (Prov. XXII), id est, praecedentium patrum regulas et definitiones vivendi.

VERS. 15.-- Non stabit testis unus. Hoc etiam historialiter servare debemus. Et contra impios vel haereticos, cum testimoniis Scripturarum indigemus, duos testes, id est, Vetus et Novum Testamentum adhibemus, vel tres, id est, Evangelium, prophetas, apostolum, et sic stat verbum.

  VERS. 21.-- Animam pro anima. Qui enim animam errare fecit, venia dignus non est.

Dentem pro dente (Exod. XXI; Lev. XXIV; Matth. V). Verborum virtutem. Dentes enim verba significant secundum illud: Filii hominum, dentes eorum arma (Psal. LVI). Et alibi: Dentes ejus lacte, id est 113.0472D| lege, candidiores (Gen. XXIX).

  Manum, etc. Operationem, ut ea, scilicet. sunt ei utilia aut nociva quae in alio pervertit.

CAPUT XX.

VERS. 1.-- Quia Dominus. Mystice. (AUG., quaest. 30.) LXX: Quoniam Dominus, etc., usque ad ut etiam ipsos acturos ostenderet.

  VERS. 5.-- Quis est homo. (ID., quaest. 31.) Non est melior in bello qui jam aedificia dedicavit, etc., usque ad sed haec instituta sunt propter virorum animos explorandos.

  Quis est homo. (ISID.) Docet non posse quemquam professionem contemplationis vel militiae spiritalis 113.0473A| arripere, etc., usque ad: ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II).

  Melius est professionem vel persecutionem devitare, quam in ea succumbere. Ad disputationem quoque contra haereticos venire non debet, nisi doctus et perfectus, ne scandalizet alios superatus.

VERS. 16.-- Nullum omnino permittes. Nulli vitio in nostra conversatione parcendum, ne coram oculis Domini voluptatibus corrupti et abominabiles appareamus, et exsultantes inimici de ruina nostra dicant: Euge, euge animae nostrae, devorabimus eum (Psal. XXXIV).

CAPUT XXI.

VERS. 1.-- Quando inventum, etc. Cadaver, corpus 113.0473B| sine anima, et anima sine Deo, qui est ejus vita. In terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hoc est in Ecclesia. Caedis reus, actor seditionis; Majores natu, vita et sapientia majores. Judices, id est sacerdotes, quorum officium est de singulis judicare, id est, discernere. Metientur a loco cadaveris, id est, cum summa discretione investigabunt actorem seditionis. Tollent vitulam de armento, id est, carnem Christi, quam de patribus sumpsit. Quae non traxit jugum, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Nec terram scidit vomere (I Petr. II), nullam scilicet seditionis maculam admisit.

  Et ignorabitur caedis reus. Diabolus qui invisibilis, et ideo ignorari dicitur, scitur enim quia misit in cor, ut traderet eum Judas (Joan. XIII).

113.0473C| Majores natu, etc. Apostoli et doctores qui Scripturae attestatione perceperunt nullam nationem sic promptam ad caedem ut Judaeorum gentem, qui et prophetarum et Domini sanguinem fuderunt.

VERS. 4.-- Et ducent eam ad vallem asperam, etc. Mortem scilicet despectam et turpissimam, unde: Morte turpissima condemnemus eum. Quae nunquam arata est (Sap. II), quia mors Christi absque culpa fuit. Nec sementem recepit (Matth. XIII), id est, zizania peccati, quae inimicus homo superseminavit. Possumus per vallem asperam gentilitatem accipere, quae aspera erat; saxosa, quia saxa adorabat; in qua caesa est cervix vitulae, quia pro salute gentium mors Christi celebrata est. Cervix robur carnis quod in morte deposuit. Lavabunt manus super vitulam, 113.0473D| id est, purgabunt opera per passionis Christi confidentiam.

VERS. 6.-- Lavabuntque manus suas, etc. Id est, opera sua in passione Christi demonstrabunt esse munda. Licet enim ejusdem passionis sacramenta quotidie iterentur, ab omni tamen fraude Judaeorum corda et opera habent mundissima.

VERS. 8.-- Propitius esto. Pro officio suo benedicunt populo, ut non reddatur vindicta pro scelere, sed salus pro redemptione.

  VERS. 10.-- Si egressus fuerit ad pugnam. (ISID.) Dicant Judaei, quomodo haec servent? quid causae sit mulierem decalvari et ungues circumcidi? quid si sine capillis et unguibus inventa fuerit?

113.0474A| VERS. 11.-- Mulierem pulchram. Sicut Paulus qui de Menandro sumpsit: Corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. XV). Et de Arato: In ipso vivimus, movemur, et sumus: ipsius enim et genus sumus (Act. XVII).

Alii putant hanc mulierem specie decoram significare rationabilem disciplinam apud Gentiles inventam: ab ea enim oportet recidi omnem superstitionis immunditiam, ut ad studium veritatis assumatur. Nihil enim mundum habent disciplinae gentilium, quia nulla apud eos disciplina est, cui non sit aliquid immunditiae vel superstitionis admistum.

  VERS. 13.-- Uno mense, id est, triginta diebus, ut post fidem Trinitatis et opus legis, mereatur Ecclesiae sociari; ter enim decem triginta efficiunt.

113.0474B| Et postea. Cum nec in capite, id est sensibus, nec in manibus, id est operibus, aliquid superfluum aut immundum erit.

VERS. 15.-- Si habuerit homo uxores duas, etc. Christus sibi duas uxores, populum scilicet Judaeorum et gentium, conjugii copulavit nomine. Odiosa est synagoga, semper contentiosa, dura cervice, incircumcisa corde; dilecta gentilis Ecclesia. Sed non potest filium dilectae praeferre filio odiosae, id est Ecclesiam de gentibus et filios ejus praeferre apostolis et aliis primitivis, qui sunt filii synagogae. Agnoscit odiosae primogenitum, dat ei duplicia, quia primitivis synagogae filiis dedit legem et prophetas, et notitiam nominis sui, et primo eis Evangelium praedicavit. Hic enim est primogenitus liberorum ejus.

  113.0474C| Unam dilectam. Animalitatem, quae dulcis videtur et delectabilis: omnia voluptuosa cupit et nullo moerore afficit.

  Alteram odiosam. Rationalitatem, quae non indulget corpori, nec servit voluptati, sed abdicat occulta dedecoris.

VERS. 16.-- Primogenitum. Apostoli et apostolici viri, qui locum primogeniti obtinent, quorum Ecclesia sequitur auctoritatem.

  VERS. 17.-- Sed filium. Hoc ad litteram faciendum est, ne sequatur quis animi sui motum, vel amorem, vel odium, sed naturam.

Cuncta duplicia. Apostoli cuncta duplicia susceperunt, qui doctrina et operatione praediti sunt.

  Alii dabit ut vivat, non ut abundet, sicut Abraham 113.0474D| filium ancillae super nationes praefecit: filio Sarae, non solum temporalia, sed spiritualia accumulavit (Gen. XII).

VERS. 18.-- Si genuerit. Melior est obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, etc. (I Reg. XV.) Inobedientem ergo filium et vitiosum Moyses jubet obrui lapidibus: Evangelium quoque duris increpationibus, quasi lapidibus tales arguit: Genimina viperarum, quis docebit vos fugere a ventura ira (Luc. III)?

  VERS. 22.-- Appensus. Cruciatum ejus vidente populo, unde: Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri metum habeant (II Tim. V).

113.0475A| VERS. 23.-- Non permanebit. Hoc est non debet relinqui in eadem damnatione, sed revocari doctorum exhortatione, ut nulli, dum vivit, reconciliatio negetur.

  Non permanebit. Non est de die in diem differenda poenitentia, sed statim agenda, ut per poenitentiam infructuosam ab oculis Dei abscondantur delicta, unde: Beati quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI).

Maledictus a Deo. (AUG., lib. XIV contra Faustum.) Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum (Gal. III). (Adam namque in ligno praevaricationis corruit: ideo sibi et posteris suis maledictionem meruit, de qua dicit: Maledictus omnis qui pendet in ligno.) Maledictam namque, id est, exsecrabilem et turpissimam mortem suscepit.

113.0475B| (ID., ubi supra, cap. 3, 4.) Maledictus a Deo est qui pendet, etc. Quidam haeretici ad calumniam passionis Christi hanc sententiam transferunt, etc., usque ad bene ergo maledictum dicitur, quod odit Deus, hoc pependit in ligno.

  Contaminabis. Poenitentiae lacrymis fetorem peccatorum abluere debemus, ne aliis scandalum et nobis germinet cruciatum.

CAPUT XXII.

VERS. 1.-- Non videbis. Moraliter. Frater tuus doctor Ecclesiae, cujus discipulum vel doctum, qui significatur per bovem, vel indoctum, qui significatur per ovem, si videris errare, noli negligere, sed exhortare 113.0475C| ut fratri, id est, magistro possis reconciliare. Duc in domum tuam (I Cor. XI), id est, adhibe curam. Et si non est propinquus, id est Ecclesiae tuae, sed alterius doctor.

  VERS. 3.-- Similiter. Gentili, scilicet, cujus utilitatem et immunditiam non debemus despicere.

Vestimento. Plebe qua ornatur doctor. Ad litteram quoque omnia haec et similia servanda sunt.

VERS. 5.-- Non induetur mulier, etc. (AUG., quaest. 32.) Alia editio, etc., usque ad non debet aliquid femineum vel molle in doctrina sua habere.

  Mulier. Cujus naturaliter diversus color, motus incestus, vires, cui non permittitur docere, nec dominari in virum, nec usurpet officium praedicandi (I Cor. XIII).

113.0475D| Contra naturam est virum muliebria facere, comam crispare, torquere capillos, unde Apostolus: Vir, si comam nutrierit, ignominia est illi. Mulieri autem capilli pro velamine dati sunt; non ergo induetur vir veste feminea, operatione scilicet fluxa et dissoluta.

  (RAB.) Per viam imus, etc., usque ad sed ex ea allegoricum sensum in mente retinemus.

VERS. 8.-- Domum novam, id est Ecclesiam.

  Murum tecti, id est virtutum custodiam.

Ne effundatur sanguis in domo tua, hoc est ne alio peccante reus tenearis.

  (GREG., lib. VIII Moral., cap. 39.) Ne effundatur. Per incuriam atque desidiam. Unde qui virtutes sine 113.0476A| humilitate congregat, quasi pulverem in ventum portat.

VERS. 9.-- Vineam, doctrinam, vel plebem doctoribus commissam, ubi vinum spiritalis gratiae abundare debet.

  Altero semine, id est haeretico. Semen bonum verbum Dei; semen nequam quod inimicus seminavit (Matth. XIII): cavendum ergo ne immisceatur aliquid erroris, et corrumpatur semen Dei.

VERS. 10.-- Non arabis. (ISID.) In bove et asino arat, qui recipit Evangelia cum Judaeorum observantia, quae praecessit in umbra. In bove quoque bene operantium vita, in asino stultorum socordia: quasi, fatuum sapienti in praedicatione non socies, ne per eum qui rem implere non valet ei obsistas qui praevalet. 113.0476B| Stultus vero et sapiens bene conjunguntur, ut unus praecipiat et alter obediat, non ut aequali potestate verbum Dei annuntient.

Allegorice lineis vestibus lanam vel purpuram miscet, qui inordinate vivit, et profectionibus diversi generis, ut si sanctimonialis habeat ornamenta uxoris, vel uxor gerat speciem virginis. Hoc autem figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus.

VERS. 12.-- Funiculos. Ad differentiam scilicet, sicut signum circumcisionis Israelitas separat a caeteris. Superstitiosi vero magistri captantes auram populi, et lucra ex mulierculis, dilatabant fimbrias et eis alligabant spinas, ut vel ambulantes vel sedentes pungerentur, et sic ad serviendum Deo monerentur, 113.0476C| unde: Dilatant phylacteria sua et magnificam fimbrias.

  VERS. 13.-- Si duxerit. (AUG., quaest. 33.) Apparet quomodo subditas viris feminas, etc., usque ad qua fuerat alter plectendus.

VERS. 15.-- Pater et mater ejus. Doctores Ecclesiae qui quasi pater et mater fovent plebem: patres auctoritate, matres pietate.

VERS. 18.-- Et verberabunt. Non mirum, si vir, qui falso accusat, jubetur caedi, et multam reddere; puella vero, si culpabilis sit, lapidari: quia per feminam initium peccati, quae virum seduxit et dupliciter peccavit, prius in Deum, postea in virum, vir tantum in Deum

  VERS. 19.-- Centum siclis, etc. Perfectione doctrinae 113.0476D| et sollicitudinis, quam impendat subjectae plebi, vel poenitentiae. Centenarius enim perfectus est, quinquagenarius poenitentiae consecratus.

VERS. 23.-- Si puellam virginem desponderit. In hoc capitulo, sicut in duobus praecedentibus et duobus succedentibus, corporalem condemnat fornicationem.

  VERS. 26.-- Nihil patietur. Sed ad incoeptam fidem revocabitur per gratiam baptismi liberata ab hostibus.

VERS. 29.-- Non poterit. (AUG., quaest. 34.) Merito quaeritur utrum ista poena sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate et illicite violavit; si enim intelligimus eam non posse, id est non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurrit quod Moyses permisit 113.0477A| dare libellum repudii et dimittere. In his autem quae illicite vitiant noluit licere, ne videatur ad ludibrium fecisse, et potius finxisse quod eam duxerit. Hoc quoque de illa jussit, cui vir calumniatus fuerit de virginalibus non inventis.

VERS. 30.-- Non. Pater noster Christus est, cujus Ecclesia uxor est; non licet homini dignitatem istius sponsi transferre in se, nec sponsam ejus violare, ut amorem ejus commutet in se, ex dono virtutum vel ex praedicatione laudem suam quaerendo non Dei; cui dicere convenit: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CIII).

CAPUT XXIII.

VERS. 1.-- Non intrabit. Omnes qui molliter vivunt, 113.0477B| nec virile opus perficiunt, non possunt permanere in congregatione sanctorum nec digni sunt introitu regni coelorum, quod violentiam patitur, et violenti diripiunt illud.

Mamzer. Degener sensu vel moribus; vel quem haereticorum pravitas in perceptione sacramentorum degenerem fecit; vel ritus gentilitatis aut Judaismi maculavit. Is in Ecclesiam recipietur, cum integra fide decalogum legis secundum Evangelii institutionem servaverit, et carnalem conversationem Spiritu sancto roboratus abdicaverit; unde: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata (Matth. XIX). Et alibi: Ego sum ostium: per me si quis intrat, salvabitur (Joan. X).

  VERS. 3.-- Ammonites et Moabites. (AUG., quaest. 33.) Alia editio, etc., usque ad feminis imputaverunt, 113.0477C| quas conservare maluerunt.

Moabites. Haereticos semper ab Ecclesia esse pellendos significat, quasi, Haereticum hominem post unam et alteram correctionem devita.

VERS. 4.-- Quia noluerunt nobis occurrere cum, etc. Tradunt Hebraei quod hae gentes propinquae sibi exeuntibus de Aegypto occurrerunt cum pane tantum, cum scirent nos in deserto maxime siti laborare, et ideo huic maledictioni subjecti sunt.

  Mystice designant haereticos, qui fugientibus de Aegypto hujus mundi ad veram terram promissionis offerunt panem pollutum, non aqua sapientiae dulcoratum, et ideo ab Ecclesia alienati sunt.

VERS. 5.-- Vertitque. Quia saepe persecutio causa majoris prosperitatis est. Quia diligentibus Deum omnia 113.0477D| cooperantur in bonum (Rom. VIII).

VERS. 7.-- Non abominaberis Idumaeum. Idumaeus sanguineus vel terrenus carnem (cujus est terrena materia) significat: Aegyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria illi praebere, curam tamen ejus in desideriis non facere: Frater, inquit, tuus est, quia ex carne sumus et anima. Aegyptium, id est corpus non abominemur, in cujus terra advenae fuimus; anima enim, quae coelestem habet originem, quasi advena moratur in corpore, unde Apostolus: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V). Qui nati fuerint ex eis, etc., id est paulatim fient spirituales.

113.0478A| Per Idumaeum et Aegyptium significatur praesens vita, cui quamvis renuntiantes Aegyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus; dum tamen hujus mundi necessitatibus subdimur, non omnino Aegyptiam nationem exstinguimus: sed quodammodo separati, quotidiano victu et vestitu contenti sumus; tertia generatione in Ecclesiam intrabunt, quia saecularis potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte in Patrem et Filium et Spiritum sanctum crediderit, vel cum spe, fide, et charitate ornatus fuerit.

  VERS. 9.-- Quando. Spiritales Christi milites instruit, quibus alibi dicitur: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet (I Cor. IX).

Si. (AUG., lib. de bono conjugali, cap. 20.) Multa 113.0478B| ponit lex in sacramentis et umbris futurorum, etc., usque ad non quia corpus mortuum peccatum est, sed significat peccatum animae a justitia desertae.

  Mystice (GREG., lib. IX Moral., cap. 40.) Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus, etc. Nocturnum somnium tentatio occulta, etc., usque ad et ad fidelium merita reparetur praesumenda.

VERS. 12.-- Habebis. Corporalem enim munditiam diligit Deus: ideo praecepit nihil foedum remanere in castris.

Mystice. (GREG., lib. XXXI Mor., cap. 32.) Habebis locum, etc. Naturae corruptibilis pondere gravatae a nostrae mentis utero quaedam cogitationum superflua quasi ventris gravamen erumpunt. Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut ad reprehendendos nosmetipsos 113.0478C| semper accincti acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, quod terram nostrae mentis poenitentiae dolore confodiat, et quod a nobis fetidum erumpit, abscondat.

VERS. 13.-- In balteo. Balteo enim renes accinguntur, ideo per balteum, malae voluntatis contritio designatur, unde Job: Balteum regum dissolvit, et praecinxit fune renes eorum (Job. II).

  Humo operies. Terrena fragilitate considerata, sordes debemus operire.

VERS. 15.-- Non trades servum (AUG., quaest. 36.) LXX: Non trades puerum domino suo qui appositus est tibi a domino suo. Non quod dominus eum apposuerit, etc., usque ad hoc explanat dicens: In vobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei (I Reg. XXVII).

113.0478D| VERS. 37.-- Non erit meretrix. (AUG., quaest. 37.) LXX: Non erit meretrix, etc., usque ad unde quid nobis videretur, ibi tractavimus.

  Non offeres mercedem prostibuli. (AUG. quaest. 38.) LXX: Non offeres, etc., usque ad dicendum fuit, quod Domino abominatio sit.

Pretium canis, rapacis. Dona iniquorum non probat Altissimus. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris (Eccli. XXXIV).

  VERS. 19.-- Non foenerabis fratri tuo. Usuram et avaritiam removet, et charitatem impendere jubet.

Et pecunia, quae ad usuram dari prohibetur, quia 113.0479A| vitium cupiditatis est exigere velle, quod cognoscis te non commodasse. Hanc Dominus habuit, et inde pauperibus erogandam tradidit, et nos ad liberalitatem largitatis invitavit. Altera est quam ad usuram dare debemus; unde: Nonne oportuit te pecuniam committere nummulariis ut ego veniens exigerem quod meum est cum usura? (Matth. XXV).

  VERS. 20.-- Sed alieno. Infideli vel iniquo cui pecuniam damus ad usuram, cum pro verbo praedicationis exigimus fidem, poenitentiam et operationem bonam.

VERS. 21.-- Non tardabis reddere. Unde Salomon: Ruina est homini post vota tractare vel tardare (Proverb. X).

  VERS. 24.-- Ingressus vineam proximi. In ecclesia 113.0479B| alterius episcopi, potest alter aliquos corrigere vel confirmare, totam plebem non licet ei regere, vel magna negotia tractare.

Foras. Extra ecclesiam hanc gratiam efferre non licet, quia in una domo carnes agni edi jubentur.

VERS. 25.-- Si intraveris. Sunt quaedam loca Scripturae quae historialiter fidem imbuunt, quaedam moraliter sanctam conversationem instruunt: quaedam non secundum historiam, sed secundum allegoriam veneranda mysteria ostendunt. Caute ergo in segete proximi intrandum est, ut discernendo carpas cibum, non praecipitandum succisae messis incurras judicium.

CAPUT XXIV.

VERS. 1.-- Si acceperit. (RAB. in Deut., tom. II.) 113.0479C| Homo uxorem accepit, etc., usque ad tanquam indigna et errore polluta abominabilis permansit; unde: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam, etc. (Act. XIII.)

  (AUG., lib. I de sermone Domini in monte.) Multae erant in lege causae dimittendi uxores, etc., usque ad ut qui habent uxores, sint quasi non habentes (I Cor. VII).

Scribet. Ad duritiam cordis vestri scripsit Moyses praeceptum istud, malens scilicet indulgere dissidium, quam committi homicidium.

VERS. 4.-- Ne peccare. Polluit terram suam, qui concupiscentiis carnalibus inquinat corpus suum. Ideo necesse est ambitionem praesentis vitae citius domari, ne valeat dominari. Et cum terrena actio semel 113.0479D| fuerit repulsa, non est repetenda: ne post tergum respiciat, qui in aratro manum posuerat.

VERS. 5.-- Cum acceperit. Quasi, quicunque carnalibus desideriis se obligat ad regimen Ecclesiae, et ad spiritalem militiam se non habilem esse cognoscat: Quia nemo militans Deo implicat se saecularibus negotiis, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II); unde: Nemini cito manum imposueris.

(ISID.) Tollit molam superiorem qui peccatum flenti dicit: Non habebis veniam de commissis. Tollit inferiorem qui peccatum palpando dicit: Age mala quantum vis, Deus pius est et ad veniam paratus; utiliter utraque mola habetur, si spes sit cum emendante formidine, et formido cum spe.

113.0480A| (GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 16.) Non accipies loco pignoris inferiorem, etc. Accipere aliquando offerre dicimus, etc., usque ad et incassum metuit qui non confidit.

VERS. 7.-- Auferes. (AUG., quaest. 39.) Assidue hoc Scriptura dicit, etc., usque ad quod exponens ait: Qui furabatur jam non furetur (Ephes. IV).

VERS. 8.-- Plagam leprae. Nota propter peccatum hanc infirmitatem hominibus accidere, sicut Oziae qui sacerdotium usurpavit.

VERS. 10.-- Cum repetes. (AUG., quaest. 41.) Ad opus misericordiae pertinet ut pignorator in domum non intret, etc., usque ad non habens ubi dormiat.

  Nonne. Qui Evangelium annuntiat, de Evangelio vivat (I Cor. IX). Dignus est enim operarius mercede 113.0480B| sua (Luc. X).

VERS. 16.-- Non occidentur. (AUG., quaest. 42). Etiam lex dicit, etc., usque ad non tres vel quatuor intelligi voluit.

VERS. 17.-- Non pervertes. (AUG., quaest. 43). LXX: Non declinabis judicium advenae et orphani et viduae. Non pignorabis vestimentum viduae. Cur non ait, etc., usque ad continentia in eis laudatur, non desolatio commendatur.

  Viduae. Vidua anima ante diabolo juncta, cui conversae fidei vestimentum non est auferendum.

VERS. 19.-- Non reverteris. Invidendo gentibus, qui sunt advenae testamentorum Dei.

VERS. 20.-- Si fruges collegeris. Etsi superbi colligant et improbi, ille misericordiam facit qui hoc 113.0480C| animo dimittit, ut egentes habeant. Praeterea cum haec populo praecipiuntur; qui non indigent, admonentur ne ista quaerant. Si autem quaesierunt, tanquam praedones pauperum judicandi sunt.

  Vineam tuam. Vineam de qua colligitur vinum, quod laetificat cor hominis (Psal. CIII).

CAPUT XXV.

VERS. 1.-- Si fuerit causa. (AUG., quaest. 45). LXX: Si autem fuerit altercatio inter homines, etc., usque ad sic et peccata quae non in Deum, sed in hominem videntur admitti, quaedam sunt digna morte, quaedam verbere.

VERS. 3.-- Quadragenarium. Quadragenarius denario quater ducto perficitur. Nos vero de quatuor 113.0480D| elementis secundum corpus consistimus: praecepta decalogi per denarium accipiuntur. Jubet ergo judicium vel vindictam, in qua carnis peccatum plectitur, secundum praecepta ordinari, et omnia praecepta in decalogo vult intelligi.

(ISID.) In quadragenario hoc tempus figuratur, etc., usque ad illic sine peccato invenimur.

VERS. 4.-- Os bovis triturantis. (ISID.) In bove vita operantium exprimitur, de quo dicitur: Dignus est enim operarius mercede sua (Luc. X). Vult ergo Scriptura praestari carnalia iis a quibus accipimus spiritualia, qui occupati in doctrina non possunt sibi providere necessaria.

VERS. 5.-- Quando. (AUG., quaest. 46.) LXX Si 113.0481A| ante habitaverunt fratres, etc., usque ad aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Joseph.

VERS. 5.-- Mortuus fuerit. Passus est et ascendit in coelum adhuc synagoga sterili permanente.

Sed accipiet, etc. Qui regere valet, cui nolenti in faciem mulier exspuit. Qui enim donis spiritalibus non curat prodesse aliis, hujus etiam bonis Ecclesia exprobrans quasi in faciem jactat salivam.

VERS. 9.-- Calceamentum. De quo dicitur: Catceati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ezech. VI). Si ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem calceamento munimus; qui vero suam cogitans utilitatem proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit.

113.0481B| De pede, id est mercede praedicationis privatum ostendet. Doctorum enim pedes calceati sunt, quia exemplis praecedentium patrum muniti gressus praedicationis eorum imitati sunt. Utroque pede calceatus est, qui sibi et aliis prodest.

VERS. 11.-- Et unus contra alterum. Catholicus haereticusque quorum perpetua contentio, quia dispar intentio: alter enim falsitatem, alter defendit veritatem, et resistere oportet errori, ne sibi stultus sapiens videatur.

Miseritque. Per falsam ignominiam vel actionem abominandam voluerit catholici conversationem maculare vel doctrinam diffamare.

Verenda. Infirmiora membra Ecclesiae, scilicet volent blandiendo decipere vel insultando deridere.

113.0481C| VERS. 13.-- Non habebis in sacculo. In Levitico idem interdicitur. Salomon quoque ait: Pondus magnum et pusillium, et mensurae duplices, immundae sunt apud Deum (Prov. XX).

(ISID.) Non habebis in sacculo. Spiritualiter quo que studendum est, ne diversa pondera in corde habeamus, id est, districtionis regulam nobis mollientes, eos quibus verbum Dei praedicamus districtioribus praeceptis quasi gravioribus ponderibus obruamus. Quod cum facimus, diverso pondere praeceptorum Domini mercedem frugemque appendimus, unde: Abominatio est Domino pondus duplex (Prov. XX).

VERS. 17.-- Memento quae. Tradunt Hebraei quod 113.0481D| leprosos et semine fluentes, et alios extra castra positos interfecerit Amalec, et hos dicunt esse extremos agminis Domini. Amalec lingens sanguinem. Hi sunt daemones qui nobis per baptismum de spiritali Aegypto exeuntibus adversantur, et in virtutibus extremos, et in itinere hujus vitae lassatos peccata suggerendo student occidere. Hos cum Dominus facultatem dederit, omnino debemus subvertere et suggestiones eorum omni modo ejicere atque delere, ne si aliquas reliquias, sicut Saul, servaverimus, quasi inobedientes cum eis subvertamur.

CAPUT XXVI.

VERS. 1.-- Cumque intraveris, etc. Sicut Israelitae 113.0482A| in terra promissionis suas primitias jubentur offerre pro gratiarum actione, quia erepti sunt de Aegypto sic nos per spiritalem Jordanem, id est baptismum, terram Ecclesiae intrantes ponamus in cartalo conversationis nostrae primitias operationis bonae, et offeramus Deo in altari fidei catholicae, ut sacerdos noster Christus suscipiat, ibique confiteamur Domino dicentes quod Syrus, qui interpretatur sublimis, vel humectans, id est diabolus, persequebatur patrem nostrum, id est protoplastum, ut deceptum per superbiam, gulam et avaritiam, paradisi possessione privaret, unde exsul in Aegypto hujus mundi peregrinatus est in parvo numero, quia multi idololatriam secuti sunt, et pauci fideles remanserunt. Sed postquam lege data plures surrexerunt, scientiam 113.0482B| et fidem unius Dei accipientes, afflixerunt eos Aegyptii, id est daemones, onera peccatorum gravissima imponentes. Sed respexit Deus humani generis afflictionem et laborem, et misit Filium suum, qui manus ejus et brachium dicitur, ut eriperet de potestate tenebrarum, et transferret in regnum lucis. Sic tradidit nobis terram lacte et melle manantem, id est, potentem Ecclesiam, ubi lac innocentiae et favus doctrinae, unde nutriantur parvuli, et mel dulcis et multiplicis sapientiae, unde satientur perfecti.

VERS. 10.-- Quam Dominus Deus dedit, etc. Quasi non offero nisi quod dedit: omne enim bonum a Deo est.

  Domini Dei tui. Qui quasi sub oculis servabit, et 113.0482C| reddet in illa die justus judex.

VERS. 11.-- Epulaberis, spiritali convivio, de quo dicitur: Comedite, amici, et inebriamini, charissimi (Cantic. V).

  Et Levites, verus Dei minister assumptus ex hominibus, et constitutus pro hominibus in his quae ad Deum sunt.

VERS. 12.-- Quando compleveris: hoc legis implesse Tobiam, sed qui longe erant a templo tertio anno collectas trium annorum decimas dabant pauperibus et Levitis qui secum morabantur.

CAPUT XXVII.

VERS. 2.-- Lapides. Doctores debent omnem asperitatem deponere, et ideo splendidi apparere habentes 113.0482D| legem scriptam in cordibus suis.

VERS. 4.-- Quando ergo. (ISID.) Quomodo hoc factum fuerit, etc., usque ad qui altaris constructione digni sunt.

Qui juxta montem Garizim incedunt electi ad benedicendum, figurant eos qui non metu poenae, sed coelestis promissionis amore succensi, veniunt ad salutem. Qui juxta montem Hebal incedunt, in quo maledictiones prolatae sunt; hi sunt qui non amore benedictionum vel promissionum, sed suppliciorum timore, legis praecepta faciunt. Omnes autem circa arcam incedunt, quia ab Ecclesiae sinu non recedunt. Sed nobiliores, qui ex charitate, quam qui poenae timore serviunt. Solus vero Jesus potest hujusmodi 113.0483A| mentes cognoscere, et alios in monte Garizim ad benedicendum, alios in monte Hebal ad maledicendum statuere, non ut maledictionem accipiant, sed ut maledictiones scriptas et peccatoribus constitutas caveant, et timore supplicii poeniteant.

VERS. 13.-- Et pronuntiabunt. Quia sacerdos verbum instanter et valenter populis praedicare debet, ut sciant, si mandata Dei praeterierint, quae pericula maneant; si obedierint, quae sequantur beneficia, scilicet in praesenti vita solatium, et in futura praemium aeternum. Maledictiones autem et benedictiones historialiter pertinent ad eos qui felicitatem terrenam amant vel infelicitatem formidant. Sed maxime Christianis cavendum, ne per inobedientiam spiritualium patiantur penuriam; perfectis enim 113.0483B| viris terrenorum saepe contingit indigentia, cum semper adsit virtutum copia, unde: Usque in hanc horam esurimus et sitimus et nudi sumus, etc. (I Cor. IV).

Maledictus. Non solum idololatria simulacrorum prohibetur, sed omnis haereticorum error. Hi enim artifices vanitatis et superstitiosi dogmatis, qui de corde suo, quos volunt, fingunt sibi deos.

  VERS. 16.-- Omnis populus. Omnes debent laudare bona, et detestari mala, tam praelati quam subditi.

VERS. 17.-- Maledictus qui transfert terminos. Hic est qui non contentus fide catholica et doctrina, superstitiones et sectas inducit.

VERS. 20.-- Maledictus qui dormit cum. Omnis 113.0483C| incestus abominatio est, sed specialiter haereticos atque schismaticos percutit, qui sponsam Christi (qui omnium pater et creator est) errore corrumpunt. Tropologice vero prohibet ne quis actionem pravam patris sui imitando diffamet, et ignominiam ejus revelet.

  VERS. 21.-- Maledictus. Maledictus est, qui gentilium stultitiam sequitur. Vir aut mulier, non per fragilitatem, sed perseveranter tali commistione inhaerens, reus est mortis.

VERS. 22.-- Dormit, id est maculat, prave docendo, aut prava exempla demonstrando, alterius animam. Pater enim noster unus est Deus, et mater Ecclesia, nos autem omnes fratres aut sorores sumus.

  113.0483D| VERS. 23.-- Cum socru sua. Socrus, pravae actionis concupiscentia, quia omnis peccati concupiscentia mater est. Diligenter ergo attendamus ut concupiscentiae resistamus, ne cupita impleamus.

VERS. 24.-- Maledictus. Quocunque modo hominem occidere peccatum est. Mirum ergo videtur quare maledictum tantum dixit, qui clam percusserit. Sed forte clam percutere est corde odisse, unde: Qui odit fratrem suum, homicida est (Joan. III). Et alibi: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo (Lev. XIX).

VERS. 26.-- Maledictus qui non permanet. Haec sententia generaliter et praeterita et praesentia et dicenda legis mandata complectitur, tanto gravior quanto generalior. Quis enim potest sine trangressione 113.0484A| omnibus sermonibus legis permanere, cum et Paulus dicat: Quicunque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt? (Galat. III.) Nemo hanc maledictionem evadere potuit, nec legislator, nisi Christus, unde: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, etc.

CAPUT XXVIII.

VERS. 1.-- Si autem audieris. Sicut inobedientibus praedicit maledictiones et supplicia, sic obedientibus promittit benedictiones et praemia.

VERS. 4.-- Fructus ventris. Diversos ordines notat subditorum. Alii enim doctoribus corporalia praebent adjumenta; alii laborare possunt quod sibi fuerit praeceptum; alii simplicitate contenti per innocentiam 113.0484B| vitae student Deo placere: unusquisque proprium donum habet ex Deo.

VERS. 5.-- Benedictae reliquiae. Bonae intentionis praemium, etsi voluntas non habeat effectum, quia pax hominibus bonae voluntatis, etc. (Luc. II.)

  VERS. 6.-- Ingrediens. Ingreditur ille per ostium, qui per fidem catholicam quam juxta voluntatem Dei intus meditatur et tractat: egreditur quando idem coram hominibus ad laudem Dei manifestat.

VERS. 7.-- In conspectu tuo. Ut gaudeas: Laetabitur justus cum viderit vindictam (Psal. LVII).

  VERS. 8.-- Benedicetque. Bonis operibus tribuens incrementum et felicem successum.

Coelum. Prophetas et apostolos, de quibus dicitur, Coeli enarrant gloriam Dei: quos Dominus aperit, 113.0484C| cum per eos doctrinae abundantiam tribuit, ut carnalium corda hoc imbre irrigata proferant germina bonorum operum.

Faenerabis. Id est tanta erit abundantia tibi, quod poteris dare pecuniam gentibus, illis vero non tanta. Vel, doctrina ecclesiastica intelligitur.

Faenerabis gentibus. Foenerat Ecclesia gentibus multis, quando divina charismata expendit nationibus. Nec foenus accipit, quia non praesentem remunerationem, sed futuram inquirit. Excellit enim omnibus, et caput est orbis, non cauda. Semper supra est, et non infra; quia licet pressuras et persecutiones malorum in mundo patiatur, fortior tamen adversariis est, fide et virtute praeeminet universis. Unde, constituet te Dominus in caput, etc.

113.0484D| VERS. 14.-- Non aectinaveris. (AUG., quaest., 48.) LXX: Non praeteribis ab omnibus verbis, etc., usque ad nec propter ista colendi sunt.

VERS. 15.-- Quod si audire nolueris. Sicut custodientibus mandata promisit benedictionem, sic negligentibus pronuntiat maledictionem.

VERS. 22.-- Percutiat te Dominus. (AUG. in Enchirid., cap. 98.) Quis tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit: Cum non facit, per judicium non facit, qui cui vult miseretur, et quem vult obdurat.

Et aere corrupto. Vita polluta ex carnali immunditia. 113.0485A| Carnalis vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita per aerem exprimitur, quia aeris spiramine humanum corpus vivificatur.

VERS. 23.-- Sit coelum. Elementa, quibus fructus nutriuntur, comparat durissimis metallis, quia peccata hominum commutant ordinem rerum, et quae ad solatium condita sunt humano generi, unde: Pugnavit pro eo orbis terrarum contra insensatos.

Coelum est aeneum praevaricatoribus legis, cum nullam a sanctis doctoribus merentur clementiam, sed durissimam disciplinam, quoniam ipsi non cor carneum et mollem animum, sed lapideum habent et ferreum. Sicut duro populo lex in lapide dabatur, ut ex munere acceptor figuraretur.

VERS. 24.-- Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem: 113.0485B| quasi, sicut pulvis et cinis non faciunt fructum, sic doctrina tibi infusa non excitet germina virtutum, sed aeternum praenuntiet interitum. Pulvis enim bonorum operum sterilitatem, cinis designat combustionem; quia paleae peccatorum comburentur igni inexstinguibili.

VERS. 25.-- Et dispergaris. Sicut Judaei captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per poenarum genera perturbatur, unde: Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem (Psal. XCI).

VERS. 27.-- Percutiat te Dominus ulcere Aegypti. Ulcera dolorosa et purulenta malitia. Vesicae, inflata superbia. Scabies et prurigo, ira fervida et furoris 113.0485C| insania. Haec in praesenti congrua poena peccatis infligitur: post hanc vitam (quod signatur in posterioribus) fetorem scelerum in aeternis cruciatibus sustinebunt.

Percutiat te Dominus. Haeretici et schismatici clarescente Evangelio in toto orbe erroris caecitate involuti, amentiam suam exercentes catholicae fidei contradicunt. Ideo Ecclesiae calumniam sustinent et a veritate opprimuntur.

Amentes et caeci fuerunt, cum Christi miracula videntes, in Beelzebub ea fieri dicebant, et Christum Deum esse negabant (Matth. VII), nec veritatem videbant, id est intelligebant.

VERS. 29.-- Et palpes. Tenebrae factae sunt cum crucifigeretur Jesus usque in horam nonam, sicut 113.0485D| tenebrae erant in cordibus Judaeorum.

  Non dirigas: nec Christo praedicante crediderunt, nec per poenitentiam dirigi voluerunt.

VERS. 30.-- Uxorem accipias, et alius, etc. In uxore plebs haereticis sociata accipitur, cum qua diabolus fornicatur, dum in errorem seducitur. Animalia haereticis rapiuntur, cum subjecti ab eis liberantur: cum ipsi vita et doctrina privantur. Substantiam quoque, quam Judaei sibi docendo et scribendo singulariter praeparaverunt, Ecclesia sibi convertit in usum.

VERS. 33.-- Fructus terrae tuae. Tota caeremoniarum utilitas ad Ecclesiam translata est. Haec abundantia fruitur, Judaei egestate pereunt, unde per 113.0486A| Isaiam dicitur: Servi mei comedent, et vos esurietis (Isai. LXV).

  VERS. 35.-- In genibus et in suris. Fortitudinem, scilicet et statibilitatem auferat. Vel in genibus percutiatur, cujus novissima opera damnantur.

A planta pedis. Sicut ab initio pravae voluntatis usque ad perfectionem operis malitiam exercuisti, unde a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas (Isai. I). Hoc in ultima captivitate completum est.

VERS. 36.-- Ducetque te. Haeretici vel mali catholici, qui contemnunt praecepta Dei, a daemonibus et vitiis variis captivantur. Sicut servus, ita et dominus, et rex sicut populus, magister sicut discipulus.

  113.0486B| Et regem. Osee regem Samariae Salmanasar rex Assyriorum cum decem tribubus duxit in captivitatem: Nabuchodonosor, Joachin, et Sedeciam regem Juda cum populo captivavit.

VERS. 38.-- Sementem, etc. Nobis quoque cavendum est, ne perdamus panem qui confirmat cor hominis, et vinum quod laetificat, et oleum quod exhilarat faciem.

VERS. 43.-- Advena. Aperte significatur abjectio Judaeorum et electio gentium, unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus, et alibi: Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi.

(RAB. in Deut., tom. II.) Advena qui tecum versatur, etc. Creator omnium per incarnationis suae mysterium, etc., usque ad et sanguinem testamenti 113.0486C| pollutum duxerit.

VERS. 66.-- Et erit vita. Nihil pejus inter maledicta, quae Judaeis merito superbiae acciderunt, quam videre vitam suam, id est Filium Dei pendentem, et non credere ei. Maledicta autem cum ex prophetia dicuntur: non de malo voto sunt, sed praedicuntur. Potuit autem sic sonare Judaeis: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae, id est inter minas et dolos hostium vitam tuam videbis pendere ex incerto.

CAPUT XXIX.

VERS. 1.-- Haec sunt verba, etc. (AUG., quaest. 49 in Deut.) LXX: Haec sunt verba testamenti, etc., usque ad ad Abraham de circumcisione vel ad Noe.

  113.0486D| VERS. 3.-- Tentationes magnas, etc. (AUG., quaest. 50.) Et non dedit Dominus Deus vobis cor scire, etc., usque ad quoniam judicia Dei quamvis occulta, tamen justa sunt.

VERS. 6.-- Panem non comedistis, etc. (AUG.) Hinc apparet Israelitas, etc., usque ad principium belli, sed principium vini.

  VERS. 18.-- Ne forte sit. (AUG., quaest. 52.) LXX: Nunquid aliquis est inter vos, etc., usque ad non conjugem sibi concupiverat alienam.

VERS. 19, 20.-- Ebria sitientem, et Dominus, etc. Id est, ne quis plenus malitia et idololatria seducat eum qui sitit discere et scire veritatem, sicuti faciunt haeretici.

CAPUT XXX.
113.0487A|

VERS. 11.-- Mandatum hoc, quod ego, etc. (AUG., quaest. 54.) LXX: Quia mandatum hoc, etc., usque ad sine qua si foris manibus fiant, et in corde non fiant, praecepta Dei non implentur.

VERS. 14.-- Juxta te est sermo, etc. Id est mandata Dei moderata et contemperata sunt humanis viribus. Potest hoc de incarnatione Christi accipi, qui assumpta humanitate super terram visus est, et inter homines conversatus.

CAPUT XXXI.

VERS. 7.-- Vocavitque. Verba Moysi ad Josue significant quod Christus terram viventium singulis secundum propria distribuit merita, et omnia promissa 113.0487B| Dei impleat. Ipse enim introducit populum in terram promissam. Eo namque duce coelestem ingredimur patriam, qui ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV). Et: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III); qui enim unitur et per ipsum ascendit.

VERS. 10.-- Post septem annos. In quibus praesens vita signatur, quae septenario numero volvitur; vel tempus veteris legis propter sabbatum. Post septem ergo annos in anno remissionis lex in conventu legi praecipitur: quia completa legis observantia, lex spiritualis succedit. Unde: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, etc. (Ephes. IV).

113.0487C| VERS. 24.-- Postquam ergo scripsit Moyses. Deuteronomium commendatur Levitis, quia Evangelium Christi per verorum sacerdotum ministerium in memoria reconditur Ecclesiae, quae est arca Domini, ubi coelestes thesauri reconduntur. Ibi duae tabulae testamenti, libri scilicet legis et Evangelii. Ibi urna quae continet manna, id est caro Christi, in qua cibus vitae aeternae; ibi virga Aaron, quae fronduerat, quia ibi sacerdotium Christi, quod manet in aeternum, vel, in perpetuum, ut sit ibi contra te in testimonium. Verba legis custodientibus sunt ad salutem, contemptoribus in testimonium contumaciae et inobedientiae: unde: Est qui accusat vos, Moyses, in quo speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis et mihi forsitan: de me enim ille scripsit (Joan. V); et 113.0487D| alibi: Sermo quem ego locutus sum, ipse judicabit (Joan XII).

VERS. 30.-- Locutus est ergo Moyses. Verba Moysi non simpliciter sunt accipienda, quia secundum historiam Israelitis largitori Deo ingratis exprobrat perfidiam, et allegorice sanctam instruit Ecclesiam, et ad morum honestatem provocat per tropologiam. Servanda est ergo in historia veritas, in allegoria mysteria, in tropologia disciplinae utilitas, ut sic ad coelestem theoriam provehamur. Notandum quoque quod dicitur: Locutus est Moyses verba carminis hujus, etc., ut qui Deum ore laudat, opere non contradicat. Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XIII).

CAPUT XXXII.
113.0488A|

Audite, coeli. In principio maxima elementa in testimonium vocat, ut si mandata neglexerint, eorum testimonio convictos puniat.

Hebraice samaiim id est coeli, quod est plurale et masculini generis, sed voluit singulariter intelligi, sicut singulas civitates Thebas et Athenas dicimus.

  Audite, coeli. (RAB.) Audiant coeli allegoriam, terra historiam.

CAPUT XXXII.

VERS. 1.-- Audite, coeli, etc. Quidam coelum et terram quasi animata ad audiendum provocari putant, secundum illud: Qui respicit terram et facit eam tremere (Psal. CIII), cum hoc Dei potestatis sit, 113.0488B| non eorum intelligentiae.

VERS. 2.-- Concrescat. Doctrinam legis pluviae et rori comparat, quia a fidelium cordibus germina spiritalis fructus exigit. Haec enim sunt ager et vinea Dei. Tale est illud Isaiae: Quomodo descendit imber, et nix de coelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, irrigat faciem ejus, et germinare eam facit (Isa. LV).

VERS. 3.-- Nomen. Demonstrat quae sit pluvia. Nomen enim Domini invocare, est Evangelium praedicare: quod qui audit et facit, fructum vitae possidebit.

Dei. Unde: Perfecti sunt coeli, et terra, et omnis ornatus eorum: complevitque Deus die septimo opus suum (Gen. II), quod est redemptio humani generis, 113.0488C| quam ostendit nobis quando, perficiens spirituale sabbatum, in sepulcro requievit.

VERS. 5.-- Peccaverunt ei, etc. (AUG., quaest. 55.) LXX: Peccaverunt non ei filii vituperabiles. Qui enim peccat, etc., usque ad secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi.

  Et non. Quia non ex fide. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. In fidelibus autem dicitur: Vos ex patre diabolo estis.

Generatio prava. De qua in Evangelio: Generatio prava atque perversa signum quaerit (Matth. XII). Et alibi: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira (Luc. III)?

VERS. 6.-- Nunquid non, etc. Qui omnium creator et conditor unus Deus a quo ipso, et per ipsum, et 113.0488D| in ipso sunt omnia. Praeposterus ordo. Primo enim creavit Deus disponendo ut esset, secundo fecit formando, tertio dominando possedit.

Creavit. Creavit, dum materiam unde formari possit, condidit. Stultus ergo et insipiens, quia Creatorem et factorem suum digna veneratione non colit: immemor ejus beneficii, quo eum Deus de manu inimicorum eruit et possedit, per mare Rubrum duxit, manna de coelo dedit, ipse ingratus idola coluit dicens: Hi sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti (Exod. XXXII).

  VERS. 7.-- Patrem. Doctorem legis et praedicatorem Evangelii, cujus doctrina et exemplo scilicet instruaris.

113.0489A| VERS. 8.-- Quando dividebat, etc. Quasi, cum multitudo hominum innumerabilis sit, filios tantum Israel haereditatem suam Dominus elegit, quibus potentiam suam et secreta sua per legis et prophetarum manifestabat indicia.

  Constituit. (GREG., hom. 4 in Evang.) Alia editio, etc., usque ad et in eorum sortem per conversationis similitudinem ascendunt.

VERS. 9.-- Pars autem Domini populus ejus. Cum Deus universas gentes creavit, solos Israelitas elegit, quos sua cognitione signis et miraculis glorificavit.

VERS. 10.-- Invenit. Quia in Sina pactum cum eo iniit, manna dedit, et aquam de petra produxit, coturnices ministravit; et in eremo quadraginta annis 113.0489B| eos circumducendo praecepta sua docuit.

  Circumduxit. Ecclesiam per orbem terrarum dilatando, in viam mandatorum suorum dirigendo.

Custodivit. Multi in deserto prostrati sunt, sed postquam mandata Dei transgressi sunt.

VERS. 11.-- Sicut aquila. Aquila, secundum physicos, ab acumine oculorum vocata, tam acute videt, ut cum super maria immobili penna fertur, nec humanis visibus patet, pisciculos in mari natare videat, et tormenti instar descendens raptam pennis praedam ad littus pertrahat. Pullos quoque plumescentes alis verberat et ad volandum provocat. Sic Christus nos dictis et exemplis exhortans, ad alta provehit, ut sequamur quo praecessit; unde: Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae (Matth. 113.0489C| XXIV). Super coelos quoque exaltatus, et humanis subtractus aspectibus, in mari hujus mundi natantes oculis misericordiae videt, et pennis amoris pertrahit ad littus aeternae securitatis. Unde: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII).

Sicut aquila, etc. Aquila, ut aiunt, cum plumescere pullos suos videt, ad solem convertit, et illum nutrit qui irreverberata acie aspicit radios solis, et si lumina deflectit, quasi degenerem negligit; pullosque ad volandum provocat, et lassos alis sustentat: sic Deus ad verum Solem nos invitat, infirmitatibus nostris compatitur, et alis gratiae sustentat.

Provocans. --Ad terram Chanaan possidendam Dominus populum suum provocavit, adjuvit, et ab 113.0489D| inimicis protexit.

  VERS. 12.-- Dominus. Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Non dicit solus Pater, ne excludat Filium vel Spiritum sanctum, sed Dominus solus, id est Deus.

Dominus. Haereticorum tot domini sunt, quot errores colunt.

  VERS. 13.-- Excelsam. Palaestinam, quae montuosa; Aegyptus plana et depressa.

Ecclesiam, quae virtute et scientia sublimis. In qua comeditur fructus agrorum, quia ibi germinat semen bonum, id est Dei verbum. Ibi fructus tricesimus, sexagesimus et centesimus, ut quisque pro capacitate sua sufficienter comedat.

113.0490A| Et sugeret. (GREG., hom. 26 in Evang.) Ut sugeret mel de petra, et oleum de firma petra. Hoc juxta historiam factum nusquam legitur, etc., usque ad donatio diaboli per unctionem Spiritus sancti.

  Mel quidem, ad litteram, omnium rerum copiam significat.

VERS. 14.-- Filiorum. Basan regio est quae pecoribus abundat propter pascua: unde Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse tradita est, quia pecora multa habebant.

Et hircos. Qui poenitentes significant, quia pro peccato offerebantur. Non satis est fidelibus dona virtutum percipere, nisi studeant pro commissis poenitere. Unde: Amplius lava me ab iniquitate mea (Psal. L).

113.0490B| Hircos vocat qui exemplo suo aliis ministrant poenitentiae opera, quamvis non commiserint gravia: deflent enim cogitationum peccata tanquam facta.

  Cum medulla tritici. Corporis Christi; unde: Nisi granum frumenti cadens in terram, etc. (Joan. XII).

VERS. 15.-- Incrassatus est dilectus, etc. Sicut Judaei incrassati beneficiis, idololatrae facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.

  VERS. 16.-- Provocaverunt. Alii fiunt haeretici, alii idololatrae, qui de corde idola et abominationes sibi fingunt.

VERS. 17.-- Novi recentesque. Recedentes a cultura Dei, invenerunt sibi deos quos patres eorum 113.0490C| coluerunt.

VERS. 20.-- Et ait: Abscondam, etc. Nihil gravius est quam visione Dei privari; unde: Ne projicias me a facie tua (Psal. L). Item: Ne avertas faciem tuam, etc. (Psal. LXXXVIII.)

Ipsi me provocaverunt, etc. Quasi: sicut irritaverunt me multitudinem falsorum deorum colendo, et me reprobando, sic irritabo eos in multitudinem gentium assumendo illos et reprobando.

Et ego provocabo, etc. Tradendo eos gentibus, qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei. Similiter Christiani, qui deserta veritate ad errores declinant, malignis spiritibus traduntur, qui dignitatem angelicam perdiderunt. Qui bene gens stulta dicuntur, justitiam odientes, iniquitatem amantes.

113.0490D| VERS. 22.-- Ignis succensus est, etc. (GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12.) De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: Percussisti eos nec doluerunt, etc. His flagella in hac vita inchoant, et in aeternum permanebunt; unde Moyses: Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum. De praesenti enim percussione dicitur: Ignis exarsit ab ira mea (Jer. XV); de aeterna sequitur: Et ardebit usque ad inferos et deorsum (Psal. LXXXVIII). Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in aeternis suppliciis consummatur.

Devorabitque terram. Alii: comedent terram et nascentia ejus, id est carnem, propter opera libidinis, 113.0491A| terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiae carnalis, quae sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.

VERS. 24.-- Aves morsu, Quae juxta viam commedere sementem.

  Dentes bestiarum, etc. Trahunt bestiae et serpentes dentibus furiosis reprobos super terram, quando quod prius blandiendo carnalibus persuaserunt ut seducerent, furiose a peccatoribus expetunt ut crucient.

VERS. 25.-- Foris. Corpus ignis aeterni torquebit exustio, et mentem angustiae magnitudo; unde: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LVI).

  Juvenem. Nulli scilicet aetati parcetur, quia omnes 113.0491B| idololatria maculavit.

VERS. 26.-- Cessare faciam ex hominibus. A terra sua ejecti et per totum orbem dispersi sunt. Generaliter vero peccatores tollentur de terra sanctorum, et memoria eorum; unde: Propterea Deus tuus destruet te in finem, evellet, et educet te de terra viventium, etc. (Psal. LI.)

  VERS. 27.-- Distuli. Ne blasphemarent nomen meum nec tamen abstuli vindictam.

VERS. 30.-- Quomodo. Tantum ostendit timorem Judaicae gentis, postquam Domino peccaverunt, ut unus hostium mille de eis, et duo fugarent decem millia, hoc est pauci plurimos.

  VERS. 31.-- Judices. Approbatores; etiam qui idola colunt, unum Deum esse intelligunt, qui fecit 113.0491C| coelum et terram.

VERS. 32.-- De vinea, etc. Haereticorum nequitiam significat, qui a sanctis doctoribus spiritalem doctrinam puram acceperunt, sed a veneno suo corruperunt, et in fellis et absinthii amaritudinem perverterunt. Saepe Jerusalem Sodomae et Gomorrhae comparatur; unde: Audite verbum Domini, principes Sodomorum Gomorrhae (Isa. I).

  Botri amarissimi. Fructus scilicet opera amarissima sunt, vinum enim cum felle mistum obtulerunt

VERS. 33.-- Fel draconum. Quasi intra se retinent venenum malitiae, ne salutis et correctionis medicinam suscipiant. Haeretici sicut serpentes amaritudinem et venenum occultant, ut incautos laedant.

  113.0491D| VERS. 35.-- Mea est ultio, etc, Paulus de hoc loco sumpsit: Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII) secundum merita.

In tempore. Quasi, cum accepero tempus, ego justitias judicabo (Psal. LXXIV). Hinc Moysi pro populo oranti dixit: In die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum (Exod. XXXII)

Juxta est dies perditionis. Unicuique. Quidquid enim finitur, brevissimum est, si aeternitati comparatur. Secundum historiam Judaeorum vindicta festinat, quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et Salvatorem occiderunt.

  113.0492A| VERS. 36.-- Judicabit. Discernendo a malis, secundum illud: Judica me, Deus, et discerne causam meam (Psal. XLII).

Videbit quod infirmata sit manus. Quodcunque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia est apud inferos (Eccle. IX).

  VERS. 37.-- Ubi sunt dii. Quasi, nihil prosunt idola in quibus confidebant, vel opes vel honores vel saeculi voluptates, nihil enim secum ferunt de universo labore.

VERS. 39.-- Videte quod ego sim solus, etc. Generalis admonitio, quasi relicta idololatria vel haeresi et omnibus spretis immunditiis, ad verum Deum convertimini.

  Ego occidam. (GREG., lib. VII Moral., cap. 18.) 113.0492B| Occidit ut vivificet, percutit ut sanet, etc., usque ad et sensibiles per ardorem charitatis facit.

VERS. 40.-- Levabo. Alia editio: Tollam in coelum manum meam, et jurabo pre dexteram meam, et dicam: Vivo ego in aeternum. In coelum manum Dei levare, vel attollere, est potentiam aeternitatis suae super omnia excellentem ostendere. Jurare per dexteram, id est per Filium, qui est dextera Patris, est promissa ipsius in conspectu hominum confirmare et aeternitatem suam credentibus sibi per Evangelium revelare, quia potestas ejus, potestas aeterna (Dan. VII).

VERS. 42.-- Sagittas. Daemones, de quibus ait Job: Sagittae Domini in me sunt (Job, VI), quasi tantam exercebo vindictam, quae daemonibus quoque 113.0492C| posset sufficere.

Et de captivitate. Captivorum capita radebantur, qui distrahebantur, et sub corona vendi dicebantur. De captivitate. Caput inimicorum nudatur, quando consilium iniquae mentis vanum esse probatur, quo se impune peccare arbitrabatur. Capita quoque inimicorum sunt magistri, in quos ultio novissima redundabit; unde: Exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum (Apoc. XIV), id est ultio tormentorum usque ad rectores populorum.

  VERS. 43.-- Quia sanguinem. In judicio populus Dei laudabitur, cum apparebit gloriosus, et inimici justa retributione punientur.

VERS. 49.-- Ascende in montem. Abarim interpretatur transitus; Nebo in conclusione. 113.0492D| Dicitur Nebo mons esse in terra Moab contra Jericho, supra Jordanem, in supercilio Phasga, juxta montem Phogor, a quo circa eum regio usque nunc Phasga appellatur. Moses ergo in Abarim et in monte Nebo contra Jericho ultra Jordanem moritur: quia lex et circumcisio usque ad Christum et baptismi sacramentum processit, ibique conclusa est, quia finis legis Christus. Vidit Moses terram promissionis, sed non ingressus est, quia in spiritu praevidit, et in lege praedixit Christi gratiam futuram, sed praesentem non vidit eum. Unde: Multi justi et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt (Matth. XIII).

CAPUT XXXIII.
113.0493A|

VERS. 1.-- Haec est benedictio. Bene in fine Deuteronomii benedictionem posuit, quia Christus post completionem Evangelii ascensurus in coelum, elevatis manibus discipulos suos benedixit. Benedictio qua filiis Israel in Deuteronomio (quod est secunda lex) benedixit, ad gratiam pertinet Novi Testamenti, in quo priscae legis mysteria reserantur, et veri Israelitae benedictionem, per Moysen hominem Dei praedictam, per hominem Christum consequuntur. Bene autem imminente morte Moysi benedictio datur, quia, legis umbra moriente, coelestium donorum veritas aperitur. Praevidens ergo Moyses Salvatoris adventum et gratiam Novi Testamenti quasi praeteritam explicans, voce primitivae Ecclesiae laetabundus 113.0493B| exsultat, dicens: Dominus de Sina venit, etc.

  (AUG., quaest. 36.) Alia littera, etc., usque ad unde: Laetamini, gentes, cum populo ejus. Quia caecitas contigit ex parte in Israel, donec plenitudo, etc. (Rom. XI.)

Moyses homo. Moyses significat legem, quae ante mortem, id est, antequam in ipso finiretur, praedixit Ecclesiam in Christo benedicendam.

VERS. 2.-- Dominus de Sinai venit. Sinai ( ) interpretatur amphora mea vel mensura mea vel mandatum. Seir ( ) pilosus vel hispidus. Pharan ( ) ferocitas eorum vel frugifer. Sina igitur figurat Vetus Testamentum, quia certam mensuram mandatorum juxta decalogi decretum tenens, prohibere novit, non juvare: nec spiritu dilectionis liberat, 113.0493C| sed timore poenae subditos ligat. Unde: Unum quidem in monte Sina in servitutem generans, etc. (Gal. IV.) Dominus ergo venit de Sina, id est ex lege et prophetis credentibus innotuit. Inde enim venit, cum ibi legenti et intelligenti innotescit. Unde: Ipse incipiens a Moyse et omnibus prophetis (Luc. XXIV), discipulis exponebat, ad quorum corda venire cupiebat. De Seir ortus secundum carnem, scilicet de Judaeis malitiae et perfidiae spineto asperrimis, novae lucis ortu tanquam verus sol justitiae fideles illuminavit. Unde: Nobis orietur sol justitiae (Mal. IV). Et alibi: Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Israel (Num. XXIV).

  Dominus, etc. Sina interpretatur tentatio. Dominus 113.0493D| ergo de Sina venit, quia carnem nostram, in qua tentaretur, accepit.

Et de Seir, etc. Qui et Edom vel Esau. Hic est populus Judaeorum, qui gulae desiderio quasi pro lentis edulio primatus gloriam perdidit, et benedictionis gratiam fide junioris populi supplantatus amisit.

De Seir ortus est nobis, etc. Hunc montem longo tempore circumierunt, et in eo aliqua praecepta acceperunt. Seir, id est hispidus vel pilosus, gentilitatem significat, quae peccatis erat horrenda; de qua ortus est Dominus qui in fine de Ecclesia gentium Judaeis praedicabit, quia reliquiae salvae fient.

Apparuit de monte Pharan, etc. Qui frugifer interpretatur, 113.0494A| quia de Ecclesia gentium virtutibus frugifera fides Christi praedicabatur Judaeis. Christus ergo de Pharan apparuit; quia quanto contra eum ferocitas infidelium exarsit, tanto altius divinitatis ejus notitia crevit. Quanto enim inter passionis contumelias latuit, tanto per virtutem resurrectionis effulsit; et qui prius incredulitatis ferocitate persecuti sunt, postmodum ei charitatis ardore adhaeserunt; de quibus additur: Et cum eo sanctorum millia.

In dextera ejus ignea lex. Tabulae scilicet, in quibus lex, quae purgat et urit peccata. Dextera quoque Patris est Filius, qui attulit legem charitatis dicens: Ignem veni mittere in terram, etc. (Luc. XII.)

In dextera ejus ignea lex. Dextera, Evangelium, 113.0494B| per quod beatitudo aeterna promittitur; quae dextera dicitur, non temporalis, sicut in lege, quae dicitur laeva. Unde: Dextera illius amplexabitur me. In hac dextera lex ignea, id est, charitas a Spiritu sancto in electorum cordibus inflammata. Unde dicit: Plenitudo legis dilectio (Rom. XIII). Et alibi: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII). Haec igneis linguis Spiritus sancti apostolis infusa, omnem legis plenitudinem tanquam digito Dei descripsit, et spiritu ferventes et operatione lucentes fecit. Sed quia non uni populo, ut lex Moysi, sed omnibus data est, adjungit: Dilexit populos.

VERS.--3.-- Dilexit. Unde: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat, etc. (Joan. XV).

113.0494C| Omnes. Sine personae acceptione; unde: Qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X).

  Omnes sancti. Sanctificati scilicet in nomine ejus qui audierunt: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, etc. (Lev. XIX).

In manu. Id est potentia, qua proteguntur. Unde: Non rapiet quisquam de manu mea, etc. (Joan. X). Hi per charitatem sunt unum regnum in manu Domini; unde Isaias: Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui (Isa. LXII).

Et qui appropinquant, etc. Quasi: Non contristentur qui Christum in carne docentem non audierunt, quasi ab hominibus decipiantur. Per os sanctorum loquitur Christus, per pedes doctrina capitis 113.0494D| auditur; unde: Qui vos audit, me audit, etc. (Luc. X.) Vel illi appropinquant pedibus ejus ad capiendam doctrinam, qui spirituali desiderio flagrantes, evangelicis et apostolicis Scripturis die noctuque invigilant. Sed quia haec de Novo Testamento dicta sunt, sequitur quorum voce Moyses loquitur de veteri lege dicens: Legem praecepit nobis, etc.

VERS. 4.-- Haereditatem. Quia haec est utilitas legis, haereditas Abrahae promissa: Si volueritis et audieritis, me bona terrae comedetis.

Erit apud rectissimum, etc. Jacob, ab angelo benedictus, Israel vocatus est, id est rectus Dei; et Judaeus ad fidem conversus ab eo post resurrectionem benedictus, cui in passione praevaluit, ob justitiae 113.0495A| professionem rectissimus appellatur. Unde: Audi, Jacob, serve meus, et rectissime, quem elegi, etc. (Isa. XLIV.)

  VERS. 5.-- Rex. Christus. Ego autem constitutus sum rex ab eo, ut scilicet faciat regnum et potestatem, qui est rex et potestas prima.

Cum tribubus Israel. De quibus primitiva Ecclesia. Bene prius principes, deinde tribus congregandae dicuntur, quia primi apostoli, et per eos crediderunt alii.

VERS. 6.-- Vivat Ruben. Praedicta salute primitivae Ecclesiae, singulis tribubus proprias benedictiones tribuit; veros Israelitas de utroque populo praenuntians, nunc de Christo, nunc de apostolis, nunc de primitiva, nunc de tota Ecclesia vaticinatur.

113.0495B| Vivat Ruben. Quasi: Licet Ruben cubile patris violaverit, et primogeniti dignitatem amiserit, vivat tamen, et agens poenitentiam non moriatur. Filii Ruben, id est, Judaei per Ruben significati, lectum Patris violaverunt, id est Christum Filium ejus sputis immundis polluerunt: tamen ad poenitentiam reservantur, sed pauci numero ad comparationem Ecclesiae gentium.

Ruben. Visionis filius, quia mater ait (Gen. XXIX): Vidit Deus humilitatem meam. Hic est primogenitus, significans electos ex Judaeis, qui Christum negando et crucifigendo mortui, praedicatione apostolorum conversi, ex fide Christi sunt vivificati: hi visionis filii, quia respectu divinae misericordiae salvi.

VERS. 7.-- Haec est Judae. Judas, qui interpretatur 113.0495C| confessio, universalem significat Ecclesiam, in qua laudis divinae confessio et gratiarum actio. De quo mater ait: Modo confitebor Domino (Gen. XXIX). Haec est vera sponsa Christi quae virtutum monilibus adornata, non superbit, sed gratias agit, pro hac orat ut audiatur.

  Audi, Domine, vocem Judae. Regum scilicet qui de Juda, qui Christum desiderabant; et ipsius Christi, qui ait: Confitebor tibi, Pater, rex coeli et terrae, etc. (Luc. X.)

Manus. Oravit Dominum pro Juda, cui nunc Domini promittit auxilia, quasi non praesumat de viribus suis Judas, sed in illo confidat qui ait: Confidite, ego vici mundum (Joan. XVI); cujus manus in cruce contra spiritales nequitias pugnaverunt, ut 113.0495D| per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium.

  Adjutor. Ut vincat et dicat: Super excelsa mea deducet me victor (Habac. III): ipse enim in nobis vincit, et pro victoria sua coronat nos in misericordia et miserationibus.

VERS. 8.-- Perfectio. Quasi, quam sis perfectus, et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti. Vel a sancto viro tuo, id est Levitis, est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere.

Perfectio tua. Choro angelorum et martyrum et omnium perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt; 113.0496A| et mundo renuntiantes, culmen ecclesiasticae doctrinae assecuti sunt, tanquam veri Levitae in terra partem non habentes, sed cum Propheta dicentes: Dominus pars haereditatis meae, etc. (Psal. XV); secundum illud: Si quis vult venire post me, abneget se, etc. (Luc. IX.) Qui perdiderit animam suam propter me, etc. (Matth. X.) Christus autem verus Levi, qui haec omnia fecit et docuit. Ipsi Levitae adhaerent imitantes illum usque ad sanguinem, de cujus passione subditur: Quem probasti in tentatione, etc.

Ad aquas. Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terrae promissionis contradixit.

Ad aquas. Legem significat, quae male viventibus introitum regni coelestis contradixit. Aquae, populi, qui contradicentes clamaverunt: Crucifige eum. 113.0496B| Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII). Ad cumulum perfectionis Levi adjungit:

VERS. 9.-- Qui dixit patri suo. Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitae, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriae quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulus (Luc. XVIII).

Qui dixit patri suo et matri, etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenae cognationis agnoscere; sed si cursum mentis praepedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Haec bene vaccae innuunt, 113.0496C| quae sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant.

VERS. 10.-- Ponent thymiama. Sicut Aaron stans inter mortuos et viventes pro populo deprecatus est. Ponent thymiama. Sanctorum oratio suavissimum incensum est Domino: quo (peccante populo) Domini furor mitigatur, quia ab omni terrena sorde defaecata, coelesti desiderio ignita, quasi thymiama in conspectu Dei flagrat, et quasi holocaustum ab ara pli cordis flamma devotionis in coelum subvolat. Hoc praecipue apostolis et martyribus congruit, de quibus dicitur: Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit (Sap. III).

113.0496D| VERS. 11.-- Suscipe. Quasi grata, ut remuneres. Dantur nunc singulis albae stolae, scilicet animarum laetitia; et in judicio secundum corpus, recepta immortalitate, fulgebunt sicut sol et tanquam scintillae in arundineto discurrent, exurendo scilicet vacuos et infructuosos adversarios; de quorum poena subditur:

Percute dorsa. Quasi: videbantur sibi impune martyrum sanguinem fundere, sed quasi post dorsum poena improvisa parabatur, id est aeterna damnatio, in quam ruentes surgere non valebunt. Unde: Virga in dorso imprudentium (Prov. XXVI).

VERS. 12.-- Et Benjamin. Videtur historiae alludere, quia Benjamin patriarcha et propheta Jacob 113.0497A| spiritu plenus unice amabat, et dispensatione Dei, locus divino cultui mancipatus, ejus tribui custodiendus decernitur; unde addit: Quasi in thalamo tota die, etc.

Amantissimus. Christus est amantissimus Dei Patris, qui de seipso ait: Hic est Filius meus dilectus (Matth. XVII). Hic habitat in dextera Patris confidenter, cui dicitur: Sede a dextris meis (Psal. CIX).

Aliter: Benjamin, de filio doloris filius dextrae dictus, exprimit Paulum de persecutore apostolum et vas electionis factum: ipse enim de hac tribu fuit; dignum autem erat ut sicut Domini praecursor prophetali oraculo praedictus est, ita magister gentium universo mundo profuturus, inter magna Ecclesiae mysteria praedicaretur. In cujus mente Christus fiducialiter 113.0497B| habitavit, cum inter innumera pericula coram gentibus et regibus eum constanter praedicavit. De cujus anima dicitur:

Quasi thalamo tota die morabitur. Vel maritali connubio mira oblectatione perfruens, et virtutum prole fecundans, nulliusque vitii inquietudine secretum placidissimi pectoris derelinquens; vel in ea quasi in thalamo residens, tanquam sponsus speciosus, virgineas credentium mentes per praedicationem ejus suis jungit amplexibus. Unde: Adducentur regi virgines post eam (Psal. XLIII). Ipse quoque ait: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI).

Divinitas quoque in humanitate Christi habitat confidenter. In thalamo morabitur, significat quod 113.0497C| in utero Virginis coelesti sponso juncta est Ecclesia, quae in fortitudine potentiae Christi et in operibus fiducialiter requiescit.

  Et inter humeros illius requiscet. Humeris onera portantur, ideo in eis robusta patientia designatur. Tanto autem libentius Christus in illo requievit, quanto pro ipso durissimos labores toleravit: tanto arctius amplexus est, quanto ab illius amplexu nullo terrore avulsus est. Unde ait: Quis nos separabit a charitate Christi? (Rom. VIII.)

VERS. 13.-- Joseph quoque ait. Joseph auctus interpretatur. Hic est Christus, qui a Judaeis fratribus suis abjectus, in Aegypto hujus saeculi princeps factus est, et genus humanum a famis inopia evangelici 113.0497D| frumenti dispensatione liberavit: qui est vere Salvator mundi.

De benedictione Domini terra ejus. Ad litteram, fertilitatem significat, quam duae tribus ex Joseph, id est Ephraim et Manasses, habuerunt in ubertate frugum, pomorum et pastu pecorum. Haec est Basan, fertilissima regio, unde pinguedo interpretatur.

  Temperie coeli, et rore fructus, et fontium et fluminum abundantia, homine delectantur, quae in abysso significantur.

Benedixisti, Domine, terram tuam, Ecclesiam scilicet, quae non propria virtute, sed virtutum benedictione divinitus impletur. Unde: Benedictus Deus 113.0498A| qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus Christo (Ephes. I).

Coeli. Coelum dicuntur propter unitatem fidei et doctrinae apostoli et evangelistae, de quibus alibi pluraliter dicitur: Coeli enarrant gloriam, etc. (Psal. XVIII.) In ipsis enim vita et contemplatione fulgentibus tanquam in coelo habitat Deus, intonans terrorem, pluens consolationem, et coruscans miraculis.

Rore. Coelesti praedicatione, quae mirae subtilitatis et gratiae, qua contra aestum tentationis corda rigantur, et ut semper vireant virtutibus; unde: Det tibi Deus de rore coeli, etc. (Gen. XXVII.)

Abysso, ut scilicet pinguior fiat, de fonte ascendente irrorata quasi paradisus Dei. Unde: Fons ascendebat 113.0498B| de terra irrigans superficiem terrae (Gen. II). A mari abundavit sensus ejus, et cogitatus illius de abysso magna. Frustra enim exterius irrigat sermo doctoris, nisi riget interius gratia conditoris. Unde subdit: De pomis collium, etc.

VERS. 14.-- Solis. Christi, qui est sol justitiae, qui ait: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII), quia similes ei erimus.

Ac lunae. Ecclesiae, quae accipit hos fructus a sole, id est a Christo: semper igitur solem plena devotione respiciat, ne aliquando aversa lumen perdat.

VERS. 15.-- De pomis collium aeternorum. Colles aeterni fideles Veteris Testamenti qui humiles filii immobili firmitate in fide prophetarum et patriarcharum fundati (unde: Mons domus Domini elevabitur super colles [Isa. II] ) quorum pomis terra Joseph 113.0498C| benedicitur, cum Ecclesia Christi doctrina prophetiae, exemplo virtutis, in fide fructificat. Et notandum, quia supra in pomis et rore coeli doctrina evangelica, hic in vertice antiquorum montium et pomis collium aeternorum, legalis et prophetica signatur, et utrisque terra Joseph locupletatur; quia sancta Ecclesia utriusque Testamenti paginis, et novorum et veterum Patrum exemplis informatur; unde: Omnia poma, dilecte mi, id est, nova et vetera servavi tibi (Cant. VII) et: Omnis scriba doctus profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII). Manichaei ergo et Judaei (quia illi Vetus, isti Novum Testamentum non recipiunt) in hac terra opulenta haereditare nequeunt.

113.0498D| VERS. 16.-- Et de frugibus. Ecclesia in toto orbe justitiae fruge fecunda et charismatum largitate, de plenitudine sui Joseph accepit; unde sequitur:

Benedictio illius qui apparuit. Totus Joseph, id est, caput et corpus benedictione plenus, sed benedictionis plenitudo praecipue in capite; unde: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam Aaron, etc. (Psal. XXXII.) Hic privilegio gratiae, fratribus, id est, fidelibus praeeminens, septiformi spiritu tanquam verus Samson ex utero virginis Nazaraeus, id est Deo consecratus, quasi septem crinibus intactis effulsit.

Super caput Joseph, Christi, qui est caput Ecclesiae, in quo benedicuntur omnes gentes, de cujus 113.0499A| passione et resurrectione subditur: Quasi primogeniti tauri, etc.

Quasi. (AUG., quaest. 56.) Primogenitus tauri pulchritudo ejus. Non est ita legendum ut dicatur primogenitus tauri: sed cum sit primogenitus, pulchritudo ejus pulchritudo tauri est, propter cornua crucis.

Christus vitulus saginatus, quem de armento patrum primogenitum regresso Filio Pater immolavit, qui die tertia suscitatus gloriosus apparuit, qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terrae, post resurrectionis gloriam de virtute passionis adjungit cornua.

VERS. 17.-- Cornua. Joseph comparat cornibus rhinocerotis, significans Ephraim habiturum principatum inter decem tribus, in quibus regnavit Jeroboam 113.0499B| de tribu Ephraim in tempore Roboam filii Salomonis.

Cornua rhinocerotis. Cornua crucis significat, de quibus ait Habacuc: Ibi abscondita est fortitudo ejus (Habac. III). Per infirmitatem namque carnis quasi aries illusorum spinis coronatur, his cornibus haesit, sed passionis incomparabili fortitudine unicornis exstitit mortis victor, et ejus qui habebat mortis imperium, unde: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I)

  Ventilabit. Praedicatione crucis discernens paleas a frumento: verbum enim crucis pereuntibus stultitia.

Gentes. Postula a me, et dabo tibi gentes, etc. (Psal. II.) De haereditate enim veri Joseph (quae est 113.0499C| terra inclyta) haec omnia dicuntur, de cujus cultoribus ex utroque populo congregatis, sequitur:

Hae sunt multitudines Ephraim. Hae duae tribus ex Joseph, non in se, sed in parente benedicuntur. Filios significant utriusque populi, qui in Christo benedicuntur secundum illud: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII). Hos patriarcha Jacob Ephraim et Manassen cancellatis manibus in modum crucis benedicens, et primogenito minorem praeferens, in fide crucis Christi benedicendos esse signavit, in minore ex gentibus fidelem populum in Christi gratia tempore minorem, sed fide majorem: ad quem Israelitici populi gratia transivit, de cujus inaestimabili multitudine dicitur: Hae sunt multitudines, etc., unde: Multi filii desertae magis quam 113.0499D| ejus quae habet virum (Isa. LIV).

Manasses primogeniti honore privatus, et tamen benedictus, est Judaicus populus, qui ex majore sui parte pro infidelitate reprobatus, in reliquis tamen benedictionem consecutus, unde: Caecitas contingit ex parte in Israel, etc. (Rom. II.)

VERS. 18.-- Et Zabulon. Zabulon et Issachar in Galilaea passionem acceperunt, ubi Christus maxime docuit, unde apostolos elegit. Per eos ergo apostoli designantur, et eis in exitu laetitia promittitur, quia exeuntes de finibus suis populum gentium Christo subjugaverunt, et in tabernaculis pro conversione Judaeorum, de quibus et ipsi electi sunt. Pro utroque ergo populo, praesens eis laetitia promittitur, et futura: 113.0500A| quia in praesenti de conversione eorum gavisi sunt, et in coelestibus aeterna laetitia remunerati.

In tabernaculis, Judaeorum, unde: Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem (Gen. IX): quia in ecclesiis de Judaeis habitat latitudo minoris populi per unitatem fidei.

  VERS. 19.-- Ad montem. Sion scilicet vel Jerusalem, vel contemplationem et virtutum altitudinem.

Vocabunt. Justitiam tantum in fide Christi esse docentes. Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X). In monte immolant victimas justitiae, dum omnes qui ad Christum veniunt (in quo construitur Ecclesia) non ex operibus legis sed ex fide Christi justificari docent, secundum illud Justus 113.0500B| autem ex fide vivit (Habac. I). Sunt ergo veri Christiani victimae justitiae, quae ab apostolis immolantur, dum terrena desideria mortificare docentur, ut spiritualia vivificentur; unde: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII).

  Ibi immolabunt. Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, quae supra hunc montem posita est.

Qui inundationem. Hae tribus negotiationibus vacaverunt, de transmarinis regionibus mercimonia reportantes, et thesauros absconditos, argentum, scilicet aurum vel gemmas quasi lac sugent, id est, facile accipient.

Qui inundationem maris. Gentium vocationem significat. Mare enim universum genus hominum significat; 113.0500C| unde: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mari, et ex omni genere piscium congreganti (Matth. XIII). Mare, mundus, sagena, doctrina, omne genus piscium, omnis sexus, aetas et conditio intelligitur. Maris ergo inundationem apostoli quasi lac suxerunt, quia confluentes ad doctrinam Evangelii turbas populorum in augmentum corporis Christi traxerunt.

  Absconditos. Novit Dominus qui sunt ejus (I Tim. II). Multi enim sunt vocati, pauci, etc. (Matth. XX.)

Arenae, infidelium multitudo; thesauri, pretiosae electorum animae. Sic ergo suxerunt, ut ex auditoribus Evangelii alii quasi vasa in honorem thesauris regis transferrentur, alii quasi arenae steriles et 113.0500D| inutiles vacui remanerent.

VERS. 20.-- Et Gad ait. In benedictione Gad videtur praedicere potentiam virorum fortium vel judicium, qui de illa tribu fuerunt, sicut Jephte, et alii multi.

  In latitudine. Quia omnis plenitudo benedictionis supra Christum requievit, unde suos benedixit.

Gad. Id est, accinctus, Christum significat, qui contra spirituales nequitias pugnaturus, in infirmitate carnis virtute divinitatis praecinctus apparuit, secundum illud: Indutus est Dominus fortitudinem et praecinxit se (Psal. CXII). Et alibi: Dominus fortis et potens in praelio, etc. Hic in latitudine benedictus est, quia non in solis Judaeis, sed in omnibus 113.0501A| gentibus amplissimum regnum accepit. Inde Prophetia ait:

A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Sed quia per humilitatem passionis ad hanc gloriam pervenit, de morte ejus subjungit:

Quasi leo requievit. Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. X). Potestas mortis, non necessitas exprimitur; unde: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam. (Ibid.)

  Quasi leo fremuit. Quidquid enim dixit, potenter implevit.

Cepitque brachium et verticem. Cum resurgens a mortuis fortitudinem inimicorum sibi subjugavit. Cepit quoque verticem, id est, mundani imperii sublimitatem ad suscipiendam fidem inclinavit; unde: 113.0501B| Et adorabunt eum omnes reges; omnes gentes servient ei (Psal. LXXI). Sequitur de novo statu regni ejus.

VERS. 21.-- Et vidit principatum suum, quod in parte sua. Subjectis sibi regnis et gentibus, potentia ejus apparuit, non armorum terrore, sed virtute doctrinae.

Repositus. Occultus, dum scribit leges suas in cordibus fidelium; unde ait: Vos unctionem habetis a sancto, et non necesse habetis ut aliquis doceat vos; unctio ejus docet vos de omnibus (Joan. II). Vel, Repositus, quia in lege et prophetis in figuris latebat, et docebat absconditus, quae manifeste in Evangelio declaravit; unde: Incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis (Luc. XXIV).

  113.0501C| Qui fuit cum principibus populi. Adjutor, unde: Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis (Marc. XVI), quia ait: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV).

Fecit justitias. Id est justificans in se credentes, et tandem secundum merita judicabit cum Israel, id est cum populo suo ad visionem Dei electo.

Justitias. Justificationes credentium. Ipse enim justificat impium ex fide. Neque enim ex operibus legis justificabitur omnis caro.

VERS. 22.-- Dan quoque. Alii per Dan Antichristum signari putant, quem de hac tribu nasciturum aestimant: ipse est catulus leonis, id est diaboli, qui largiter fluet de Basan, quia plenus confusione; 113.0501D| Basan quippe confusio, vel pinguedo, vel bruchus interpretatur.

Dan quoque judicium, Basan ignominiam. Dan vero Christum significat, qui ait: In judicium ego in hunc mundum veni (Joan. IX). Catulus leonis propter fortitudinem, et quia parvulus fieri dignatus est; sed suscipiens infirmitatem nostram, non amisit virtutem suam, quod enim infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I). De ipso dicitur: Vicit leo de tribu Juda, etc. (Apoc. V.) Ignominiam quidem crucis a Judaeis sustinuit, putantibus nomen ejus per mortem deleri: sed qui per infirmitatem ejus carnis, in passione catulus fuit, per divinitatis potentiam leo invictus in resurrectione apparuit; unde Apostolus: Et si crucifixus est ex infirmitate, 113.0502A| vivit tamen ex virtute Dei (II Cor. XIII). Quasi ergo ex Basan largiter fluxit, cum per ignominiam mortis perveniens ad gloriam immortalitatis, fluentis Evangelii totum orbem irrigavit; unde Isaias: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientis (Isa. II).

Dan catulus leonis. Hoc propter Samsonem dicit, qui de tribu Dan fuit, et quasi leo fortis, cujus possessio usque Basan. Antichristus vero fluet largiter de Basan, quia satiabitur pinguedine luxuriae et omnium vitiorum.

Mare et meridiem possidebit. Quia possessio ejus ab australi parte in occidentem usque ad mare Tyrrhenum pertingit.

Mare et meridiem possidebit. Per apostolos enim 113.0502B| ex Judaeis et gentibus Ecclesia acquiritur Christo. Per mare enim occidentale (quod hic intelligitur) Judaei figurantur, qui umbrae et exemplari deserviunt, nec habent lucem scientiae et veritatis, et quia eis sol justitiae occubuit, perpetuis remanserunt in tenebris. Hunc occidentem apostoli possederunt, cum ex eis plurimos gratia fidei illuminatos Christo subjecerunt, ut qui fuerunt aliquando tenebrae, lux essent in Domino. In meridie intelligitur Ecclesia de gentibus collecta, quae, ablato legis velamine, Evangelii luce perfruitur, et cubans cum sponso in meridie, revelata facie gloriam Domini contemplatur.

VERS. 24.-- Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis. Aser beatus, Christus scilicet nostrae beatitudinis spes, cujus primitias nobis 113.0502C| ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis, quia credentes, per ejus gratiam renascentes, totum orbem ejus similitudine repleverunt, quibus dicitur: Credite in lucem, filii ut lucis sitis (Joan. XII). Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et justitia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Judaea elegit, vera charitate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quia digni essent pro nomine Jesu contumeliam pati. Et unde eis tanta charitatis abundantia, supponit, tingat in oleo pedem, etc.

Et tingat in oleo pedem suum. Christus caput nostrum ascendens in coelum, apostolos, scilicet pedes suos mundum praedicando circumituros in terra 113.0502D| adhuc consistentes, oleo Spiritus sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque praebuit calceamenti munimentum de quo subditur:

  Ferrum et aes cal. (GREG., lib. XXXIV Moral., cap. 5.) Hoc de Ecclesia, etc., usque ad his calceamentis verum pascha celebrandum.

VERS. 25.-- Sicut dies juventutis. Significat hanc tribum prosperitate et deliciis abundasse usque ad senectutem captivitatis.

Sicut. Promittitur Ecclesiae cruda viridisque senectus: ut sicut fortiter in principio omnes impetus evicit, ita eminente fine Antichristi furorem evincat, unde: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus 113.0503A| usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Et alibi: Senectus mea in misericordia uberi (Psalmus XCI).

VERS. 26.-- Non est Deus. Supradicta admirans in laude Christi, qui haec omnia fecit laetabundus erumpit.

Ascensor coeli. Propria virtute ascendit, et quotidie Ecclesiam ad se trahit. Trahe me post te, curre in odorem unguentorum tuorum (Cant. I).

Nubes. Apostoli, qui pluunt verbis, coruscant miraculis: quos ascendens in coelum misit ad praedicandum; unde: Vocem dederunt nubes (Psal. LXXVI), quae scilicet nullo remorante discurrunt, non sua, sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: 113.0503B| Bonum certamen certavi, cursum consummavi (II Tim. IV).

VERS. 27.-- Habitaculum ejus sursum, etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc (Joan. II).

  Brachia. Virtus scilicet passionis, quae omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit.

Subter brachia. Scilicet haec brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostrae resurrectionis, in infimis sacramentum nostrae redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Israeli promittitur: Ejiciet a 113.0503C| facie tua inimicum.

Et solus. Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur (Num. XXIII).

VERS. 28.-- Oculus Jacob. Qui hic vitiis supplantandis desudabat, ibi se levissimo mentis intuitu gloriam Christi, qui propter nos terram verae carnis accepit, indesinenter contemplabitur: ut cujus hic corpore et sanguine per sacramentum frumenti et vini pascebatur, ibi divinitatis ejus perpetua visione saginetur, unde: Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI). Et alibi: Manifestabo ei meipsum (Joan. XIV). Tunc Jacob in perfectum Israel conversus, facie ad faciem Deum videbit, tam larga, tam subtili, tam delectabili Dei cognitione, quasi 113.0503D| levissimo rore repletus, ut praedicatorum scientia qua in praesenti instruimur caligare videatur; unde: Sive scientia destruetur (I Cor. XIII). Et alibi: Tenebrosa aqua in nubibus aeris, prae fulgorem in conspectu ejus (Psal. XVII), ad quam cum perventum fuerit, omnis haec doctrina cessabit, et erunt omnes docibiles Dei (Joan. VI); unde merito adjungit: Beatus es, Israel, etc

Caelique caligabunt, quasi tam abundanter terrae fecundandae ros infundetur, ut hominum tenebrescat obtuitus. In quo significatur, quia Judaei cum terrenam opulentiam ultra modum diligerent, caligaverunt, et Christum cognoscere non potuerunt; unde: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, etc.

113.0504A| VERS. 29.-- Quis similis tui, popule? Quasi, ideo beatus, ideo tibi similis nullus, quia non de tua virtute, sed de Christi gratia salutem speras, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum.

Et gladius gloriae. In futuro adversarios irrevocabili severitate percutiens, quando sanguinem servorum ulciscetur. Gladius modo hic in humilitate patientium occultatur, in gloria resurgentium revelabitur, ideo gladius gloriae Israel dicitur. Christus ergo quasi scutum protegit praeliantem, et quasi gladius gloriae ulciscetur triumphantem. Ad eum quasi ad caput, in fine vaticinii refertur gloria corporis, cum dicitur:

Negabunt. Abominabuntur et odient, sicut Balac, qui rogavit Balaam, ut Israelitas maledicendo repelleret.

113.0504B| Calcabis. Subjiciendo eos Ecclesiae, quam abominantur et persequuntur.

Notandum undecim tantum esse benedictiones. Simeon namque in his benedictionibus non reperitur, in quo Judas ab apostolis excluditur, undecim tantum remanentibus. Inde quoque undecim mansionibus filii Israel de Horeb pervenerunt ad locum in quo Deuteronomium acceperunt.

CAPUT XXXIV

VERS. 1.-- Ascendit ergo. Tam Moyses quam caeteri patres Veteris Testamenti per spiritum in altitudinem contemplationis levati, praevidere potuerunt gratiam Novi Testamenti, quae in Christo data est, et virtutum collatione et coelestis regni perceptione: 113.0504C| sed eam in carne exspectare non potuerunt, in fide autem et spe mortui sunt, ad inferos deducti, ubi exspectabant Redemptoris adventum, qui per sanguinem suae redemptionis inde eos liberaret.

Ostenditque ei. Terram promissionis vidit Moyses, nec intravit, quia lex adventum Christi et doctrinam Evangelii verbis et figuris praesignavit, sed neminem ad perfectum duxit.

VERS. 2.-- Omnem terram. Partem omnis terrae, quam ex altissimo monte potuit videre. Vel omnem terram ostendit ei in spiritu.

VERS. 5.-- Mortuusque est ibi, etc. Nulli electorum parcit, et minima quoque peccata ulciscitur Deus etiam in amicis; unde: Moyses et Aaron sacerdotibus ejus, et addidit: Propitius fuisti eis, et 113.0504D| ulciscens in omnes adinventiones eorum. Lege scilicet finita, quae servivit Domino in tempore suo, urbs destructa et altare, nusquam sacrificia, nusquam libamina, nusquam sacerdos vel pontifex.

VERS. 6.-- In valle. In monte mortuus est, in valle sepultus est, quia lex tempore suo gloriosa fuit: sed comparata Evangelio abscondita videtur et humilis; unde: Dedi eis praecepta non bona.

Et non cognovit homo. Judaei autumant hoc factum, ne Judaei semper ad idololatriam proni mortuum colerent tanquam Deum; sed secundum allegoriam tempus et modum finiendi legis in sola Dei praescientia significat esse abscondita, nec profunditatem sapientiae Dei, vel secretum consilii alicui 113.0505A| patere, quia incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus.

VERS. 7.-- Moyses centum et viginti annorum. Si ab uno per naturalem ordinem usque ad quindecim singulorum numerorum summas conjunxeris, unum scilicet et duo et tria, et deinceps, centum et viginti fiunt. Quindenarius vero ex septem et octo conficitur, septem ad sabbatum refertur, octo ad circumcisionem, quia octava die circumcidebatur puer. Si vero ad Novum Testamentum respicias, habes septem dona Spiritus sancti, et in octavo resurrectionem Christi, centum et viginti ergo eos significant qui vel in Veteri Testamento Legis et Evangelii praecepta implere student.

Moyses centum et viginti annorum. Hoc significat tam eum quam caeteros patres Veteris Testamenti post perfectionem mandatorum Dei, quae est in duobus 113.0505B| praeceptis charitatis, per gratiam Christi et sanguinis redemptionem, aeternae quieti et futurae vitae aptos esse; quorum oculus non caligavit, piae scilicet intentionis intuitus nubilo non fuit obscuratus, nec dentes malitiae moti, quia non est perturbatus tempestate vitiorum, ordo discretionis eorum centum et viginti sunt anni legislatoris quo numero confirmata est altitudo Salomonici templi. Primitiva quoque Ecclesia post passionem et resurrectionem, Dominique ascensionem hoc numero virorum gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam significant quae nunc geritur in sabbato animarum et perficietur in resurrectione corporum. In trigonum quoque quindenarius ductus, id est cum partibus 113.0505C| suis adnumeratus, efficit centum et viginti. Apte ergo centenario et vicenario electorum beatitudo in futura vita signatur, et tertium domus Dei coenaculum consummatur, quia post fidelium labores, post requiem animarum plena Ecclesiae felicitas in resurrectionis gloria complebitur.

113.0506A| VERS. 8.-- Fleveruntque. Quia regnavit mors etiam in eos qui non peccaverunt ab Adam usque ad Moysen: ideo lacrymae prosequuntur ad inferos descendentem.

(HIERON., epist. ad Paulam.) Non mirum si Moysi et Aaron, etc., usque ad sed intrinsecus esse, id est voluntati Domini ministrare.

Et completi. Hinc videtur orta consuetudo, ut fidelibus mortuis triginta diebus pietatis officia persolvantur.

VERS. 9.-- Posuit super eum. In Scripturis suis testimonium ei perhibuit dicens: Prophetam Deus suscitabit, etc. (Deut. XVIII), unde: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi (Joan. V).

VERS. 10.-- Et non surrexit, etc. Hoc (ut fertur) Esdras de suo adjecit, qui bibliothecam a Chaldaeis exustam divino sensu reparavit, et litteras quibus Judaei nunc utuntur invenit, unde et velox scriba 113.0506B| appellatus est.

Et non surrexit propheta. Quia Moyses omnibus prophetis Veteris Testamenti praestantior: unde Judaei arroganter dicunt: Nos Moysi discipuli sumus (Joan. IX). Sed postquam Dominus prophetarum incarnatus venit in mundum, omnis illa prior dignitas et umbra futurorum cessavit: quia lex et figura per Mosen data est: gratia et veritas per Jesum Christum, qui est finis legis ad justitiam omni credenti (Hebr. X; Joan. I; Rom. X).

Et sepelivit eum in valle. Scilicet Dominus. Et per hoc significatur quod amoto impedimento naturae per Christum anima munda separata ascendit ad Deum: et corpus quod sepelitur in terra remanet usque ad judicium. Ecclesiastes XII: Donec pulvis 113.0506C| revertatur in pulverem unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Quem reditum prosperum nobis concedat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

(no apparatus)