(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Migne Patrologia Latina Tomus 113
Liber Ecclesiasticus
Liber Ecclesiasticus (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.1230D
CAPUT PRIMUM. 113.1183C|
VERS. 1.-- Omnis sapientia, etc. (RAB. in Eccli., tom. III.) Incipit ab aeterna Dei sapientia, quae Christus est, qui cum Patre est semper ante saecula, secundum illud: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I). A Domino Deo est. Quia Christus fons vitae, lux vera, de Patre nascitur, et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Ibid.). Quisquis hac sapientia caret, in tenebris ambulat, et nescit quo vadat. Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum; et prudentia carnis, mors (Sap. XI).
VERS. 2.-- Arenam maris et pluviae guttas. (RAB. ubi supra ). Corporalia spiritualibus comparat, ut ex difficillimis, quod omnino impossibile est, aestimetur. 113.1183D| Si enim haec quae in certo numero et mensura, et pondere condita sunt, nemo potest dinumerare; quanto minus sapientiam Dei sine initio et sine fine inenarrabilem inaestimabilem poterit investigare?
VERS. 4.-- Prior omnium creata est. Creata secundum humanitatem in consilio Dei patris, scilicet pro salute humani generis praedestinata est incarnari. Notandum autem quod propter unitatem personae aliquando Christus dicitur genitus, aliquando creatus.
VERS. 5.-- Fons sapientiae. Origo omnis sapientiae a Verbo Dei procedit, quod Deus ex Deo semper cum Patre manet in coelis; sed ingressus mundum per dispensationem humanitatis dedit mandata salutis, unde, Verba vitae aeternae habes (Joan. VI).
VERS. 6.-- Radix sapientiae. Ostendit neminem 113.1184C| posse profunditatem Dei penetrare, vel magnituditudinem bonitatis ejus et misericordiae. Unde ad liberationem et illuminationem humani generis homo fieri dignatus est, unde: Generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII) ?
VERS. 9.-- Ipse creavit illam. Unigeniti scilicet adventum, per Verbum sibi coaeternum cum Spiritu sancto dispensavit: quomodo per Virginis partum ad salutem mundi veniret, et creaturas repararet, et hominem ad agnitionem et dilectionem sui revocaret, dans illi donum Spiritus sancti, ut ejus munere solvetur in aeternum.
VERS. 11.-- Timor Domini gloria, etc. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis. Gloria et divitiae in domo ejus (Psal. III), etc. Timor 113.1184D| Domini. Duae species sunt timoris. De altera dicitur, Timor [non est in charitate] animae in charitate, (Joan. IV), etc. Qui hunc habent propter metum gehennae peccare desinunt, et vitam corrigunt: hic introducit charitatem, sed et foras mittitur. Qui enim sic timet, nondum amat nec desiderat bona, sed cavet mala; sed tamen se corrigit, et bona desiderare incipit. De altera scriptum est, Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII). Timet enim unusquisque ne amittat bona, et Dei praesentiam, quae in aeternum frui desiderat, de quo dicitur:
VERS. 12.-- Timor Domini delectabit cor. Hic suavitatem tribuit internam, et in futuro vitam aeternam.
VERS. 14.-- Dilectio, (RAB.) Charitas Dei vera 113.1185A| est sapientia, etc., usque ad ipsa in futuro remuneratio erit; unde: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua (Psal. XV), etc.
VERS. 17.-- Timor Domini. Sine timore Dei, et observatione mandatorum ejus, nulla religio est; unde: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I).
VERS. 19.-- Timenti Dominum. Qui scilicet timore Dei in fide et doctrina et operatione regulam justitiae servat.
VERS. 23.-- Et vidit. (RAB.) In conspectu ejus sunt omnia, unicuique conservat dignam retributionem.
VERS. 25.-- Rami. Per sapientiam, divinam habet 113.1185B| homo scientiam vitandi malum, et intellectum faciendi bonum, utrumque enim in auditore operatur in fine; unde: Qui audit me, non confundetur, et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt (Eccli. XXIV). Initium sapientiae, timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum (Psal. CX).
VERS. 26.-- In thesauris. In legis meditatione utrumque declaratur, quomodo scilicet vitanda sunt mala, et quomodo discenda spiritualis sapientia, et exercenda bona opera, in quibus est religio vera. Sapientiae intellectus. Quae prohibet peccata, et carnalia desideria; unde: Non amat pestilens eum qui se corrigit, nec ad sapientes graditur (Prov. XV).
VERS. 27.-- Timor, etc. Quia per poenitentiam 113.1185C| mundat a praeteritis peccatis, vel prohibet a committendis. Quia qui per timorem Dei sese non corrigit, in peccati voraginem cadit.
VERS. 30.-- Bonus sensus. Unde in Proverbiis, Labia sapientium custodiunt eos (Prov. XIV). Et alibi: Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est aperuit stultitiam (Ibid. XXXI). Sapientis ergo hominis est verba tenere, et omnia modeste peragere. Enarrabunt sensum. Aequanimiter, non mala pro malis, sed bona pro bonis tribuens.
VERS. 33.-- Fili, concupiscens sapientiam. Qualiter ad sapientiam pervenias, ipsa sapientia monstrat, quia sine conservatione justitiae, nemo pervenit ad culmen sapientiae, unde Jacobus: Quis sapiens, inquit, et disciplinatus inter vos? ostendat 113.1185D| conversationem bonam in mansuetudine sapientiae (Jac. III).
VERS. 34.-- Sapientia enim et disciplina. (RAB). Sicut saepe dictum est, Timor Domini sapientiae et disciplinae custodia est (Prov. XIII), cui convenit fides recta, et morum temperantia, quia sine fide impossibile est placere Deo, et bonorum vita semper tranquilla est; unde in Matthaeo: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). Qui enim vere timet Deum, non potest esse sine fide, et operibus bonis, quae replent hominem virtutibus, et Deo acceptabilem faciunt. Unde: Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam. Peccatori 113.1186A| autem dedit afflictionem et curam superfluam (Eccle. II).
VERS. 36.-- Duplici corde. Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis, qui scilicet vult gaudere cum saeculo et regnare cum Christo.
VERS. 37.-- Hypocrita.. Aliud corde gestans, et aliud opere monstrans. Unde: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium (Matth. VII).
VERS. 38.-- Attende in illis, etc. Manifestum est, quod qui sequitur haereticos, animae suae acquirit damnationem, quia in judicio revelabuntur occulta cordium, et reddetur unicuique secundum opera sua, Disperdet enim Deus omnes qui loquuntur mendacium (Psal. LXI). Qui abominatur virum sanguinum 113.1186B| et dolosum; unde: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Et alibi: Veniet Dominus servi illius, et dividet eum; partemque ejus ponet cum hypocritis, ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXIV).
CAPUT II.
VERS. 1.-- Fili, accedens, etc. Demonstravit quid sit vitandum, nunc demonstrat quid sit agendum, dicens: Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore. Qui enim vult ab illecebris mundi se abstinere, et in Christo pie vivere, persecutionem patitur. Dum enim accingi divino servitio praeparat, bellum diaboli contra se excitat, et dum alia vitia subdit, aliis reluctatur, et divina dispensatione agitur, ut superet et superetur, ne extollatur. Sed 113.1186C| quia humilitas et patientia illi necessaria est, sequitur, Deprime cor tuum, et sustine, etc.
VERS. 4.-- Patientiam habe. Quasi: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI), quia scilicet radix et custos omnium virtutum patientia est. Sciendum autem est, quod patientia tribus modis exercetur. A Deo enim flagellamur, sed cavendum est ne murmuremus; a proximo persecutiones, et damna, et contumelias sustinemus, et cavendum est ne mala pro malis retribuamus; ab adversario tentamur, sed prospiciendum est ne ad delectationem peccati vel consensum flectamur, vel pro his praesentia quaeramus, sed futura exspectemus.
VERS. 6.-- Crede Deo et recuperabit te. (RAB.) 113.1186D| Credere oportet afflictum, et dirigere gressus operum in Dei conspectum, et sperare in illum; unde: Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. (Psal. XXXVI). Hinc Jeremias ait: Beatus qui confidit in Domino, et erit Deus fiducia ejus (Jer. XVII), etc.
VERS. 7.-- Metuentes Dominum, etc. Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus (Psal. CXLVI). Qui enim veraciter metuit, patienter sustinet miserationem ejus: Qui autem dereliquerint Deum, confundentur et in terra scribentur (Jer. XVII).
VERS. 8.-- Qui timetis Dominum, credite illi. Hortatur timentes Dominum ut credant illi, qui ad certam mercedem perveniant; unde: Justus enim ex 113.1187A| fide vivit (Rom. I); unde: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua (Matth. IX). Et alibi: Fides tua te salvum fecit (Ibid., X).
VERS. 9.-- Qui timetis Dominum, sperate in illum. Tria commendat timentibus Deum: credere, sperare, diligere; quia fide, spe et charitate vere colitur Deus, et ad contemplationem pervenitur, quae est beatitudo aeterna.
VERS. 11.-- Respicite, etc. (RAB.) Hic quoque tria dicit, etc., usque ad quia sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L), etc. Et, Prope est Deus omnibus invocantibus se in veritate (Psal. CXLIV).
VERS. 14.-- Vae duplici corde, etc. Admonuit, ne quis duplici corde accederet ad Deum; nunc autem dicit, Vae duplici corde et labiis scelestis. Qui enim 113.1187B| prava cogitat, et loquitur, et pravis insistit operibus, nisi poenituerit, in aeternum peribit. Duabus viis terram ingredientis qui facit mala, et sperat bona; vel, qui carnis sectatur opera, et spiritus sanctificationem se arbitratur perficere in timore; vel, quod Dei est opere exhibet, et quod mundi est, cogitatione quaerit. Tales vero inconstantes sunt in omnibus viis suis, quia facile in adversis terrentur, et prosperis irretiuntur.
VERS. 15.-- Dissolutis corde, etc. (RAB.) Adhuc docet errorem cavere, etc., usque ad his, qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, etc.
VERS. 17.-- Inspicere, etc. Licet omni tempore inspiciat omnia Deus, tunc tamen inspicere dicitur, 113.1187C| cum probare vel improbare aliquid dignoscitur.
VERS. 18.-- Qui timent Dominum, non erunt incredibiles, etc. Alternando de amore et dilectione Dei agit, quia timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII), et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum (I Joan. IV). Qui vero timet Deum, et diligit, et credit Scripturis, servat operando praecepta Dei, et semper meditando quaerit quae beneplacita sunt illi, replebitur ergo sapientia et charitate Dei. Finis enim praecepti charitas, et qui diligit proximum, legem implevit.
VERS. 20.-- Qui timent Dominum praeparabunt, etc. Felix anima, quae quotidie mundat cor suum ut suscipiat habitatorem Deum, cujus possessor nullo eget bono, quia omnium bonorum auctorem in se 113.1187D| habet. Et quia ad hoc necessaria est mandatorum custodia, et boni operis patientia, qua pervenitur ad agnitionem veritatis, sequitur: Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, etc. Justus in primis accusator est sui. Sicut enim humilitati praemium, sic superbiae restat supplicium; unde Joannes: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus (II Joan. I). Qui vere sapiens est, verus justitiae cultor est, quia sapientia dictat justitiae normam.
CAPUT III.
VERS. 2.-- Judicium patris. Dei, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra. Quia ex ipsa sunt omnia. Qui diligit ea, quae fecit, et ut in eo maneant, 113.1188A| quo facta sunt, cujus judicium, qui audierit, et praecepta ejus fecerit, salvus erit: cujus mandatum est, ut etiam patri temporali, et matri reverentia exhibeatur; unde: Honora patrem tuum (Deut. V), etc.; unde sequitur: Qui honorat patrem suum. Cui Deum honorem constituit, non debet a filiis inhonorari: quia Deus judicio suo exquiret qualiter praeceptum suum servetur.
VERS. 4.-- Qui diligit. Qui scilicet mandata servat, et abstinet a peccatis, et tamen pro excessoribus orare non desinit, quia scit misericordem judicem omni tempore preces exaudire.
VERS. 6.-- In filiis. (RAB.) In sobole vel in discipulis, etc., usque ad honorare parentes primum mandatum est in promissione.
113.1188B| VERS. 9.-- In opere et sermone, non in vulva scilicet unde ostenditur, et spiritualis pater maxime dignus honore; unde Paulus: Per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV). Et alibi: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in doctrina et verbo (I Tim. V).
VERS. 11.-- Benedictio patris, etc. (RAB.) Benedixerunt patriarchae filiis, etc., usque ad illusores saevissime laniaverunt.
VERS. 15.-- Eleemosyna. Scilicet quae peccatum delet. Hostia enim quae pro peccato, peccatum vocatur. Qui autem parentibus, vel caeteris pauperibus miseretur, justitiae praemium recipiet a peccatis absolutus. Beati misericordes, quoniam (Matth. V), etc. Et alibi: Feneratur Domino, qui miseretur pauperis. 113.1188C| (Prov. XIX). Hinc Daniel ad Nabuchodonosor: Consilium meum, o rex, placeat tibi: peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum (Dan. IV), si forsitan ignoscat Deus delictis tuis. Hinc Dominus ait: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI).
VERS. 19.-- Fili in mansuetudine. Mansuetudo et humilitas gratiam, superbia et furor pariunt ruinam; unde: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI), etc. Et alibi: Qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV), etc.
VERS. 21.-- Quanto magnus es, etc. (RAB.) Docuit superius mansuetudinem, etc., usque ad sufficit homini ea pie cogitare, et opere implere, quae praecepit Deus.
113.1188D| VERS. 24.-- In supervacuis rebus, etc. (RAB.) Id est, ne scruteris supervacue, etc., usque ad disputantes in errores incidunt, et a veritate recedunt.
VERS. 27.-- Cor durum. Quia secundum duritiam tuam thesaurizas tibi iram in die judicii (Rom. II).
VERS. 28.-- Cor ingrediens. Quod non curat, nec studet vitare, et quod ea diligit, quae ducunt ad interitum, ut haereses et profanae novitates; unde sequitur: Cor ingrediens duas vias, non habebit successus, etc.
CAPUT IV.
VERS. 1.-- Fili, eleemosynam pauperis, etc. (RAB.) Quantum eleemosyna valet, etc., usque ad qui ex corde corripit verbis, vel factis.
113.1189A| VERS. 3.-- Cor inopis, etc. Non est eleemosyna differenda, cum adsit tribuendi facultas; unde: Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cum cito possis dare (Prov. III). Et alibi: Qui despicit proximum, peccat: qui miseretur pauperis, beatus erit (Ibid. XIV). Eleemosyna autem facienda est, non ex necessitate, Hilarem enim datorem diligit Deus (I Cor. IX). Et alibi: Vidua paupercula plus omnibus misit in gazophylacium, quia non quantitatem muneris pensat Deus, sed devotionem cordis.
VERS. 5.-- Ab inope ne avertas, etc. Non per iram exasperandus est pauper, sed blanda locutione placandus, Ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jac. I). Et, Qui obturat aurem ad clamorem pauperis, clamabit, et non exaudiet Dominus (Prov. XXI). 113.1189B| Qui enim potest tribuere, debet: quia munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. Qui autem non potest, sermo bonus est ei super datum optimum. Qui autem habuerit substantiam mundi: et viderit fratrem suum necesse habentem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? (I Joan. III.) Fides enim si non habeat opera, mortua est. Non ergo diligamus lingua et verbo, sed opere et veritate.
VERS. 7.-- Congregationi pauperum. In his commendatur mansuetudo et humilitas, quia mansuetudo neminem spernit, humilitas se omnibus subjicit. Decet autem Christianum aequalibus et inferioribus affabilem esse et mitem, senioribus humilem; unde: Domine, non est exaltatum cor meum, neque 113.1189C| elati sunt oculi mei (Psal. CXXX).
VERS. 9.-- Libera, etc. (RAB.) Sicut largitionem in pauperes eleemosynam esse dixit, sic liberationem inique oppressi misericordiam esse ostendit; unde, Erue illos qui ducuntur ad mortem.
VERS. 10.-- In judicando. (RAB.) Nullam eleemosynae speciem, etc., usque ad ita et viduae viri solatium.
VERS. 13.-- Et qui vigilaverint, etc. Beatus homo qui audit me, et vigilat ante fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei (Prov. VIII). Per fores autem potes Scripturas et eorum doctores intelligit.
VERS. 15.-- Qui serviunt, etc. Qui diligit eum, qui 113.1189D| genuit, diliget eum qui natus est ex Deo, et quem diligit Pater, diligit Filius, unde: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et eum diligam. Sed quia probatio dilectionis exhibitio est operis, sequitur: Qui audit illam, judicabit gentes. Unde: Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX).
VERS. 19.-- Timorem et metum, etc. Sapientia inhabitans dirigit opera, in variis tentationibus praeparat exercendo et probando ad futurae vitae gaudia, quod hac sententia confirmatur: Timorem et metum et probationem, etc. Quia tribulatio patientiam operatur, et patientia probationem, probatio vero spem, 113.1190A| quod non confundit, quia charitas Dei diffusa est in sanctis per Spiritum sanctum.
VERS. 23.-- Fili, conserva tempus, etc. Supra commendavit sapientiae donum, nunc ostendit ipsius factum. Quicunque enim servat praecepta sapientiae, cautus est in temporum mutatione, nec deserit viam justitiae in tempore persecutionis et angustiae. Ideo sapientia exhortatur filios, ut conservent tempus, quia tempus omni rei sub coelo: et tempus est belli, et tempus pacis.
VERS. 28.-- Non abscondas sapientiam tuam, etc. (RAB.) Non est abscondenda sapientia his, qui audire volunt. Qui enim abscondit frumentum, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium; unde: Negotia, dum venio (Luc. XIX).
113.1190B| VERS. 30.-- Non contradicas. Obediendum est majoribus, si veritati concordant et justitiae, nec aliter, sed pro recta fide, et vera religione, in quibus est animae salus, decertandum est; unde: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te (Matth. V). Et, Si quis vult venire post me, abneget (Luc. IX), etc.
VERS. 34.-- Noli citatus esse in lingua tua. (RAB.) Mors et vita, etc., usque ad scriptum est: Non in sermone regnum Dei, sed in virtute (I Cor. IV).
VERS. 35.-- Noli esse sicut leo. In Ecclesia sunt haeretici quasi leones, qui per linguae volubilitatem seducunt corda innocentium, et per insolentiam morum conturbant mansuetudinem simplicium.
113.1190C| VERS. 11.-- Non ventiles te, etc. (RAB.) Levitatem reprehendit, etc., usque ad duplicitas doctrinae eorum, in qua modo vera, modo falsa proferunt, peccatores esse ostendit.
VERS. 13.-- Esto mansuetus. Bonum est mansuete audire, et suscipere verbum veritatis, et modeste ac prudenter proferre; unde: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum et tardus ad iram. (Jac. I). Et paulo post: In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras (Ibid.) In Proverbiis quoque dicitur: Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam correctio illius (Prov. XXIX).
CAPUT VI.
113.1190D| VERS. 1.-- Nolite fieri, etc. (RAB.) Vim verae charitatis ostendit, etc., usque ad allidetur virtus ipsius.
VERS. 4.-- Nequam. Bonae voluntatis succedit boni operis fructus, et malitiosae menti nihil prosperitatis. Si enim desit charitas, frustra operam virtuti impendis; unde: Qui in uno offendit, omnium reus est (Jac. II). Et, ei qui non habet, et hoc quod habet, auferetur ab eo (Luc. XIX).
VERS. 6.-- Multi pacifici, etc. Cum omnibus pax est habenda, quantam permittit nostra fragilitas, sed non cum multis consilium, quia scriptum est: Misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet? (Prov. XX.)
113.1191A| VERS. 7.-- Si possides amicum, etc. (RAB.) Per diversas species falsos amicos exprimens, tandem ad verum pervenit amicum: quia multi amicos se esse profitentur in prosperis, et inimici apparent in adversis. Unde: Si humiliaverit se contra te, etc.
VERS. 13.-- Attende. (RAB.) Id est, discretionem habe, etc., usque ad: Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula faciunt (Rom. XVI).
VERS. 14.-- Amicus fortis. Amicus amoris consors, cui sic animum tuum applica ut ex duobus unum fiat, cui te tanquam tibi committas, a quo nihil timeas: et nihil inhonestum petas. Non est enim amicitia vectigalis, sed plena decoris; unde: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio 113.1191B| vobis (Joan. XV), etc. Dedit nobis Dominus formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, aperiamus ei secreta, et ipse nobis; unde: Vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Ibid.).
VERS. 16.-- Amicus fidelis. Secundum Deum scilicet. Hic ad medicamentum vitae aeternae et immortalitatis necessaria, cum amico tractat: unde Cicero dicit amicitiam nonnisi inter bonos esse posse, et libera debet esse amicitia, et ad omnem felicitatem proclivis.
VERS. 17.-- Qui timet Dominum. (RAB.) Plena et perfecta amicitiae gratia, etc., usque ad ut de hoc mundo credas te quotidie migraturum.
VERS. 27.-- In omni animo tuo. (RAB.) Corde, non 113.1191C| corpore accedendum est ad sapientiam, etc., usque ad perceptio veritatis; unde: Haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum (Joan. XVII.), etc.
VERS. 33.-- Fili, si attenderis. Monet sapientia, ut in divina lege assidue meditemur. Primum hortatur ut discamus; post, ut animam ad hoc applicemus, tandem, ut inclinemus; demum, ut diligentiam ad audiendum adhibeamus. Sic enim sapientia sapientem esse promittit. Necesse est enim, ut qui verae sapientiae, quae Christus est, agnitionem desiderat, primum catholicis magistris se humiliter subdat, et omnes affectus animae suae disciplinae eorum. Dehinc intentionem cordis ab omni pravo desiderio avertens ad audiendum verbum Dei adhibeat diligenter, caveatque 113.1191D| ut meditationem legis non pro terrenarum rerum mercede, vel laudis humanae, sed pro ipsius boni amore impendat, ut verae sapientiae fructum percipiat.
VERS. 35.-- In multitudine. Quasi: Ne sis sapiens tibi ipsi. Ne confidas proprio ingenio, haereticos superbiae fastus maxime supplantavit.
VERS. 38.-- Cogitatum habe in praeceptis. (RAB.) Merito illi datur, etc., usque ad et assidue legem meditatur et opere exsequitur.
CAPUT VII.
Non metes ea in septuplum. (RAB.) Perfectam ultionem, etc., usque ad Assumit septem alios spiritus nequiores se (Luc. XI).
113.1192A| VERS. 4.-- Neque a rege cathedram honoris. Non potest exercere opus justi regiminis, qui sententiam neglexit verae pietatis; unde: Reges gentium dominantur eorum, vos autem non sic, sed qui major est in vobis, fiat sicut minor (Luc. XXII).
VERS. 5.-- Quoniam agnitor. Nulla praesumptio perniciosior, quam de propria justitia, aut scientia superbire; unde: Non est homo super terram, qui faciat bonum, et non peccet (Eccl. VII). Et alibi: Vidisti hominem sapientem sibi videri, et magis illo spem habet stultus (Prov. XXVI).
VERS. 6.-- Noli quaerere fieri judex, nisi valeas. Debet quisque proprias virtutes perpendere, et pro quantitate virium curam aliorum suscipere: ne dum delectatur loco gloriae, fiat subditis auctor ruinae; et 113.1192B| qui gravatur pondere suarum, velit fieri judex alienarum culparum.
VERS. 7.-- Non pecces in multitudinem. Qui ratione pollet, et liberi arbitrii potestate praevalet, subditorum insolentia non peccet, sed constanter resistat alienae nequitiae: nec se putet impune peccare, si plurimorum acquiescit voluntati; unde: Non solum autem qui ea faciunt, sed qui consentiunt facienti (Rom. I.), etc.
VERS. 13.-- Noli amare mendacium. Omne mendacium malum; et proximis inferre scandalum perniciosum est. Multo magis ergo amico fraudem moliri, crimen imponere: quoniam testis mendax peribit; unde in Proverbiis: Sicut noxius, qui mittit sagittas in mortem, sic qui fraudulenter nocet amico 113.1192C| (Prov. XX).
VERS. 15.-- Noli verbosus esse. Quasi. Noli sensum tuum docere, audi sapientiam seniorum. Tutius est enim audire, quam loqui; unde: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram (Jac. I).
Non oderis laboriosa opera. Peccanti homini scientia data est, ut labore manuum quaereret sibi victum; unde: In sudore vultus tui vesceris pane (Gen. III), etc.
VERS. 19.-- Quoniam vindicta carnis, etc. Quia caro peccatorum, quae luxuria defluit, igne inferni et vermibus cruciabitur, ubi vermis non moritur, et ignis non exstinguitur: in verme putredo gehennae, in igne ardor signatur. Vel vermis, est sera scelerum 113.1192D| poenitentia, quae in tormentis conscientiam peccatorum mordere non cessat, ut ignis sit poena extrinsecus saeviens, vermis autem dolor interius accusans.
VERS. 20.-- Noli praevaricari in amicum pecuniam. (RAB.) Multi perierunt pro avaritia, etc., usque ad: qui odit munera, vivet (Prov. I).
VERS. 21.-- Gratia enim verecundiae. Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Potest per hanc mulierem sapientia intelligi, quae alibi pretiosa margarita dicitur, quam spiritualis negotiator inveniens vendit omnia, et emit eam. Unde: Vive vitam cum muliere quam dilexisti; quasi, sapientiam 113.1193A| sequere, et scientiam Scripturarum, et quasi conjugem tibi copula.
VERS. 22.-- Non laedas servum. Qualiter servi nutriendi sunt, aperte monstratur, affectu, scilicet, filiorum pro jure naturae; et disciplinandi pro mentis instabilitate; unde in sequentibus, Cibaria et virga et onus asino; panis et disciplina et opus servo.
VERS. 23.-- Neque inopem derelinquas illum. Oppressum violentia servitutis. Sive enim servi, sive liberi, omnes in Christo unum sumus (I Cor. XII).
VERS. 26.-- Filiae, etc. Sicut bonos servos affectu filiorum habendos, sic ancillas, quasi filias habendas esse docet, sed cum disciplina: unde, Lacta filium, et paventem te faciet: lude cum eo, et contristabit te. Non arrideas illi, ne doleas, et in novissimo 113.1193B| obstupescant dentes tui (Eccli. XXX).
VERS. 28.-- Mulier. Conjugalem commendat pudicitiam, removens omnem detestabilem copulam. Mystice autem admonet ut catholicam fidem in vera religione, quam primum post baptismi perceptionem sortiti sumus, firmiter tenentes, haereticorum perfidiam abjiciamus.
VERS. 32.-- Dilige, etc. (RAB.) Timorem Dei et amorem, etc., usque ad quia charitas operit multitudinem peccatorum.
VERS. 35.-- Datum brachiorum. Superius pro his quae offeruntur ministris Dei promisit peccatorum purgationem: nunc autem pro eleemosynis veniam et benedictionis gratiam, quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccata.
113.1193C| VERS 37.-- Et mortuo. Ad eleemosynam pertinet sepultura mortuorum, multo magis ergo consolatio vivorum: unde Paulus docet gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Probatio dilectionis exhibitio est operis: unde, Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? (I Joan. III.)
CAPUT VIII.
VERS. 1.-- Non litiges cum homine potente. (RAB.) Superbo. Unde, Non respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis (Prov. XXVI): quia inter superbos semper jurgia sunt, servum autem Domini non oportet litigare.
113.1193D| VERS. 2.-- Locuplete. Qui avaritiae aestibus anhelat. Inde enim oriuntur invidiae, contentiones, et hujusmodi, Radix enim omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI).
VERS. 13.-- Non incendas carbones. (ID.) Unde Apostolus: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis (Gal. VI).
VERS. 15.-- Noli foenerari. (RAB.) Unde: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui habeto solus.
VERS. 17.-- Non judices contra judicem. Quasi esto subjectus praepositis et judicibus, qui secundum Deum judicant.
CAPUT IX.
113.1194A|
Non zeles mulierem, etc. (RAB.) Docet pudicitiam, etc., usque ad non consentit haereticae pravitati.
VERS. 3.-- Mulierem multivolam. Haereticorum Synagogam, quae per diversos errores volitat.
VERS. 4.-- Cum saltatrice ne assiduus sis. Haereticorum turba, quae per diversos errores dissilit, ut quem eloquentiae suae amatorem conspexerit ad se trahat quasi meretrix; unde: Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum traxit eum (Prov. VII), etc.
VERS. 5.-- Virginem ne conspicias. Averte oculos tuos, ne videant vanitatem: ne libeat videre quae non licet concupiscere. Mystice autem non debemus decorem eloquentiae haereticae amare, nec simulatas 113.1194B| virtutes attendere.
VERS. 7.-- In vicis civitatis, etc. Idem sub alia figura. Vici enim civitatis, haereticorum conventicula sunt: quae se a civitate separant, de qua dicitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI).
VERS. 14.-- Ne derelinquas amicum. Major est fiducia ex parte rei cognitae, quam ignotae. Doctrinam quoque sanctorum Patrum non debemus declinare et novellos doctores audire.
VERS. 15.-- Vinum novum, etc. Novus doctor studere debet, ut sanam doctrinam et operationem firmiter percipiat: et postea sibi et aliis proficiat.
VERS. 25.-- Linguosus. Haereticus, qui semper contentiosus, et ideo odibilis Deo et hominibus.
CAPUT X.
113.1194C|
VERS. 1.-- Judex sapiens, etc. (RAB.) Factus est principatus super humerum ejus. Unde: Vae terrae cujus rex puer est (Isa. IX), diabolus, scilicet qui semper diligit novitates, et principes cujus primo mane comedunt, id est, ante diem mortis, dicentes: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (Isa. XXII).
VERS. 5.-- Super faciem scribae. (ID.) Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis, quia vice sua mittit ad praedicandum.
VERS. 8.-- Regnum a gente. (RAB.) Hoc fere omnes etc., usque ad: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus (Matth. XXI).
113.1194D| VERS. 9.-- Avaro. Post mutationem regni agit de avaritia, pro qua vis regiminis maxime negligitur: Radix enim omnium malorum cupiditas (I Tim. VI). Avaritiam autem superbia comitatur, unde, Praecipe divitibus non altum sapere (Ibid.).
VERS. 12.-- Et rex hodie est. Potestas et divitiae non possunt prolongare vitam. Positus est terminus qui praeteriri non potest. Jucunditas carnis convertetur in putredinem et foetores, et tandem in vermes. Mystice autem homo, qui in peccatis vivit et non resipiscit, morietur aeterna morte: et diabolum serpentem antiquum et bestias ejus, id est, daemones non evadet.
VERS. 14.-- Initium superbiae. Non est enim major 113.1195A| apostasia quam creaturam a Creatore recedere, quae merito ascribitur superbiae. Superbia enim est si creatura velit aequari Creatori. Haec et diabolo et homini fuit initium perditionis: unde, Quoniam initium omnis peccati est superbia. Quamvis alibi dicatur: Radix omnium malorum cupiditas (I Tim. VI). Non est cupiditas sine superbia, nemo enim superbus nisi cupidus et econverso. De superbia nascuntur haereses, schismata, detractiones, invidia, verbositas, jactantia, contentiones et hujusmodi, quae ex cupiditate procedunt. Gulosos vero, intemperantes, ebriosos, fornicarios et hujusmodi cupiditas facit, quae sine superbia esse non possunt. Caveamus ergo cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum a quo omnia trahunt initium.
113.1195B| VERS. 19.-- Terras. (RAB.) Quando Jerusalem per Romanos, etc., usque ad deleta est posteritas eorum, et gloria martyrum exaltata est; unde: Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet (Psal. CXLIV).
VERS. 22.-- Non est creata. (ID.) Vitia non sunt creata, etc., usque ad surgit iracundia, quam virtutis superat constantia.
VERS. 23.-- Semen hominum honorabitur. Doctores sancti in honore sunt apud bonos, maxime qui timent Dominum: unde, Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur (I Tim. V), etc.
VERS. 25.-- Gloria divitum, etc. Vere gloria est timere Deum. Qui eum timet, justitiam servat in omnibus: unde, Nolite in personarum acceptione Jesu 113.1195C| fidem habere (Jacob. II).
VERS. 27.-- Magnus est judex. Licet potestas terrena magna sit, timentem Dominum praecellere non valet: timentibus enim Deum, nihil deest, Divites autem eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII), etc.
VERS. 28.-- Servo sensato. Hoc ad litteram saepe evenit, ut ignobilis genere nobilitatis scientia et fide, nobilibus praeferatur: unde, Servus sapiens dominabitur filiis stultis (Prov. XVII). Mystice autem servus ecclesiasticus, qui devote servat religionem Christianam, praeponitur Synagogae; unde, Major serviet minori. Et, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Gen. XXV).
VERS. 30.-- Melior est. Quasi dicat: Melius est, ut studeas semper in bono opere laborare, unde 113.1195D| reddatur tibi merces justitiae, quam ut consumas dies tuos in vanitate, et egeas illo pane, qui de coelo descendit. Qui in timore Dei, et observantia religionis, statuet gloriam suam: unde, Qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X).
CAPUT XI.
VERS. 1, 2.-- Sapientia humiliati exaltabit caput. Sequitur: Non laudes virum, etc. Quasi: Ne juxta speciem corporis aestimes qualitatem mentis: unde, Non respicias vultum ejus nec altitudinem staturae ejus, quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis judico (I Reg. XVI). Homo enim videt ea quae patent. Dominus autem intuetur cor. In honoribus 113.1196A| mundanis non est superbiendum, quia transit mundus et concupiscentia ejus.
VERS. 5.-- Multi tyranni. (RAB.) Divina dispensatione fit, etc., usque ad benedictionem patriarcharum haereditavit.
VERS. 8.-- Priusquam audias. Qui prius respondet quam audiat, id est, qui doctor esse desiderat antequam discat; vel, aliorum causas judicare, priusquam dignoscat: stultum se esse demonstrat.
VERS. 10.-- Fili, ne in multis, etc. Quasi diceret: De superfluis ne sis curiosus, et peccantium pravitati non consentias. Non solum enim qui faciunt mala, sed qui consentiunt facientibus digni sunt morte. Fili, ne in multis, etc. Multi sunt actus haereticorum, qui unitatem fidei, et tramitem veritatis 113.1196B| non custodiunt, et laborem unum in libris componendis expendunt. Rhetorica et dialectica arte copiosi: nec immunes sunt a dilecto, quia meditatio eorum est in dolo. Unde Ecclesiasticus: Fili, ne facias multos libros, quibus non est finis. Omnes autem libri divinae Scripturae (quia consentiunt) unus liber sunt: unde, In capite libri scriptum est de me (Psal. XXXVI), etc. Fili, ne in multis, terrenis lucris, vel quibuslibet negotiis, quia pluribus intentus minor est ad singula sensus. Suscepta cura regiminis impar invenitur quisque ad singula, dum dividitur ad multa: nec sua damna considerat, dum aliena pertractat.
VERS. 11.-- Est homo laborans. Christiana opera designat, in quibus pauperes spiritu abundant omnibus 113.1196C| bonis, et egent qui laborant in acquirendis divitiis: unde, Divites eguerunt, et esurierunt, etc.
VERS. 18.-- Est qui locupletatur, etc. (RAB.) Thesaurizat, et ignorat, etc., usque ad sed aliis relinquunt qui veritatem et falsitatem dignoscunt.
VERS. 30.-- Ante mortem, etc. (ID.) Stultum est laudare, etc., usque ad qui veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
VERS. 32.-- Sicut enim eructant, etc. (RAB.) Similitudinem sagaciorum animalium, etc., usque ad in caveam erroris et laqueum deceptionis praecipitent.
CAPUT XII.
VERS. 3.-- Non est enim, etc. Gravissimum peccatum est nolle poenitere, nec peccata eleemosynis 113.1196D| redimere, sed peccata peccatis addere: unde, Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eam (Amos, I). Dubiam et dolosam doctrinam, quam in expositione divinae Scripturae expendunt.
VERS. 5.-- Da bono, etc. Simile in Tobia legitur: Panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus (Tob. IV). Id est pro eo quod peccatores sunt, noli communicare; sicut qui nutriunt histriones, cum esuriant Christi pauperes. Qui autem dat indigenti peccatori, non quia peccator est sed quia homo est, non peccatorem sed justum nutrit: quia culpam non diligit, sed naturam. Si peccatorem et impium haereticum 113.1197A| intelligit dum in errore sunt, non est communicandum cum illis: unde, Nolite sanctum dare canibus (Matth. VII).
VERS. 8.-- Non agnoscetur in bonis amicus. Facilius amicus et inimicus in adversitate probantur, quia multi amici mensae, qui non permanent in die necessitatis. Verus igitur erat amicus qui dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? (II Cor. XI.)
VERS. 10.-- Non credas inimico. Historice de falsis amicis agit, a quibus cavere debemus. Mystice vero haereticos notat, qui non vere sunt amici, quorum doctrina plena est rubigine erroris, et nequitiae: quorum sermo serpit ut cancer, quamvis fideles et catholicos se fingunt. Non ergo eis obsentiamus, nec potestatem tribuamus, quam significat 113.1197B| dextera: ne a loco nostro, id est, statu rectae fidei nos dejiciant. Nituntur enim cathedram nostram, id est doctrinam, malitiose subvertere.
Quis medebitur. Haeretico qui officium doctoris gerit, et dicit se medicum animarum: Si enim sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras (Matth. V).
VERS. 15.-- In labiis suis. His sententiis notat eos, qui in corde loquuntur et insidiantur ut interficiant innocentem: qui cum aliquem deceperint, movent caput, plaudunt manu, et laetantur cum male fecerint.
CAPUT XIII.
VERS. 1.-- Qui tetigerit picem inquinabitur. (RAB.) 113.1197C| Per similitudinem ostendit, etc., usque ad ne mala quae frequenter aspiciunt, imitari velint.
VERS. 2.-- Pondus super se tollet. (ID.) Haec moraliter nos instruunt, ut humilia sequamur, superba fugiamus: Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV). Mystice autem docet, etc., usque ad quia aeterna confusione dignos ostendent, cum in aeternum cruciabuntur.
VERS. 11.-- Noli esse, etc. Non virtutem humilitatis abhorret: sed auctoritatem firmam contra expugnatores veritatis docet tenere, quibus fortiter resistendum.
VERS. 12.-- Advocatus. Modeste agendum est cum potentibus hujus saeculi, qui frequenter derident innocentium simplicitatem: quibus tamen debitum 113.1197D| honorem conferre debemus, sed non contra Deum, vel contra mandata ejus. Unde, Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate (I Petr. II).
VERS. 16.-- Cave tibi, et attende. Quasi: nihil tutum apud amatores mundi, qui mutabilia sequuntur et cum illis mutantur. Unde: Stultus ut luna mutatur (Eccle. XXVII). Possunt in his haeretici et falsi Christiani intelligi, quibus non est credendum, quia inconstantes sunt in omnibus viis suis.
VERS. 18.-- Omni vita. (RAB.) Caeteris refutatis, etc., usque ad quia prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate.
VERS. 19.-- Omne animal. Ad superiora respicit, 113.1198A| ut divitum, scilicet, et potentum societatem declines, et ei conjungaris, qui studio et religione tibi consors est. Haec est enim amicitia firma, quam similitudo virtutum sociat.
Si communicabit. Rapacitas lupi cum agni innocentia non convenit, nec avari rabies cum modestia simplicis. Nulla enim communicatio munditiae cum immunditia: Sicut enim canis revertitur ad vomitum, ita qui iterat stultitiam suam (Prov. VI). Nulla ergo parilitas superbi divitis cum humilitate pauperis Christi.
VERS. 25.-- Dives commotus. Quod de divite et paupere increpat, exsequitur: quia multi sunt qui divitis facta et dicta extollunt: pauci qui doctrinam humilium et virtutem intelligunt. Arrogantes inveniunt 113.1198B| praedicatores, humiles vero contemptores. Unde: Divitiae addunt amicos plurimos, a paupere vero, et hi, quos habuit, separantur (Prov. XIX).
VERS. 31.-- Cor hominis immutat. In judicio vultus, mentis mutatio deprehenditur: unde, Cor gaudens exhilarat faciem, in moerore animi dejicitur spiritus.
VERS. 32.-- Vestigium cordis boni. Quia multi simulati et ficti: ideo difficile invenitur in quo cor et facies, id est cogitatio et operatio atque doctrina, in bono conveniant: cum autem hoc invenies, da gloriam Deo, quia hoc ejus donum est.
CAPUT XIV.
VERS. 1.-- Beatus vir, etc. (RAB.) Peccando. Hinc 113.1198C| Jacobus ait: Qui in verbo non offendit, perfectus est (Jacob. III). Illo, scilicet verbo cujus offensionem humana potest vitare fragilitas.
VERS. 3.-- Viro cupido et tenaci. Avaritiae pestem describit quae excruciat avarum ne consequatur laboris sui fructum, Qui thesaurizat et ignorat cui congregabit ea (Psal. XXXVIII).
VERS. 5.-- Qui sibi nequam. Haec ad litteram mentem avari et invidi describunt, qui de bonis suis non laetantur. Allegorice vero significant philosophos et haereticos qui sine fide Christi congregant divitias pravi dogmatis, quae nihil proficiunt eis, imo poenam conferunt aeternam.
VERS. 7.-- Et si bene. (ID.) Dixerat nihil esse 113.1198D| nequius, etc., usque ad nunc vero idem repetit.
VERS. 9.-- Insatiabilis oculus. Quia sine fructu bonorum consumit vitam, et sterilem animam gehennae ignibus tradit cruciendam.
VERS. 10.-- Oculus malus ad mala. Haereticorum oculus semper malis est intentus, et panem coelestem, id est intellectum divinae sapientiae non meretur, et in Scripturae mensa marcescit indigentia.
VERS. 11.-- Fili, si habes. Hortatur ut, contempta mundi luxuria, bonorum operum oblationes Deo offeramus: quia breve est spatium vitae in quo operari possumus: post mortem enim, quae festinat, non est tempus operandi, sed mercedem recipiendi: Unde, Operamini dum dies est: venit enim nox, quando jam non licet operari.
113.1199A| VERS. 18.-- Omnis caro. Sicut fenum in terra vel folium in arbore nascitur, crescit, virescit, siccatur et dejicitur, ita caro nostra nascitur ex progenie parentum, crescit infantia et pueritia, florescit in adolescentia, maturescit in juventute, arescit in senectute, dejicitur in morte.
VERS. 22.-- Beatus vir, etc. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus. (Psal. CXVIII.)
VERS. 25.-- Statuet casulam. Id est doctoris officium agens, sanae doctrinae opera justitiae conjunget, ut auditores verbo et exemplo instruat.
CAPUT XV.
VERS. 3.-- Aqua sapientiae. (RAB.) gratia Spiritus sancti: unde, Qui biberit aquam quam ego dabo vobis, 113.1199B| fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. XIV), id est non cedet persecutioni, vel haereticae pravitati.
VERS. 5.-- Et in medio Ecclesiae. Apostolos, praedicatores Evangelii significat, quos Dei sapientia, id est Christus, Ecclesiae praeposuit.
VERS. 7.-- Homines stulti, etc. Pagani, et idololatrae et Judaei, qui crucifigunt Filium Dei, sequentes umbram legis, et respuentes veritatem Evangelii: vel haeretici, qui Scripturas pervertunt.
VERS. 8.-- Et viri veraces. Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
VERS. 9.-- In ore peccatoris. Haereticorum, qui doctrinam Patrum despiciunt, et simplices decipiunt. Donum largitatis non invidet Deus alicui, qui 113.1199C| vult omnes homines salvos fieri.
VERS. 12.-- Non dicas. (ID.) Non sunt mala nostra Deo imputanda, cui non sunt necessaria: Deus intentator malorum est (Jacob. I).
VERS. 14.-- Constituit hominem ad imaginem et similitudinem suam, et liberum arbitrium dedit ei.
VERS. 16.-- Si volueris. Id est si volueris implere opera et mandata Dei, habebis consolationem: si contempseris gehennae ardorem.
VERS. 19.-- Quoniam multa sapientia. (ID.) Nullus potest praescientiam Dei, etc., usque ad nihil faciat homo, nisi quod dignum sit conspectui divino.
VERS. 21.-- Nemini mandavit. Non est auctor Deus peccandi, nec spatium concedit in quo homo 113.1199D| impune peccare possit; semper bona praecipit, et mala interdicit. Solummodo placet ei quod bonum est, infidelitas autem et inutilitas displicet, quoniam justus Deus, et justitias dilexit. (Psal. X.)
CAPUT XVI.
VERS. 5.-- Ab uno sensato inhabitabitur patria. (RAB.) Qui secundum sanam regulam Scripturae fide et opere permanet in semita justitiae.
A tribus impiis deseretur. Scilicet qui cogitatione, locutione, opere seipsos sequestrant a societate bonorum.
VERS. 6.-- Multa talia vidit oculus. Quanto quis ardentius legem Dei discit, tanto magis illustratur lumine scientiae: unde, Qui habet mandata mea et 113.1200A| servat ea, ille est qui me diligit. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV).
VERS. 8.-- Non exoraverunt pro peccatis. (RAB.) Antiqui gigantes, desideriis terrenis irretiti, et sarcina peccatorum gravati; vel haeretici, qui confidunt in virtute sua, et in divitiis dialecticae et rhetoricae gloriantur.
VERS. 12.-- Misericordia enim et ira cum illo. (RAB.) Divina censura aequalitatem servat, etc., usque ad: Qui sequitur justitiam et misericordiam, inveniet vitam et justitiam et gloriam (Prov. XXI)
VERS. 16.-- Non dicas: A Deo abscondar. Reprehendit eos, qui Deum credunt non curare mortalia: unde Eliphaz, Quid enim novit Deus? Et quasi per 113.1200B| caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat (Job. XXII). Hinc Paulus ait, Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis (Hebr. IV).
VERS. 18.-- Ecce coelum, et coeli coelorum. Quasi: Si majora pro voluntate sua dispensat, et comprehendit: minora eum latere non possunt, ad cujus nutum omnia pavent et contremiscunt; et non est qui possit ejus resistere voluntati.
VERS. 22.-- Et opera justitiae. Nemo enuntiare potest altitudinem justitiae ejus, nec sustinere justitiae districtionem. A quibusdam; et interrogatio hominum, etc. Idololatris, haereticis, vel falsis catholicis: unde, 113.1200C| Non enim auditores legis justificantur, sed factores (Rom. II).
VERS. 25.-- Et dicam in aequitate. (RAB.) Qui intento corde desiderat, etc., usque ad sed statum sanctae Ecclesiae aperte manifestat.
VERS. 26.-- Distinxit partes illorum. Singularum gentium originem per diversas partes mundi discrevit, ut quaeque gens parentis sui vocabulo denominata proprias sedes possideret. Mystice autem divina sapientia Ecclesiam instituens, per totius orbis partes dilatavit, et in singulis gentibus collocavit: ut in diversis locis diversa nomina vindicaret sibi, unde Joannes in Apocalypsi: Angelo Smyrnae Ecclesiae scribe (Apoc. II), et Pergami et Thyatirae et caeteris.
VERS. 29.-- Non sis incredibilis verbo illius. Dixit 113.1200D| superius, quomodo ab initio Deus in scientia et judicio ordinavit opera sua: nunc interposita sententia auditorem hortatur, ne incredibilis verbo illius a statu rectitudinis flectatur, et ad narrationem redit, ostendens quomodo clementia Dei genus humanum reparavit sic: Post haec Deus in terram respexit, etc.
VERS. 31.-- Denuntiavit, cogitationis arcana: unde, Intellexisti cogitationes meas de longe (Psal. CXXXVIII). Et, Dominus novit cogitationes hominum (Psal. XCIII).
CAPUT XVII.
VERS. 1.-- Deus creavit. (RAB.) Ut sic vivat, sapiat, etc., usque ad ita homo charitatem habeat, ut sit bonus et justus; etc.
113.1201A| VERS. 2.-- Et secundum se vestivit, etc. Unde: Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et veritatis sanctitate (Ephes. IX).
VERS. 3.-- Et dedit illi potestatem. Quia in hoc quoque factus est homo ad imaginem Dei, quo irrationabilibus ratione antecellit, et ea regit et dominatur in eis, et omnium creatorem agnoscit. Sed quia honorem suum non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus (Psal. XLVIII).
VERS. 5.-- Creavit ex ipso. Sicut de latere Adae dormientis formata est Eva, sic de latere Christi in cruce morientis exivit sanguis et aqua, de quibus formatur Ecclesia.
VERS. 9.-- Et legem vitae. Naturalem, quam dedit omni homini, ut subjiceretur suo creatori, et bonorum 113.1201B| operum in se honorificentiam custodiret. Vel, legem litterae, quam ad correctionem morum, et reparationem naturalis legis, scribi voluit; hoc enim naturalis lex et litteralis insinuat, ut Deum toto corde, tota anima, tota virtute diligamus: et mandata ejus in Dei et proximi dilectione custodiamus.
VERS. 13-- Coram illo. (RAB.) Unde: Novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit (Psal. I).
VERS. 14.-- Rectorem. Angelos, quibus commisit Deus custodiam singularum gentium! Unde, Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei. (Deut. XXXII.) Vel, doctores quos ad praedicandum misit.
VERS. 21.-- Convertere. Ostensa conditione hominis, quomodo scilicet ad imaginem Dei creatus sit, 113.1201C| et caeteris praelatus creaturis: hortatur ut post lapsum peccati revertatur ad factorem suum, relinquens errorem, quo semetipsum decepit; et deprecetur Deum pro offensionibus suis, et tota mente refugiat ad divinam misericordiam, spernens idololatriam, et diabolicae servitutis fallaciam. Discat et mandatorum Dei regulam, ut in sorte sanctitatis, qua electus est, permaneat, et in laudibus Altissimi perseveret.
VERS. 27.-- Confiteberis vivens. (RAB.) In praesenti vita, postquam non est tempus operandi, sed praemium recipiendi: Unde, Currite dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant (Joan. XII).
VERS. 30.-- Quid lucidius sole? (ID.) Ostendit mundi machinam transitoriam esse: nec lux corporalis perpetuo eadem manet; quanto minus vana 113.1201D| cogitatio humanae fragilitatis.
CAPUT XVIII.
VERS. 1.-- Qui vivit in aeternum. (RAB.) Rerum substantia simul creata est, etc., usque ad magnitudinem virtutis scire vel enarrare: unde, Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI).
VERS. 5.-- Non est minuere. (ID.) Nihil de Scripturis sanctis est minuendum, nihil addendum: unde, Si quis apposuerit ad haec, apponet super illum Deus plagas scriptas in libro isto (Apoc. XXII), etc.
VERS. 8.-- Centum anni. (ID.) Paucitatem dierum nostrorum comparat guttae maris, et calculo 113.1202A| arenae: quia ad comparationem aeternae felicitatis nimia est brevitas, et miseria maxima: unde, Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis (Job. XIV).
VERS. 12.-- Miseratio hominis. Pauci sunt, qui misereantur proximo: cum misericordia Dei redundat per universum mundum, qui solem suum facit oriri super bonos et malos.
VERS. 14.-- Excipiens doctrinam. Hortatur eos qui doctrinam Evangelii accipiunt, ut misericordiam proximis impendant: et festinent diem judicii misericordiae operibus praevenire; unde: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V).
VERS. 15.-- Verbi mali. Lingua eucharis gratiosum 113.1202B| hominem facit; unde: Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est (Prov. XVII).
VERS. 16.-- Nonne ardorem. Segetes defendit ros ab ardore solis: et verbum bonum largientem a nequitia irascentis; unde: Sermo durus suscitat rixas, lenis mitigat suscitatas (Prov. XV).
VERS. 18.-- Stultus acriter improperabit. (RAB.) In ore stulti jurgia, etc., usque ad polluunt verbo mendaci.
VERS. 19.-- Para justitiam. Ut videas quid in te Deo placeat vel displaceat, et delicta corrigas.
VERS. 20.-- Ante judicium. (RAB.) Haec monent ut semper parati simus, nec stulta securitate nobis blandiamur: sed in Dei servitute laboremus usque ad finem vitae.
113.1202C| VERS. 23.-- Ante orationem. Cum stabis ad orandum, dimitte si quid habeas adversus aliquem.
VERS. 24.-- Memento. Unde: Justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X.).
VERS. 25.-- Paupertatis. Futurae post hanc vitam, ut facias amicos qui recipiant te in aeterna tabernacula.
VERS. 26.-- Haec omnia. Ver, aestas, autumnus, hiems, dies et nox, nunquam omnia requiescunt; et tamen omnia aeternitati comparata cito transeunt: et omnia coram oculis Domini certo fine clauduntur. Ipse autem semper idem est, et anni ejus non deficient.
VERS. 27.-- Homo sapiens. Beatus est homo qui semper est pavidus ut a peccatis suis caveat, et praecepta 113.1202D| Domini impleat: Quia initium sapientiae timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum (Psal. CX.).
VERS. 28.-- Invenienti. Id est, cum invenerit, et agnitionem ejus perceperit, ipsa dabit confessionem rectae praedicationis, et studium bonae operationis.
VERS. 29.-- Sensati. Quasi astuti agnoscunt sapientiam, et sensati in verbis opere demonstrant prudentiam.
VERS. 33.-- Ne fueris mediocris. Provocat nos ad opera misericordiae. Si enim pigri fuerimus, non modo deerunt nobis solatia temporalia, imo animae nostrae bona futura: quando temporalis eleemosyna remunerabitur mercede aeterna.
CAPUT XIX.
113.1203A|
VERS. 1.-- Operarius ebriosus. (RAB.) Ad superiora respicit ubi ait, Non oblecteris in turbis, quibus scilicet ebrietatis vitium leve esse putatur, cum sit detrimentum bonarum rerum, et multiplicatio scelerum. Modica. Verbum otiosum, risum, comessationes, potationes, et hujusmodi.
VERS. 2.-- Et mulieres. (RAB.) Fornicatio, qua derelicta veritate fidei, junguntur daemoniis.
VERS. 3.-- Jungit fornicariis. Reprehensibiles ostendit; quia relicta vera sapientia stulti facti sunt, et fornicariis se jungunt.
Qui credit, etc. Levitas animi describitur, quae infirma et mutabilis est: unde, Stultus ut luna mutatur. Qui credit. De charitate dicit Apostolus, Omnia 113.1203B| credit, omnia sperat, omnia sustinet (I Cor. XII). Sed ibi perfectio bonae voluntatis, quae semper prompta est ad omne opus bonum. Hic autem Levitas animi describitur, quae statum firmitatis non habet.
VERS. 7.-- Ne iteres verbum durum et nequam. (RAB.) Id est, post fletum, etc., usque ad facto ne replices pessimo.
VERS. 8.-- Amico et inimico. Hortatur ut cautelam et discretionem habeamus: ne amico et inimico, id est catholico et haeretico nostra pandamus occulta: quia inimicus, licet blandiatur, decipere tentat.
VERS. 10.-- Audisti, etc. Non aequaliter stultum et sapientem commovet stultum verbum. Stultus enim perturbat sensum, ut gemitum doloris exprimat per actum nefandum: sed non conturbat ictum quidquid 113.1203C| acciderit. Sed cavendum est illi, qui de firmitate cordis confidit, ne memoriam retineat verbi duri.
VERS. 15.-- Corripe amicum. Corripere debemus amicos delinquentes cum omni patientia, quia aliquando per ignorantiam, aliquando per negligentiam, aliquando per inobedientiam et contemptum peccant, si forte cum discretione correpti agant poenitentiam, et in futuro habeant diligentiam et cautelam: unde, Instruite hujusmodi in spiritu lenitatis (Gal. VI).
VERS. 16.-- Est qui labitur lingua sua. Magna differentia est inter eum, qui peccat per simplicitatem vel ignorantiam, et eum qui peccat per malitiam. Potest enim fieri, ut quis offendat in verbo, quod tamen 113.1203D| non putat esse malum; sed magis peccat qui plenus est dolo et nequitia.
VERS. 20.-- Minuitur sapientia. Mysteriorum intelligentia, non tamen a mandatorum Dei custodia. Unde sequitur:
VERS. 21.-- Melior est, etc. Qui scilicet timore Dei implet quod novit: unde, Qui enim scit voluntatem domini et non facit, vapulabit paucis (Luc. XII): exiguo enim conceditur misericodia.
VERS. 22.-- Est solertia certa, etc. Incipit dare differentiam inter sanctos et hypocritas. (RAB.) Sic haeretici et hypocritae ostendunt virtutum speciem, sed veritatem ejus non habent: et ut peccandi locum invenerint, ostendunt quod in corde habebant.
113.1204A| VERS. 26.-- Ex visu. (ID.) Exterioribus indiciis cognoscitur affectus animi, unde: Non est arbor bona, quae fructus malos facit (Luc. VI), etc. Et ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII).
CAPUT XX.
VERS. 1.-- Quam bonum est. (RAB.) Prohibuit iracundiam in judicio, etc., usque ad et doctrina omnis per patientiam dignoscitur.
VERS. 2.-- Concupiscentia. Probat exemplo, quod bonum sit non irasci: quia sicut concupiscentia spadonis maculat virginem, nec generat sobolem: ita violentia iniqui simulat judicium, sed non servat aequitatis modum.
VERS. 5, 6.-- Est tacens. Hic laudatur modestus, et 113.1204B| culpatur temerarius. Est autem tacens, etc. Exponit quam taciturnitatem laudet. Alii enim tacent, quia nesciunt loqui: alii autem quia sciunt esse tempus tacendi, et tempus loquendi.
VERS. 7.-- Homo sapiens, etc. Prudentes moderantur sermones suos, et tempus servant: stultus vero totum spiritum suum profert.
VERS. 12.-- Est qui multa, etc. (RAB.) Qui scilicet per confessionem humilitatis ab omni reatu solvitur. Et restituens, etc. Quando in locum vitiorum subrogat multiplicem numerum virtutum: Ut ubi abundavit delictum, superabundet gratia (Rom. V).
VERS. 14.-- Oculi enim, etc. Id est, intentio, scilicet variis nequitiis maculata, semper ad nocendum parata. Septenarius enim universitatem significat.
113.1204C| VERS. 16.-- Hodie foeneratur, etc. Instabilitatem haereticorum ostendit: quia sensum sui erroris violenter ab auditoribus extorquent, et ideo odibiles sunt Deo et hominibus. Vel, qui de eleemosyna in praesenti retributionem quaerit, odibilem se facit: unde, Voca pauperes et debiles, caecos, claudos, et beatus eris: quia non habent retribuere tibi. Retribuetur autem tibi in resurrectione justorum (Luc. XIV).
VERS. 17.-- Fatuo non erit amicus, etc. Quia laboris praemium in vita hac quaerit, vel haereticus qui gloriam humanam appetit.
VERS. 18.-- Quoties et quanti, etc. Detestabilis est coetus haereticorum, quia Scripturam Dei pravo sensu interpretantur, et expositionem suam inique 113.1204D| praedicant.
VERS. 20.-- Lapsus falsae linguae, etc. Sicut in planitie pavimenti, ubi offendicula non sunt, frustra quis cadit: sic haereticorum sensus propria nequitia excaecatus, in semita veritatis quae aperta est, casum invenit.
VERS. 21.-- Homo acharis, etc. Sine gratia Spiritus sancti; vel amarus, quia amarum ex noxium sensum ingerit auditoribus.
VERS. 22.-- Fatui reprobabitur parabola, etc. (RAB.) Judaei, qui adhuc putant, etc., usque ad haeretici, qui sophisticis argumentis nituntur evertere veritatem Evangelii.
VERS. 23.-- Est qui vetatur. Reprehensa falsitate 113.1205A| haereticorum, intentionem pravae voluntatis vituperat. Sunt enim, qui cum non possunt actu peccare, nolunt in voluntate quiescere.
VERS. 24.-- Est qui perdet animam suam. Quia timens hujus mundi potestatem, non audet profiteri Evangelii veritatem: unde, Qui erubuerit me et meos sermones, hunc erubescet Filius hominis (Luc. IX).
VERS. 25.-- Est qui prae confusione, etc. Sunt qui plura promittunt, et pauca reddunt, et eos quibus mentiendo promittunt, inimicos sibi faciunt.
VERS. 27.-- Potior fur. Non excusat furem, sed ejus comparatione ingravat mentiendi assiduitatem. Mystice autem fures, sunt Judaei, quibus dicitur, Qui praedicas non furandum, furaris (Rom. II). Haeretici vero mendaces qui pejores sunt, quia post perceptam 113.1205B| baptismi gratiam ad vomitum redierunt, et Spiritui gratiae contumeliam fecerunt.
VERS. 29.-- Sapiens in verbis, etc. Quia sapientiam mentis demonstrat in bene dictis: unde, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum (Matth. XII).
VERS. 32.-- Sapientia absconsa. Nulla est utilitas thesauri, qui absconditus est et non scitur, et sapientiae sine discretione absconsae.
CAPUT XXI.
VERS. 1.-- Fili, peccasti, etc. (RAB.) Consilium dat, cum peccamus: Non est enim qui faciat bonum, et non peccet (Eccle. VII), ne iterum peccemus; sed de praeteritis poenitentiam agamus, deprecantes ut nobis dimittantur.
113.1205C| VERS. 2.-- Colubri. (ID.) Diaboli qui semper colit umbras peccati, et regnat in filiis tenebrarum.
VERS. 3.-- Dentes leonis, etc. Adversarius noster diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret (I Petr. V).
VERS. 5.-- Objurgatio et injuriae, etc. (ID.) Concordia minimae res crescunt, etc., usque ad quia veritatem fidei et unitatem pacis abominatur.
VERS. 6.-- Deprecatio pauperis, etc. Quia judicabit Deus impios, qui affligunt sanctos.
VERS. 7.-- Correptionem. Id est, judicium sui peccati, quia mentem suam induravit, ne obediret veritati.
VERS. 8.-- Notus a longe. Manifestatur praesumptio haeretica in lingua temeraria, quae loquitur adversus 113.1205D| Deum iniquitatem.
VERS. 9.-- Qui aedificat domum, etc. Haereticum significat, qui Scripturae testimonia a pravo sensu aliena, ad confirmationem sui erroris congregat. Sed vindicta ultionis justae dissolvetur duritia nefandae actionis; vel tropologice: Avarum raptorem, qui ex alienis rebus auget divitias, et vacuus omnibus bonis in die judicii pro iniquitate sua punietur.
VERS. 11.-- Via peccantium. Ideo velox malorum interitus, quia via, id est vita illorum plena est doloribus: et duris peccatorum operibus.
VERS. 14.-- Non erudietur, etc. (RAB.) His sententiis confundit, etc., usque ad et ipse immiscuit se infinitis quaestionibus.
113.1206A| VERS. 18.-- Displicet illi, etc. Unde: Filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt (Luc. XVI).
VERS. 22.-- Compedes in pedibus, etc. (ID.) Quia gressibus eorum, quibus incedunt, ruina iniquitatis contradicit, actiones eorum damnando reprehendit.
VERS. 23.-- Fatuus in risu, etc. Coetus haereticorum plausibili operatione per rhetoricam artem docendo quaerit auditorum favorem. Sancti vero doctores jucunditatem locutione sic intermiscent praedicationi, ut non recedant a tramite veritatis.
VERS. 25.-- Pes fatui, etc. Quia haeretici auctorum suorum sectam in domicilio scriptorum suorum latitantem student imitari.
VERS. 26.-- Stultus a fenestra. (ID.) Notat haereticorum 113.1206B| calliditatem, et catholicorum simplicitatem.
VERS. 30.-- Dum maledicit. Non quia maledictum dicit diabolum, sed quia quem maledictum novit, non cessat imitari. Dum enim mavult diabolum imitari, quam Christum, jure damnatur.
CAPUT XXII.
VERS. 1.-- In lapide, etc. (RAB.) Quando peccatorum duris Scripturarum sententiis foeditas, etc., usque ad a praedicatoribus improperatur.
VERS. 6.-- Musica. Eos notat, qui in Ecclesia plausum populi et favorem quaerunt, nec magis compunctionem lacrymarum excitant.
VERS. 7.-- Qui docet fatuum. Testa multo labore confecta fragilitatem suam non evadit. Fatuus quoque quamvis sollicite erudiatur, vix ad perfectionem 113.1206C| perducitur.
VERS. 10.-- Supra mortuum. (ID.) Altera est mors corporis, etc., usque ad mors enim corporis, finis laboris mundani
VERS. 14.-- Cum stulto. (ID.) Docet cum stultis sermonem non esse protrahendum, etc., usque ad: Qui enim dixerit ei ave, communicat ejus operibus malignis (II Joan. I).
VERS. 17.-- Super plumbum. Hinc Salomon ait: Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior (Prov. XXVII). Pejus peccat haereticus quam catholicus, in multitudine multorum malorum; vel philosophus qui humana nititur sapientia; vel gentilis, qui non pervenit ad fidem, et ignoranter peccat: unde, Servus enim qui scit voluntatem 113.1206D| domini sui, et non facit: vapulabit multis (Luc. XII). Qui autem nescit, paucis.
VERS. 19.-- Loramentum. Ligna justos signant, qui fructum dant in tempore, quorum folia non decidunt: et omnia quae faciunt prosperantur; fundamentum autem aedificii, apostolos vel prophetas, quorum praedicatio Ecclesiam sustinet. Loramentum ergo ligneum colligatum fundamento aedificii non dissolvitur: quia fides passionis Christi in cordibus hominum adjuncta doctrinae apostolorum, indissolubile facit Ecclesiae aedificium.
VERS. 21.-- Sicut paleae, etc. Unde: Qui audit verba mea, et non facit ea, similis est viro stulto, qui aedificat domum suam super arenam.
113.1207A| VERS. 23.-- Sicut cor. (RAB.) Sicut limpidus paries, etc., usque ad sic cor fatui spernit scelerum recordationem nec poenas timet aeternas.
VERS. 25.-- Mittens lapidem. Ostendit quid amicum bonum conservet, vel potius alienet. Mittens lapidem. Sicut lapidis ictu volatus avium dejicitur, ita convicii verbo vis amicitiae dissolvitur.
VERS. 26.-- Non desperes. De amicitia ejus, quia agnita correctionis utilitate regreditur ad jus pristinae amicitiae.
VERS. 27.-- Effugiet amicus. Non rediturus, nec post reconciliationem; unde: Amico reconciliatione credas in aeternum.
VERS. 29.-- In tempore tribulationis. In adversitate magis probatur amicus. Multi enim amici mensae, 113.1207B| et non permanent in die necessitatis.
VERS. 30.-- Ante ignem, etc. Sicut fumus praecedit ignis incendium, sic dura verba homicidium; unde, Sermo durus suscitat rixas (Prov. XV). Et alibi: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V).
VERS. 31.-- Amicum salutare. Multa bona sunt in amicitia vera: congaudet enim verus amicus in bonis tuis, et contristatur in malis.
VERS. 32.-- Omnis qui audiet. Id est, qui cognoscit quanta bona sint in amicitia vera, cavebit ne injuria, vel convicio amicum laedat.
CAPUT XXIII.
VERS. 1.-- Domine pater. (RAB.) Quasi: Tuo munere 113.1207C| defendar a voragine vitiorum.
VERS. 2.-- Quis superponet. Desiderat in cogitatu suo flagella disciplinae, et in corde doctrinam sapientiae: ne forte per ignorantiam non agnoscat delictorum pericula, et multiplicentur ei crimina, pro quibus cadat in manus adversariorum.
VERS. 8.-- In vanitate. (ID.) Quia illam praeponit amori Dei et desiderio aeternae beatitudinis.
VERS. 9, 10.-- Jurationi, etc. Vetat juramentum, ne fiat perjurium; unde: Nolite jurare, neque per coelum neque per terram (Jacob. V).
VERS. 13.-- Dupliciter. (ID.) Quia per simulationem celat veritatem, et alios per falsitatem mittit in errorem.
VERS. 15.-- Est alia loquela. Blasphemia, quae 113.1207D| supradictis pejor est: unde oportet ut non inveniatur in haereditate Jacob, id est, populo Ecclesiae, qui supplantat vitia, et in virtutibus servit Deo.
VERS. 17.-- Indisciplinatae. Quasi: Disciplinam ne deseras, et indisciplinato ore sermones tuos ne proferas.
VERS. 22.-- Anima callida. (ID.) Haeretici et schismatici ardentem animam habent, etc., usque ad sed virum priorem relinquentes, cum idolis fornicati sunt.
VERS. 26.-- Tenebrae circumdant. (ID.) Qui castitatis virtutem perdit, etc., usque ad cum vultus Domini sit super facientes mala.
VERS. 28.-- Oculi Domini. Quia illi nihil praeteritum, 113.1208A| et nihil futurum est: omnia praesentia sunt.
VERS. 30.-- Hic in plateis. Adulter libidinosus, de quo superius dictum est, qui quasi equus et mulus lasciviendo discurrit per latam et spatiosam viam, quae ducit ad mortem.
VERS. 32.-- Sic et mulier. Aequaliter et in viro et in femina damnatur adulterium, et germen hujus copulae abominabile est Deo. Mystice autem haereticorum Synagoga, vel anima haeretica pravitate decepta, abominabilis est Deo, quia relinquit virum priorem, qui sibi eam in baptismate copulavit, et ornamento virtutum decoravit.
VERS. 34.-- Haec in Ecclesia. Quia ejus perversitas in conventu fidelium, per solertiam doctorum declaratur.
113.1208B| VERS. 35.-- Et rami. Quia secta illius fundamentum veritatis non habet, fructum bonorum operum gignere non potest.
VERS. 38.-- Longitudo, etc. Quia in aeterna beatitudine in aeternum permanebunt qui sequuntur Deum.
CAPUT XXIV
VERS. 2, 3.-- Et in medio populi, etc. (RAB.) Quia in ostensione miraculorum ad laudem Dei provocabat populum. Virtutis illius, etc. Angelorum, religiosorum.
VERS. 5.-- Ego ex ore. Quia Verbum consubstantiale, coaeternum. Quia non sum creatura. Dicitur tamen primogenitus omnis creaturae, non tempore, scilicet, sed honore (Exod. IV).
113.1208C| VERS. 6.-- Ego feci in coelis. (RAB.) In coelis oritur lumen, nebula tegitur caro, quia sicut claritate sua praecellit obscuritatem nebulae, sic spiritualis creatura corporalem praecellit dignitatem.
VERS. 7.-- Thronus meus. (ID.) Humanum corpus nullo pondere peccati praegravatum, sed Dei virtute sublimatum, in quo potentia divinitatis judicia sua exercuit.
VERS. 12.-- Creavit me, etc. Secundum humanitatem singulari puritate de Spiritu sancto conceptam, de Virgine editam.
VERS. 13.-- In Jacob. Incarnatione Salvatoris specialiter Judaeis uti concessum est, et specialiter ad Judaeos venit. Unde per Jacob figurantur Judaei; 113.1208D| per Israel vero, Gentiles.
VERS. 14.-- Ab initio. Sacramentum incarnationis ante saecula praescitum et praedestinatum, permanet in saeculum saeculi. Et inhabitationes Ecclesiae, id est ritum verae religionis disposuit.
VERS. 15.-- Et sic in Sion. (RAB.) Sion Ecclesia, quae et Jerusalem, quae a primo justo usque ad novissimum aedificatur, et in qua sapientia quotidie fructificat.
VERS. 17.-- In Libano. (RAB.) Libanus mons est Phoenicis, etc., usque ad constantiam et actionem eorum exprimens, qui altioribus Ecclesiam ornant virtutibus.
VERS. 18.-- Quasi palma. Arbor diuturnus foliis, et suavibus pomis; palma dicta quia victricis manus 113.1209A| est ornatus: vel quia in modum humanae palmae ramus expandit, hanc Graeci φοινίκον dicunt, quia Phoenix avis multo tempore vivit. Huic comparatur Ecclesia, quae incurvari ad terrena despiciens, ad, coelestia se sustollit: ut finito agone coelestem palmam suscipiat, et quasi folia diuturna, verba rectae confessionis perpetuo conservat.
VERS. 19.-- Quasi oliva. Graece ἐλαἴον, fructus scilicet: ἐλαία enim arbor dicitur, succus oleum. Est autem arbor pacis insignis: per hanc Ecclesia signatur, quae campos totius mundi decore illustrat, et speciali gratia per unctionem chrismatis sanctificat. Quasi platanus. Platanus ab altitudine dicta, vel quia patula et ampla. Nam πλατός Graeci amplum vocant. Nomen ergo, et formam arboris expressit 113.1209B| dicens: Quasi platanus dilatata sum in plateis. Est autem tenerrima, et mollis foliis, et vitibus similis, et Christum significat, qui per membra sua in orbe dilatatur mitis et mansuetus.
VERS. 20.-- Sicut cinnamomum. Cinnamomum et balsamum aromaticae arbores sunt. Cinnamomum dictum, quia cortex ejus in modum cannae rotundus et gracilis. Gignitur in India et Ethiopia, frutice brevi duorum tantum cubitorum, colore subnigro vel cinereo, tenuissimarum virgarum. Nam quod crassum est despicitur; gracilius vero charius: quod cum frangitur, visibile spiramentum emittit in modum nebulae vel pulveris.
VERS. 21.-- Balsamum. (RAB.) Aspaltum dicit Plinius, in eodem curriculo coeli nascitur, etc., 113.1209C| usque ad memores Dominicae passionis pro Domino parati sunt pati. Quasi myrrha. Myrrha est in Arabia arbor quinque cubitis alta, spinae similis, quam ἄκανθον vocant Graeci, cujus gutta viridis et amara, unde et nomen accepit: quae omnia conveniunt mortificationi carnis, quae amara ad tempus sentitur, sed in spe semper virentis patriae libenter suscipitur. Spinae autem comparatur, quia ut mentem salvet corpus affligit. Gutta sponte manans pretiosior est; elicita corticis vulnere vilior, quia majoris est virtutis corpus sanum (cui arridet copia rerum) mortificare, quam aegrotum, vel paupertate afflictum.
Quasi storax. (ID.) Storax, galbanus, etc., usque ad storax dicta, quia est gutta arboris profluens et congelata, nam Graeci στακτήμ guttam dicunt. 113.1209D| Et galbanus. Galbanum (ID.) etc., usque ad ad similitudinem ammoniaci minimeque lignosum. Ungula. Ungula est quae in Exodo onycha dicitur. Graece enim ὀνύξ, Latine ungula, quia humano ungui assimilatur. Gutta. (ID.) Gutta quae et ammoniaca dicitur, etc., usque ad quanto virtus virtuti jungitur, tanto incensum sincerius exhibetur. Libanus. Libanus, ut aiunt, arbor est (ID.) etc., usque ad incisis arboribus lacryma fluit, quia compuncta humilium corda puram Deo orationem emittunt. Libanus in Hebraeo candorem significat: in Graeco, θοῦς. Unde in Canticis, ubi legimus ad collem thuris (Cant. IV.), quidam codices habent ad collem libani. Balsamum non mistum. (ID.) Balsami arbor in Judaea, etc., 113.1210A| usque ad et salutis sacramenta profudit. Unde, Et quasi balsamum non mistum odor meus.
VERS. 22.-- Terebinthus, etc. (ID.) Arbor est, etc., usque ad et sine macula sunt ante thronum Dei.
VERS. 29.-- Qui edunt me, etc. (ID.) Edimus sapientiam, etc., usque ad: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII), etc.
VERS. 34.-- Posuit David. (ID.) Quatuor paradisi flumina, etc., usque ad qui mittit disciplinam sicut lucem, quia praecepta ejus vitam aeternam tribuunt, unde: Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; docentes servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVII).
VERS. 35.-- Quasi Phison. (ID.) Phison, qui et 113.1210B| Ganges, etc., usque ad et fertur sicut Nilus super Orientis terras exundare. Sicut Tigris, etc. (ID.) Tigris fluvius Mesopotamiae, etc., usque ad quia sicut Tigris bestia velociter fertur.
VERS. 36.-- Quasi Euphrates. (ID.) Euphrates fluvius Mesopotamiae, etc., usque ad terraque quae ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. Quasi Jordanis. Jordanis fluvius Judaeae, a duobus fontibus nominatur: Jor, scilicet et Dan, quibus foederatis colligitur. Oritur sub Libano monte, et dividit Judaeam et Arabiam, et juxta Jericho influit mari Mortuo.
VERS. 37.-- Quasi Geon. Geon hic Aethiopiam cingit, sic vocatus quia irrigat terram Aegypti. Ge enim Graece terram significat: qui apud Aegyptios Nilus vocatur propter limum quem trahit, qui fecunditatem 113.1210C| efficit, unde et Nilus dictus est.
VERS. 38.-- Non investigabit. (RAB.) Christus auctor est sapientiae, etc., usque ad: Nemo novit Filium nisi Pater, nec Patrem quis novit, nisi Filius (Matth. XI), etc.
VERS. 39.-- A mari enim. Mare significat profunditatem sapientiae inaestimabilem, et incomprehensibilem esse: quoniam nemo penetrare potest nisi unus et solus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui seipsum vere novit, et consilium suum, et dat tantum nosse creaturae suae, quantum expedit.
VERS. 41.-- Quasi trames. (ID.) Quia Deus de Deo, lumen de lumine. Tropice dicitur Pater origo Divinitatis: quia de Patre gignitur Filius et procedit 113.1210D| Spiritus sanctus, qui per aquam significatur: unde, Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Job. VII). Aqua sapientiae salutaris potavit illum (Eccli. XV). Ego quasi fluvius Dorix. Sapientia comparatur fluvio rapidissimo, etc., usque ad unde tertia lingua Graecorum Dorica dicitur.
VERS. 46.-- Adhuc doctrinam. (RAB.) Significat hujus operis scriptor librum esse mysticum, et utilem ad legendum. Historice enim moralitatem docet, et allegorice fidei sacramentum.
VERS. 47.-- Videte, etc. Ecclesiasticus doctor non solum sibi, sed et aliis scribendo et docendo proficit: unde, Qui docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunmultos, 113.1211A| quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII).
CAPUT XXV.
VERS. 2.-- Vir et mulier. (RAB.) Unde Paulus, Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam (Eph. V). Possumus in viro spiritum, in muliere animam accipere, qui si in timore et dilectione Dei consenserint, quidquid petierint fiet eis, unde: Si duo consenserint ex vobis, fiet illis (Matth. XVIII).
VERS. 3.-- Tres species. (ID.) Possunt haec ad diabolum transferri, etc., usque ad quia Conditori suo subjici noluit.
VERS. 5.-- Quae in juventute. Qui in juventute non discit sapientiam, in senectute fructum ejus non habet. Unde, Egestatem operata est manus remissa, 113.1211B| manus autem fortium divitias parat (Prov. X). Qui autem meditatur in lege Domini, dabit fructum in tempore suo (Psal. I).
VERS. 6.-- Quam speciosum. (ID.) Canum caput decet, etc., usque ad non licet eis ignorare legis scientiam et sapientiam.
VERS. 9.-- Novem insuspicabilia, etc. Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Novem ergo sunt insuspicabilia, id est ab omni suspicione falsitatis aliena, quae parit homini fides recta.
VERS. 13.-- Sapientiam. Quae est malum cavere. Unde, Et ecce timor Domini ipse est sapientia, et recedere a malo intelligentiam (Job. XXVIII). Hinc est quod unum speciebus virtutum superadditur.
113.1211C| VERS. 16.-- Timor Dei. (RAB.) Quia sicut novenarius imperfectus est, etc., usque ad sed ne te deserat praesentia Dei, quam amplecteris, et in aeternum frui desideras.
VERS. 17.-- Omnis plaga. Non est major gratia quam vera laetitia mentis, nec major plaga quam tristitia fraudulenti cordis in idololatria vel in haeresi, quia in ejus nequitia omnis malitia est.
VERS. 18.-- Et omnem plagam. Videt plagam cordis qui intelligit injuriam suae pravitatis, sed non videt, qui per poenitentiam non corrigit.
VERS. 22.-- Non est caput, etc. (RAB.) Nequitia haereticorum comparata, etc., usque ad ideo ejus cohabitatio omnibus noxia est.
VERS. 26.-- Brevis omnis malitia. Parva est omnis 113.1211D| malitia ad comparationem idololatriae et pravitatis haereticae, quia peccant, non per fragilitatem carnis, sed per superbiam mentis.
VERS. 30.-- Mulier si primatum habeat. Historice ostendit, quam noxius sit primatus mulieris, etc., usque ad contraria erit viro, id est doctori catholico perversa sentiendo et prava docendo.
CAPUT XXVI.
VERS. 1.-- Mulieris bonae. (RAB.) Sicut prius mulierem nequam vituperavit, etc., usque ad et in futuro gaudebit de perceptione praemiorum.
VERS. 4.-- Divitis autem. Dives vel pauper ad gratiam Christi devota mente perveniens, jucunditate 113.1212A| visionis Dei perpetuo fruetur, quia non est personarum acceptor Deus.
VERS. 5.-- Tribus. His similitudinibus vocat eos, qui ab unitate verae religionis separati sunt, id est, Judaeos, paganos, haereticos, et falsos Christianos.
VERS. 6.-- Delaturam civitatis. Insipientia stultorum. Sicut enim bruta animalia nesciunt discernere inter amicum et inimicum, et inter bonum et malum; ita insipientes ignorant distantiam catholicae doctrinae et haereticae, sed veris et falsis doctoribus obediunt aeque. Contra quos dicitur alibi, Statim eam sequitur quasi bos ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorat quod ad victimam pertrahatur (Prov. VII). Sed haereticorum astutia non aperta fronte, sed dolose incautos decipit.
113.1212B| VERS. 11.-- Mulier ebriosa. Habitum meretricis describit, quae motu corporis et motu oculorum ostentat libidinem. Mystice autem haereticum significat, qui in superbia sensus et facundia verborum fornicationem suam jactat, ut novitatum amatores facilius attrahat prurientes auribus, qui a veritate auditum avertunt et ad fabulas convertuntur.
VERS. 12.-- Fornicatio mulieris. (RAB.) Per haec tria curiositatem humanae mentis ostendit, etc., usque ad per superbiam vitae, cum adderet, Eritis sicut dii (Gen. III).
VERS. 16.-- Ossa illius impinguabit. Charitate scilicet, unde: Qui servat mandata mea, ille est qui diligit me, et diligetur a Patre meo, et ego diligam eum (Joan. XIV).
113.1212C| VERS. 18.-- Mulier, etc. Quia sapientia Dei animas electorum imbuit, et tribuit eis custodiam oris et efficaciam operis, nec eos a se declinare permittit, quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat, fidem, scilicet violando, vel charitatem: Quia semen Dei, id est verbum, quo renatus est, in se habet.
VERS. 23.-- Columnae aureae. Doctores sapientia fulgentes, super bases argenteas locantur, cum in sancta Scriptura praedicatione sua insigniuntur.
VERS. 25.-- In duobus. (RAB.) Notat sapientia, etc., usque ad vel deserto tramite veritatis sequitur devia erroris.
VERS. 28.-- Difficile exuitur. (RAB.) Actus pessimus, non res honesta damnatur. Ille negotiator abominandus, qui per immoderatam ambitionem merces 113.1212D| suas plus perjurio onerat quam pretio.
CAPUT XXVII.
VERS. 1.-- Propter inopiam, etc., (RAB.) Sicut in medio. Hic comparatione, etc., usque ad et in futuro poena aeterna manet.
VERS. 5.-- Sicut in percussura cribri. (ID.) Sicut cribrum, etc., usque ad: Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum.
VERS. 7.-- Sicut rusticatio de ligno. (ID.) Unaquaeque arbor, etc., usque ad cultura ergo ligni in fructu manifestat qualitatem ejus.
VERS. 8.-- Ante sermonem. Quia sermo indicat cogitationem. Quasi dicat: Nemo laudet eum, quem 113.1213A| manifestis indiciis non cognovit laude dignum. Potest autem sermo pro bono opere accipi, ut neminem ante probationem bonorum operum laudemus. Unde: Non laudes ante mortem quemquam.
VERS. 13.-- In medio. (RAB.) Temperantiam et cautelam loquendi docet, etc., usque ad: Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V).
VERS. 15.-- Loquela, etc. Quia sicut actio eorum bonis contraria: et loquela ad mala dicendum prona, ad audiendum gravis.
VERS. 17.-- Qui denudat. Ostendit in quo maxime laeditur amicitia, in malo, scilicet proditionis, quae fidem, scilicet perdit, nec amicitiae aequitatem custodit, et ideo dissipat charitatem.
113.1213B| VERS. 22.-- Quasi caprea. Caprea, capra sylvestris, dicta quasi capiens ardua. Capreae autem ibices vel avices dicuntur, eo quod ad instar avium alta et excelsa teneant: et in sublimibus habitent, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pateant. Hae si quando adversitatem ferarum, vel hominum praesenserint: de altis cacuminibus sese praecipitantes, suis se cornibus in ramis arborum recipiunt illaesas.
VERS. 24.-- Denudare autem, etc. (RAB.) Proditoris inconstantiam morum ostendit, etc., usque ad: Homo apostata, vir inutilis graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, etc. (Prov. VI).
VERS. 30.-- Facienti nequissimum consilium. Quia non prospicit quod veniat dies ejus. Aestimat enim 113.1213C| haereticus vel schismaticus, quod melior sit ejus secta quam veritas catholica: unde illudit seipsum.
CAPUT XXVIII.
VERS. 8.-- Memorare. (RAB.) Qui Deum timet, iram vel furorem compescit, et non obliviscitur testamenti Dei, qui ait: Dimittite et dimittetur vobis (Luc. IX).
VERS. 13.-- Certamen. Indiscreta actio: unde, Noli esse nimium justus, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. Disciplina ergo immoderata excitat furoris ardorem, et procax loquela effusionem sanguinis.
VERS. 19.-- Lingua tertia. Haeretica doctrina, quae nec Veteri nec Novo Testamento concordat, et 113.1213D| auditorum corda conturbat, et de gente in gentem pergens, seditionem excitat.
VERS. 21.-- Plaga autem. Pejor est interitus animae quam occidunt haeretici, quam quilibet cruciatus corporis.
Beatus qui tectus. Beatus, qui non consentit haereticis, et cujus cor eorum eloquentia non subvertit, quia sicut alienus est ab eorum malitia, ita separatur a poena.
VERS. 28.-- Sepi aures. Postquam malum linguae extirpavit, ad doctrinam auditoris se convertit.
CAPUT XXIX.
VERS. 5.-- Donec accipiant. (RAB.) Hujusmodi morbum melius curat timor Dei. Qui enim Deum 113.1214A| quasi semper praesentem pertimescit, neminem fraudare intendit.
VERS. 10.-- Multis, etc. (ID.) Illos notat, qui neminem laedere volunt, sed prae timore periturarum rerum prodesse nolunt. Contra quos dicitur: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra (Matth. VI).
VERS. 12.-- Propter mandatum. Omnibus indigentibus misericordia est facienda, nec pro avaritia charitas proximi amittenda.
VERS. 13.-- Et non abscondas. Qui enim viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?
VERS. 16, 17, 18.-- Super scutum potentis, etc. Magis valet eleemosyna contra jacula inimici, quam 113.1214B| arma terrena: quia haec dubiam, illa certissimam parit victoriam, ut absorbeatur mors in victoria.
VERS. 23.-- Qui perdiderit, etc. Id est, qui unitatem fidei, et sinceritatem legis non custodit, sed implicatur erroribus variis.
VERS. 20.-- Gratiam fidejussoris, etc. Doctorem scilicet qui pro fide et bonis operibus promittit vitam aeternam. Haec sententia Pelagium reprehendit qui liberum arbitrium gratiae praeponit, cum per solam gratiam liberentur electi.
VERS. 27.-- Recupera proximum. Consulit, ut secundum vires proximo praebeas solatium, et sic tibi praevideas, ne in laqueum cadas.
VERS. 28.-- Initium vitae, etc. (RAB.) Fragilitatem, et hospitalitatem et honestatem docet, etc., 113.1214C| usque ad et Dominus primis parentibus pelliceas tunicas post peccatum fecit.
VERS. 29.-- Melior est victus pauperis, etc. Ad litteram. Melius est tenuem victum sub vili tugurio sumere in securitate, quam splendidas epulas cum fatigatione in incertis locis quaerere. (ID.) Allegorice. Melior est victus, etc., usque ad ubi labor et superflua cura.
VERS. 30.-- Minimum. (ID.) Sufficiat tibi quod habes, etc., usque ad melius est nomen bonum quam deliciae multae.
VERS. 33.-- Transi. Quasi: Qui alieno delectaris hospitio, redi ad propria, et de labore tuo te et alios pasce. Noli de aliena domo pastum tibi superfluum quaerere. Sufficit tibi susceptio proximorum.
113.1214D| VERS. 35.-- Improperium. (RAB.) Mystice autem monetur vir ecclesiasticus, etc., usque ad in futuro autem examine aeternum confusionis improperium sustineat.
CAPUT XXX.
VERS. 1.-- Qui diligit filium. (RAB.) Patres tam carnales quam spirituales monet, ut filios suos diligenter erudiant, ut honeste vivant, ne lasciviendo per aliorum dogmata discurrant.
VERS. 8.-- Equus indomitus. Equus indomitus in praecipitium vadit; filius indisciplinatus in peccatum ruit. Docet ergo spirituales patres, ut filios suos erudiant et corrigant; ne eis immoderate frena 113.1215A| relaxent, ne cadant in turpitudinem vitiorum, et ipsi ignominiam sustineant sempiternam.
VERS. 14.-- Melior est pauper. Dulcis est somnus operanti, sive multum comedat, sive parum. Saturitas enim divitis non sinit dormire eum.
VERS. 15.-- Salus animae. Vera salus animae justitia est, cui aurum et argentum non valent comparari, quia non proderunt divitiae in die ultionis. Justitia autem animam liberabit a morte.
VERS. 18.-- Bona abscondita. (RAB.) Contra eos loquitur, qui talentum verbi abscondunt; quorum scientia virtutibus inutilis, sicut epulae mortuis et thesaurus.
VERS. 21.-- Sicut spado. Non facit ad complexum virginis, sic adoratio idoli, adorantibus incongrua 113.1215B| et inutilis.
VERS. 23.-- Jucunditas cordis. Quia nulla virtus sine ea consistit. Major autem horum est charitas (I Cor. XIII).
VERS. 26.-- Minuunt dies, etc. Viri sanguinum non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV). (ID.) Id est, prosperitatem, quam sibi promittunt, non possunt habere in perpetuum.
CAPUT XXXI.
VERS. 1.-- Lignum offensionis. (RAB.) Sicut Adam in ligno vetito, etc., usque ad quae splendore eloquentiae nitet, et curiosos seducit.
VERS. 12.-- Supra mensam. (ID.) Ad litteram, continentiam, etc., usque ad sed sanctorum doctorum 113.01215C| viam teneamus.
VERS. 13.-- Non dicas, etc. (ID.) Quasi diceret: Ne praesumptione aliquid agas, vel antequam discas ad scribendum manum mittas.
VERS. 19.-- Utere, etc. Quasi: Sobrietatem dilige, temperanter age, et ne quid nimis, ne in scandalum confusionis incidas. Convenit ergo Christiano ante omnia humilitatem diligere, in lectione Scripturae cautum esse, rectam fidem tenere, modum in scientia servare, et charitatis regulam, ut probatus sit coram Deo et hominibus.
VERS. 22.-- Quam sufficiens. Tenuis victus tam animae quam corpori utilis est, superfluus vero e contra. Vinum exiguum. Vinum quoque spirituale 113.1215D| sumptum moderate, utile est tam corpori quam animae: immoderate enim insanire facit, et a Deo disjungit, unde anxia cura, et turbatio maxima, et perpetua tortura.
VERS. 24.-- Somnus sanitatis. Subtilior est somnus in parvo victu. Mystice autem qui sobrius est in spirituali vino, in contemplatione veritatis quiescit usque in mane resurrectionis.
VERS. 25.-- Et vome, etc. Aiunt medici, quod vomitus stomachum purgat: choleram minuit. Mystice autem qui transgreditur mensuram et gravatur carnalibus delictis, per confessionem peccati foeditatem evomat, et per corporis castigationem ad sanitatem redeat.
VERS. 27.-- In omnibus operibus. Monet ne tempus 113.1216A| perdamus, bene operemur, ut mandata Dei custodientes requiem inveniamus animabus nostris.
VERS. 28.-- Splendidum. Ad litteram: ad eleemosynam invitat: Quia qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet (II Cor. IX). Mystice autem qui panem verbi fideliter dispensat, et testimonium veritatis non occultat, in praesenti, et in futuro benedicetur.
VERS. 30.-- Multos enim, etc. (RAB.) Id est ebrietas multos subvertit, quae sensum minuit, iram excitat, libidinem inflammat, animi secreta revelat.
VERS. 31.-- Ignis. Id est sicut ignis ferri duritiam mollit, et candescere facit; sic vinum corda superborum inflammans, ad facinus impellit.
VERS. 32.-- Aequa vita. Vinum sobrie potatum 113.1216B| vitam aequitatis non tollit; sed sobrietatem, et caetera virtutum ornamenta adducit. Vinum. Patet irritationem, iram, et ruinas multas ebrietate nasci, et amaritudinem animae, et scelerum vulnera multiplicari.
CAPUT XXXII.
VERS. 1.-- Rectorem. (RAB.) Qui dignitate praeest, non debet superbire: Qui major est vestrum, fiat sicut minor, etc. (Matth. X).
VERS. 7.-- Gemmula carbunculi. (RAB.) Ardentium gemmarum principatum tenet, etc., usque ad et mysteria Dominicae passionis digno veneratur sacramento.
VERS. 14.-- Ante grandinem. (ID.) Fulgor coruscationis praeibit pondus grandinis; sic nitor gratiae 113.1216C| verecundiam.
VERS. 15.-- Hora surgenti. (ID.) Admonet ne simus tristes, etc., usque ad qui per gratiam nos fecit, et bonis [operibus] omnibus replevit.
VERS. 22.-- Vir consilii. Quanto quis prudentior, tanto utitur proximorum consilio, ut addat sibi intelligentiam.
VERS. 24.-- Fili, sine consilio. Possunt haec de catholico et haeretico accipi. Catholicus enim Deum timens omnia agit doctorum consilio et Scripturarum documento. Haereticus vero propria confidens sapientia, et propriis instat inventionibus: sed cum stultitia ejus apparuerit, per sanctos praedicatores divinis arguetur sententiis
CAPUT XXXIII.
113.1216D|
VERS. 5.-- Praecordia fatui. (RAB.) Sicut rota carri et axis, etc., usque ad: Cor stultorum dissimile erit (Prov. XV).
VERS. 6.-- Equus, etc. (ID.) Sicut jumento nulla est ratio, etc., usque ad sed per oris officia aequaliter utrique pandit secreta.
VERS. 7.-- Quare dies. (ID.) Quia superius stultum vituperavit, etc., usque ad ut sint in signa et tempora, et dies, et annos.
VERS. 8.-- Facto sole. (ID.) Praecepit Deus in lege, etc., usque ad et maxime placere quod ordine et ratione fit.
VERS. 10.-- Ex ipsis exaltavit. (ID.) Id est, sua 113.1217A| discretione illos distinxit, quos pro benefactis remuneravit, et quibus pro malefactis dignam mercedem retribuit. Et omnes homines. Post dispositionem siderum, etc., usque ad impios vero aeterna maledictione damnavit.
VERS. 13.-- Quasi lutum, etc. (RAB.) In manu sua habet conditor massam humani generis, etc., usque ad et quem debeat indurare secundum justitiam.
VERS. 15.-- Contra malum. Investigator operum Dei invenit in ipsis quamdam contrarietatem, sed mirabiliter a Deo ordinatam. Non est ergo mali conditor Deus, qui fecit omnia bona valde; nec mortem fecit, nec laetatur in perditione mortuorum, sed universitatis est mirabilis ordinator. Naturae ergo bonae sunt, et a Deo sunt: vitia vero non ex Deo.
113.1217B| VERS. 18.-- Respicite. Omnes communiter admonet, ut juris sui rationem non omittant, quia non aliter potest habere pacem et quietem. Qui enim primatus sui auctoritatem perdit, in despectionem et angustiam se mittit: qui autem locum suum sapienter custodit, se et suos ad profectum virtutis dirigit.
VERS. 19.-- Audite. Ad litteram patres docet, ut filios regant, et cum disciplina nutriant, donec veniant ad aetatem perfectam, ut digni haeredes patrum suorum possint esse. Spiritualiter vero instruit rectores Ecclesiae, ut dignitatem suam usque ad finem teneant et discipulos suos bene nutritos haeredes sui laboris relinquant. Tenere debent rectores exterius quod pro aliorum utilitate suscipiunt.
VERS. 25.-- Cibaria et virga, etc. (RAB.) Necesse 113.1217C| est ut iniqui servi, etc., usque ad ut habeant, scilicet victum et vestitum, non vagandi otium.
VERS. 31.-- Si est tibi fidelis, etc. (ID.) Boni servi legem tradidit, etc., usque ad non est enim homo persequendus, sed vitia.
CAPUT XXXIV.
VERS. 2.-- Quasi qui apprehendit. (RAB.) Significat somnia fallacia, etc., usque ad ut sciant quid a bono spiritu percipiant, vel quid ab illusione patiantur.
VERS. 8.-- Sine mendacio. Abjectis somniis hortatur credendum esse doctrinae sapientiae, quae in ore fidelis viri complantata sine mendacio consummat verbum.
113.1217D| VERS. 9.-- Enarrabit intellectum. Aliis instruendis: unde, Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus consolari eos qui in omni pressura sunt (II Cor. XII).
VERS. 10, 11.-- Qui autem in multis, etc. Mutabilis, scilicet mente, instabilis est actione. Vel, qui fidei unitate perdita multiplices sequitur haereticorum sectas, multis impietatibus servit.
VERS. 12.-- Plurimas verborum (RAB.) Scripturam significat; qui intente Scripturam meditatur, et humiliter Dominum deprecatur, et rerum et verborum scientiam adipiscitur.
VERS. 23.-- Dona iniquorum. Valde detestabile est sacrificium, quod orbati patris dolori comparatur. 113.1218A| Quidam pensant quanta tribuunt, et non quanta rapiunt. Et congregant mercedes, et mittunt eas in saccum pertusum. In sacco pertuso videtur, quando pecunia mittitur, sed non quando amittitur. Qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed non quanta rapiunt, in sacculo pertuso mercedes mittunt, quia eas in spem fiduciae suae intuentes congerunt, sed non se intuentes perdunt.
VERS. 26.-- Qui aufert. (RAB.) In sudore vultus sui pauper acquirit panem. Qui hunc violenter tollit, quasi qui occidit proximum suum.
VERS. 28.-- Unus aedificans. Hoc est quod supra dixit, sacrificium de rapina non esse acceptabile. Qui offert de rapina, videtur sibi aedificium virtutum praeparere, non crimen avaritiae attendit et rapinae.
113.1218B| VERS. 30.-- Qui baptizatur. (ID.) Lavamini, etc., usque ad et rursum flenda committunt.
CAPUT XXXV.
VERS. 1.-- Qui conservat. (RAB.) Bene orat, etc., usque ad quia bene operando servat justitiam.
VERS. 3.-- Propitiationum. Inter litare et sacrificare hoc distat. Nam sacrificat qui sacrificium facit. Litat qui sacrificium facit, et quod sacrificio petiit, impetrat.
VERS. 4.-- Retribuet, etc. Utrumque, scilicet gratum Deo, et quod in altari in commemorationem Jesu Christi offertur, et quod per charitatem proximo tribuitur.
VERS. 10.-- Bono animo. (ID.) Quidquid bono 113.1218C| animo non datur, apud Deum gratiam non meretur. Homo enim videt in facie, Deus autem in corde. Et non minuas, etc. Mystice. Primitiae frugum, etc., usque ad a quo et boni operis initium et perfectio donatur.
VERS. 13.-- Septies tantum. Perfectam, scilicet remunerationem. Septenarius enim, etc., usque ad sed etiam quatuor principalium virtutum operationem praebet.
VERS. 14.-- Noli offerre munera, etc. Apud Deum non est quantitas muneris; nec persona potentis aspicitur: sed dilectio et humilitas cordis. Ideo non debet offerri sacrificium de iniquitate, sed de justo labore.
VERS. 21.-- Et donec propinquet, etc. Ad superiora 113.1218D| respicit, affirmans, quia Dominus orationem humilium misericorditer exaudit, qui non cessant, donec consolationem accipiant.
CAPUT XXXVI.
VERS. 1.-- Miserere nostri. (RAB.) Ex persona fidelium dirigit orationem ad Deum, ut illos defendat et inimicos deprimat, ut digne correcti Deum iterum agnoscant, et idola deserant.
VERS. 7.-- Glorifica manum, etc. (ID.) Optat, ut divina majestas per manum et dextrum brachium, id est, per Christum, per quem antiqua miracula facta sunt, innovet tempore gratiae, ut veteris legis et novae idem intelligatur esse Deus.
113.1219A| VERS. 15.-- Extolle adversarium, etc. (RAB.) Significat per adventum Christi, etc., usque ad pro statu Ecclesiae et fidelium salute.
VERS. 16.-- Sion, etc. Notitia Scripturae, in qua praedicatur inenarrabilis virtus Dei.
VERS. 17.-- Et suscita, etc., Omnes prophetae incarnationi Christi dant testimonium, quod Deus homo factus Ecclesiam sibi desponsaret.
VERS. 19.-- Secundum benedictionem, etc. (ID.) Ordinem scilicet, et ritum sacerdotii, etc., usque ad quod Aaron figuravit in temporalibus sacrificiis, hoc impleat in spiritualibus Evangelii.
VERS. 20.-- Omnem escam. (ID.) Postquam praedixit vocationem gentium, etc., usque ad sic veracem doctrinam discernamus, et fallacem.
113.1219B| VERS. 24.-- Species mulieris. Christi gratia, quae per praedicationem animas curat, et carnis concupiscentiam mitigat. Haec in Ecclesia abundat, cujus desiderium est super omnem concupiscentiam hominis, quia in ea decor virtutum et pulchritudo doctrinae. Super omnem. Nulla concupiscentia hominis huic desiderio potest comparari: quia, Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Deum ipsa laudabitur (Prov. XXXI).
VERS. 25.-- Non est vir. Christus qui excedit humanam naturam. Unde, Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV). Hic enim peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus.
VERS. 26.-- Adjutorium. Adjutorium Ecclesiae est secundum dispensationem Christi. Unde, Justum adjutorium 113.1219C| meum a Domino (Psal. VII), etc. Ipse est infinitatis ejus columna, et laboris requies.
VERS. 28.-- Qui non habet nidum. Id est, Ecclesiam, ubi electorum animae filios bonorum operum nutriunt. Unde, Invenit sibi passer domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos. (Psal. LXXXIII).
CAPUT XXXVII.
VERS. 1.-- Omnis amicus. (RAB.) Superius diligentius expressit verum amicum et falsum, dicens: Et non permanebit in die tribulationis.
VERS. 2.-- Sodalis autem. Verus amicus toto animo diligit, et opere proficit. Unde, Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate (I Joan. III).
VERS. 3.-- O Praesumptio. Detestatur hypocrisim, 113.1219D| cum malus se bonum esse simulat cooperiendo aridam malitiam, in qua scilicet non est pinguedo charitatis vel misericordiae.
VERS. 5.-- Causa ventris. Pro gula, non pro amicitia. Possuntt in falsis amicis haeretici intelligi, qui omnia recte faciunt, quasi animarum consultores, cum sint proditores. Unde, Attendite a falsis prophetis qui (Matth. VII), etc. Cum socero. Socer, qui a parte feminea est cognatus, muliebrem et mutabilem ostendit animum, similiter et zelus qui praecipue est animarum.
VERS. 8.-- Omnis consiliarius. Adhuc docet cautelam omnem habendam in suscipiendis amicis et consiliariis. Multi enim se amicos et consiliarios fingunt, 113.1220A| et insidias tendunt. Unde Jeremias, Unusquisque se a proximo suo custodiat (Jer. IX).
VERS. 14.-- Non attendite. (RAB.) Diversas species consiliantium enumeravit, in quibus plures personas notavit, quae a veritate discordant. Unde praecepit cum talibus non esse consiliandum, quorum consilium periclitatur. Praevidenda est ergo consiliarii prudentia, fides, voluntas, et religio.
VERS. 18.-- Anima sancti viri. Consiliariorum, diversitate ostensa, adjungit, quantum humanae sapientiae sanctorum excellat scientia a Spiritu sancto infusa.
VERS. 22.-- Vir peritus. Quia de lingua praedixerat: de bonis malisque doctoribus continuat.
VERS. 28.-- Vita viri. (ID.) Praesens vita hominum 113.1220B| in incerto non est apud eum. Unde, Breves dies hominis sunt, numerus mensium apud te est (Job. XIV).
VERS. 32.-- Noli avidus. Juxta historiam, parcimoniam laudat, crapulam vituperat, quae ad infirmitatem perducit devorantem. Mystice vero admonet, ut in temporalibus simus temperantes. Unde, Mel invenisti, comede quod sufficit tibi (Prov. XXV), etc. Et alibi: Non plus sapere quam oportet (Rom. XII).
CAPUT XXXVIII.
VERS. 1.-- Honora medicum. (RAB.) Discretos vult nos esse, etc., usque ad utrique ergo honorandi, sed spirituales praeferendi.
VERS. 5.-- Nonne a ligno. Antiquam tangit historiam 113.1220C| quia in deserto Sur invenerunt filii Israel aquam amaram, sed Deus ostendit Moysi lignum, quod immissum aquam indulcavit; ubi juxta historiam demonstratur ligni medicina indulcari aquas Mystice autem aqua amara significat legem, cui si confessio crucis et sacramentum jungatur, potabilis efficitur.
VERS. 7.-- In his curans. (ID.) Contra diversas infirmitates, diversa opponunt medici, cibos scilicet et potus, emplastra, et unguenta: ut morbis conveniant medicamenta. Similiter faciunt medici spirituales.
VERS. 10.-- Averte. Simile est illud: Declina a malo, et fac bonum. Et ab omni, etc., et non tantum corpus, sed ut sis innocens manibus et mundo corde.
113.1220D| VERS. 11.-- Da suavitatem. Panis et vini sacrificium in memoriam Dominicae passionis oblatum, praecipue curat vulnera animarum nec solum vivis, sed et mortuis valde necessarium est.
VERS. 15.-- Incidet in manus medici. (ID.) Aegritudinis et molestiae, etc., usque ad et instanter Dominum deprecantur ut dirigat opera eorum, et refrigerium praestet infirmantibus.
VERS. 16.-- Fili, etc. Quia de infirmitatibus, et medicorum curationibus disputavit, de mortuorum exsequiis adjungit.
VERS. 21.-- Memento novissimorum. (ID.) Ad monitio bonorum patrum ut filii praeparent sibi viaticum bonorum operum.
113.1221A| VERS. 22.-- Neque enim est conversio. Quasi diceret: Ergo cautus esto in omnibus, ne forte in obitu proximi plus aequo doleas.
VERS. 24.-- In requie. Quasi: Morituri memoriam continuo conserva, et confide, et spe conforta, ne in ultimo articulo deficiat.
VERS. 26.-- Qui tenet aratrum. Praedicatores sanctos significat, qui omni tempore docendo, exhortando, auditores suos instruunt ut interioris hominis virtutem eliciant, et animam humanam ad imaginem Dei reforment. Unde, Ut sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III). Et alibi: Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus (Gal. IV). Quot species virtutum sunt, tot operationes et documenta mentibus electorum doctrina 113.1221B| imprimunt.
VERS. 28.-- Sic omnis faber, etc. Ordo praedicatorum, qui per diversa officia ministerium suum agunt, doctrinam secundum auditores temperant: qui fragiles et infirmos verbis et exemplo formant, ut vasa in honorem faciant.
Cor suum dabit. Cum praesentis vitae volubilem conversationem per vestigia bonorum operum subjectis ostendit immutabilem.
VERS. 33.-- In brachio suo. (RAB.) Quia multis exemplis, etc., usque ad ut in fornace cordis operationem discipulorum igne solidet charitatis.
CAPUT XXXIX
VERS. 15.-- Si permanserit. (RAB.) Christi, cujus 113.1221C| sunt membra, a suo habent omnia: qui est virtus et sapientia Patris.
VERS. 17.-- Obaudite me. (ID.) Intelligite doctrinam meam, mentes electorum per baptismum generatae, et fructum martyrii facite in decursu mortalis vitae.
VERS. 20.-- Et citharis. (ID.) Unde: Confitemini Domini in cithara (Psal. XXXII). Cithara est ligni ventris in imo concavitas, etc., usque ad quae secundum formam psalterii de superius ad nos conveniunt.
VERS. 22.-- In verbo ejus. (ID.) Quando congregavit aquas, etc., usque ad vel aqua persecutionis, Dei dispensatione restringitur.
VERS. 24.-- Opera omnis carnis. Praesentia Dei antecedit omnia, et quidquid fit temporaliter ei sine 113.1221D| tempore praesens est. Nihil ergo novum, neque mutabile est in conspectu ejus (Act. I).
VERS. 26.-- Non est dicere, etc. Prohibet nos esse curiosos, et perscrutari quae scire non convenit. Omnia enim in tempore suo manifestabuntur, cum illuminabit Dominus abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.
VERS. 27.-- Benedictio, etc. Sicut post diluvii effusionem aquae redibant, ut appareret arida et germinaret; sic post exstinctionem impiorum, datur electis facultas fructificandi.
VERS. 31.-- Initium necessariae. Ante diluvium, fructu terrae naturali cibo nutriebantur homines, nedum erant concessae carnes.
113.1222A| VERS. 35.-- Ignis, grando. (RAB.) Omnia homini ante peccatum obediebant; post peccatum vero pugnat contra eum orbis terrarum. Inde fames et mors, et mille pericula mortis, bestiae quoque contra cum saeviunt, et rhomphaea coelestis vindictae.
VERS. 37.-- In mandatis. Quia juxta supernam sententiam, in tempore opportuno digna ultio peccatores vastabit.
VERS. 38.-- Propterea ab initio, confirmatus sum. Ad superiora respicit, ubi ait: Non est dicere, etc. Videt enim incomprehensibilia Dei judicia, et investigabiles vias, nec audet inde aliquid temere loqui vel scribere: sed temperate de his disputans, non causam, sed modum divino consilio manifestum dimisit.
VERS. 40.-- Non est dicere. Utile dat consilium, 113.1222B| ut opera ei non incaute discutiamus, sed Creatorem in omnibus laudemus et benedicamus.
VERS. 41.-- Et nunc in omni tempore suo. Quasi dicat: Ne dicas priora tempora meliora fuere quam nunc sunt. Virtutes faciunt dies bonos, vitia malos.
CAPUT XL.
VERS. 2.-- Cogitationes. (RAB.) Enumerat mala quae homo pro peccatis sustinet.
VERS. 6.-- Modicum. Quia caro mortua et insensibilis ad tempus requiescere videtur, anima jam sentit dolorem, et post resurrectionem cum corpore suo in poenis vivet aeternis.
VERS. 7.-- Conturbatus est. (ID.) Ideo mali cruciabuntur in poena, etc., usque ad nobilium scilicet 113.1222C| et ignobilium.
VERS. 10.-- Et propter illos factus est cataclysmus. Peccanti homini multiplex poena deputata est, ut correctus poeniteat, et deinceps caveat; sed quia negligit, et in poenis proficit, inducit Deus diluvium orbi, ut hominem deleret quem creavit. Ad comparationem vero futurae poenae nihil est quod homo patitur in praesenti.
VERS. 11.-- Et aquae omnes. (ID.) Opera scilicet peccatorum supernae mercedis fructum non acquirunt, sed poenarum interitum.
VERS. 13.-- Substantiae injustorum. Inchoant germinare, sed fluctuant in tentatione, et subito arescunt ad primum persecutionis aestum.
VERS. 15.-- Nepotes impiorum non multi. Saepe 113.1222D| videmus progeniem impiorum cito deficere, maxime cum filii imitantur iniquitatem patrum.
VERS. 18.-- Vita sibi sufficientis. Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat. Invenies thesaurum. Vere enim Christianum se esse probat, qui Christi mandata credit et facit.
VERS. 20.-- Vinum et musica laetificant cor. Haec naturaliter mulcent et exhilarant animam, sed dilectio sapientiae et lingua suaviter docens multo plus confortat intellectum.
VERS. 22.-- Gratiam et speciem desiderabit oculus. Ornatum scilicet templi et culturae diversitatem, quae prior populus sub lege habuit, praedicatio Evangelii in orbe seminata, bonorum operum virore excellit
113.1223A| VERS. 26.-- Facultates et virtutes. (RAB.) Divitiae datae in Domino, etc., usque ad et haec et omnes facultates mundi.
VERS. 30.-- Vir respiciens. Stultum est enim otiari, et de alieno labore mercedem quaerere. Percipiet enim unusquisque secundum opera sua.
VERS. 32.-- In ore imprudentis conculcabitur inopia, etc. Cui placet otiose torpere, nec proximis docendo prodesse, tandem doloribus inferni et sera poenitentia aestuabit.
CAPUT XLI.
VERS. 1.-- O mors, etc. (RAB.) Qui prosperitatem mundi et divitias amat, amara est illi mors corporalis, quia futurae vitae gaudia negligit.
113.1223B| VERS. 5.-- Hoc judicium. (ID.) Commune est omni carni, nec quisquam evadere potest, etiamsi centum aut mille annos vixerit aut ultra; unde: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? (Psal. LXXXVIII).
VERS. 8.-- Filii abominationum. Abominabiles sunt filii peccatorum, qui scilicet, impios patres imitati sunt.
VERS. 10.-- De patre impio. Qui male filios nutrit, vel exemplo perdit, reus est eorum perditionis. Vel, qui mala opera de prava voluntate gignit, damnabitur pro eis
VERS. 13.-- In perditionem. Superioribus respondet, in quibus de morte temporali disputavit: quia sicut homo de terra creatus pro peccato originali in 113.1223C| terram redit, quamvis in incorruptione surrecturus; sic impii pro peccatis suis maledicti, in aeternam perditionem cum corpore et anima ibunt.
VERS. 15.-- Curam habe de bono nomine, etc. Ut bene et religiose vivas. Sic autem acquiritur bonum nomen.
VERS. 18.-- Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, etc. Qui abscondet frumentum, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium.
VERS. 19.-- Verumtamen revertimini in his quae procedunt. Quia bonum nomen et bonam et vitam utilem esse praedixit, et occultantes scientiam reprehendit, suadet ut revertantur ad studium docendi, quia non est bonum irreverentem et inobedientem 113.1223D| esse suo doctori.
VERS. 20.-- Non est bonum omnem irreverentiam observare. Juxta litteram, nos instruit ut a vitiis caveamus, et virtutibus operam demus, et ne spretis melioribus, eligamus pejora, quae sequitur confusio sempiterna.
VERS. 26.-- Non avertas faciem tuam a proximo tuo, etc. (RAB.) Cum angeli colligent de Ecclesia omnia scandala, etc., usque ad et fornicationibus haereticorum se miscuit.
VERS. 27.-- Ne respicias mulierem alieni viri, etc. Cupiditatem carnalem quae debet subesse spiritui, hanc non debemus scrutari et suggestionibus ejus subjici.
CAPUT XLII.
113.1224A|
VERS. 1.-- Non duplices sermonem, etc. (RAB.) Prohibet de occulto cordis bonum et malum simul dicere; unde: Nunquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?
VERS. 4.-- De aequalitate staterae, etc. (ID.) Ubique sequenda est aequitas, etc., usque ad subjectos quoque cum discretione disciplinae regamus.
De aequalitate staterae. Quantum hypocrisis et dolus Domino displiceat ostenditur his verbis: Statera dolosa abominatio est apud Deum. Qui aliter causam pauperis quam potentis librat; vel sua errata leviora quam aliorum putat; vel qui imponunt in humeros hominum onera importabilia; vel qui bona in publico, mala in occulto agit, abominabilis est 113.1224B| Domino.
VERS. 5.-- Et servo pessimo. Significat servum qui verbis non corrigitur, verberibus esse coercendum. Servus quoque vitiorum severa disciplina corrigendus est.
VERS. 7.-- Ubi manus multae, etc. Admonet ubi diversae sunt voluntates spirituali lucro inhiantes, caute esse dispensandum. Alii enim tentandi, alii discendi voto quaerunt verbum, sed non omnia omnibus conveniunt.
VERS. 8.-- De disciplina. Qui congrua disciplina unumquemque arguit, eruditum se et probabilem doctorem in conspectu sanctorum ostendit. Nec aetas juvenilis in doctore despicienda, quem vita et discretio commendat.
113.1224C| VERS. 9.-- Filia patris. (RAB.) Mystice filia patris, etc., usque ad vel transgrediatur legem Dei facta sterilis in omnibus bonis.
Filia patris. Docet, ad litteram, parentes sobolis suae curam gerere, et cum disciplina nutrire, et ne lasciviae et voluptati frena relaxent.
VERS. 11.-- Super filiam luxuriosam, etc. Quae diligentem quaerit custodiam. Si enim dimittitur suae voluntati, doctorem confundit et in multitudine populi erubescere facit. Unde, periculose tibi ministrat, cujus vultum frequenter attendis. Nam impudici oculi non norunt animae pulchritudinem considerare, sed corporum.
VERS. 14.-- Melior est enim iniquitas viri, etc. (ID.) Mulier aut sexum significat, etc., usque ad 113.1224D| quia res confusione dignas gerit.
VERS. 15.-- Memor ero igitur operum, etc. (ID.) Hucusque de diversis rebus disputavit, etc., usque ad et postea patrum fortia facta describit.
VERS. 19.-- Cognovit enim Dominus, etc. Quia omnes aetates mundi praesentes sunt ei, apud quem nihil praeteritum, nihil futurum est; ipse solus revelat mysteria, qui scit singulorum corda, qui omnes cogitatus et sermones inspicit.
VERS. 21.-- Magnalia sapientiae. Quando prophetis scilicet et apostolis sacramentum consilii sui absconditum a saeculis et generationibus fidelibus revelavit. Ipse enim est ante omnes, et post omnes, cui nihil additur, nihil minuitur.
113.1225A| VERS. 23.-- Et tanquam scintilla. Tanquam scintillam in opera Dei consideramus, quia vix parvam notitiam inde percipimus.
VERS. 25.-- Omnia duplicia, etc. (RAB.) Ita ordinavit Deus omnia, ut quae sibi videntur esse contraria conveniant, ut elementa vel quatuor tempora.
CAPUT XLIII.
VERS. 1.-- Altitudinis, etc. (ID.) pulchritudo firmamenti, etc., usque ad nullus corporeis oculis divinitatis splendorem potest sufferre.
VERS. 3.-- Fornacem custodiens. Quia superbos, pro cogitatione, locutione, et operatione mala, excruciat aeterna flamma.
VERS. 5.-- Et in sermonibus ejus, etc. (ID.) 113.1225B| Mysticis verbis superborum ludit intellectum. Festinavit, etc. Cum in praedicatione Evangelii praeparata est via salutis et aditus regni coelestis.
VERS. 6.-- Et luna, etc. (ID.) Postquam de sole disputavit, etc., usque ad sed rectius aprili deputatur, quia in ipso vel incipit, vel desinit, vel totus includitur.
VERS. 7.-- Luminare quod minuitur, etc. Luna non habet nativum splendorem, sed a sole accipit: sic et Ecclesia a Christo, quae in persecutione videtur minui, sed in parte clarescit; crescit enim mirabiliter in consummatione.
VERS. 9.-- Vas castrorum, etc. Quia in ipsa consistit multitudo fidelium, quae in firmamento veritatis et divinae praedicationis per totum orbem gloriose 113.1225C| resplendet.
VERS. 10.-- Species coeli, etc. Ornatus Ecclesiae, sanctorum plenitudo, quos Deus excelsus ordinavit, ut praedicatione Evangelii illustrarent. Hi in verbis sanctis et in doctrina verae fidei permanentes, exspectant judicium Dei.
VERS. 11.-- In verbis. Quia in patientia sua possident animas, praecincti lumbos; et lucernas tenentes in manibus suis, exspectant Dominum suum, quando revertatur a nuptiis.
VERS. 12.-- Vide arcum, etc. Scriptum Veteris vel Novi Testamenti. Hic fidelibus suave jugum ostenditur, contumacibus arma terribilia.
VERS. 13.-- Gyravit coelum, etc. Quando per virtutem et sapientiam Dei, id est, Christum, Vetus et 113.1225D| Novum Testamentum conditum est.
VERS. 16.-- Et confracti sunt lapides grandinis. Doctores, qui terram humani cordis irrigant, et tempestatem increpationis in se gerunt, et in tempore effundunt, et confringunt lapides grandinis; increpando, scilicet duritiam pravi cordis lapident vitale gramen.
VERS. 17.-- Aspirabit Notus. (RAB.) Qui et Auster, etc., usque ad potentes ad Christiani nominis persecutionem, et aliquando ad poenitentiam.
VERS. 18.-- Tempestas. Varia tentamenta per malignos spiritus Deus irrogat, ut fervorem fidei et dilectionem frigescere faciant.
VERS. 21.-- Gelu sicut salem, etc. Id est, sterilitatem; 113.1226A| ubi enim sal spargitur, sterilitas sequitur: diabolus vero per frigus infidelitatis terrena corda ad bona opera sterilia facit.
VERS. 24.-- Medicina, etc. Omnis eloquentia deficit in comparatione ejus, nec sufficit virtutem ejus enarrare.
VERS. 26.-- Qui navigant mare, etc. Multa sunt ad litteram pericula maris, et ibi mirabilia Dei opera in variis bestiis, sicut naturalium rerum scriptores tradiderunt. In mari quoque hujus mundi sunt multa monstra daemoniorum et multae eorum insidiae.
VERS. 34.-- Ne laboretis, etc. (RAB.) Comprehendere quod est incomprehensibile. Unde non quaeras opes ad quas pertingere non possis.
CAPUT XLIV.
113.1226B|
VERS. 1.-- Laudemus viros, etc. Moraliter disputando, allegoriamque et anagogem in plerisque tangendo, mysteria divini sacramenti edidit; nunde sanctis patribus narrare incipit. Parentes nostros. Patriarchas, qui divina locutione et visione fruebantur; et Prophetas, qui, Spiritu sancto repleti, multa Christi et Ecclesiae mysteria praecinuerunt.
VERS. 12.-- In Testamentis stetit, etc. (RAB.) Haec juxta historiam de patriarchis, etc., usque ad quando semen bonorum operum coelesti mercede compensabitur.
VERS. 16.-- Henoch placuit Deo. Non ab Adam, etc., usque ad ut det hominibus consilium poenitendi.
VERS. 17.-- Noe inventus est, etc. Quando pereunte 113.1226C| mundo diluvio reservatus est, ut poenitentiam gentibus praedicaret, et exemplo demonstraret quod qui Deo devote serviunt, ab aeterno interitu liberantur. Cum eo Deus pactum statuit, ne ultra perderet aquis diluvii omnem carnem (Gen. XVII). Significat autem rectores, qui inter fluctus saeculi arcam, id est Ecclesiam, regunt, et praedicant baptismum poenitentiae, orationibus et sacrificiis Deum placantes humano generi.
VERS. 21.-- In carne ejus facit stare testamentum, etc. (RAB.) Ut significaretur renovata natura nostra per baptismum Christi, post exspoliationem veteris hominis.
VERS. 22.-- Ideo jurejarando, etc. Duplex est promissio Abrahae. In arena maris exprimuntur steriles 113.1226D| Judaei; in similitudine stellarum, fideles Christiani, qui resurrectionis lumine coruscabunt sicut astra coeli.
VERS. 26.-- Et dedit illi haereditatem, etc. Gentilis populi, qui posterior ad gratiam fidei et baptismi regenerationem accessit, cui plenitudo paternae benedictionis provenit.
CAPUT XLV.
VERS. 6.-- Praecepta. In monte Sinai, scilicet legem dedit ei et praecepta vitae, cum eo loquens in nube.
VERS. 9.-- Et circumcinxit eum, etc. Describit ritum veteris sacerdotii et ornatum pontificis, quae omnia figura erant Novi Testamenti, et veri sacerdotis Jesu Christi. Et induit. Vestimenta pontificis sunt opera virtutum: sapientia, doctrina.
VERS. 14.-- Corona aurea, etc. In qua erat nomen omnipotentis Dei, quae significat honorificentiam divinae majestatis, quoniam super omnia statuere debemus, ut in omnibus actibus nostris et sermonibus honorificetur Deus per Jesum Christum, qui est caput nostrum (I Petr. IV).
VERS. 17.-- Sacrificia. (RAB.) Quomodo Moyses Aaron, etc., usque ad Christi enim sacerdotium et ritus sacrificiorum in aeternum manebit.
VERS. 28.-- Phinees filius Eleazari. (ID.) Phinees, sicut scriptum est in libro Numerorum (Cap. XXV), etc., usque ad ad montem fortitudinis, id est Christum, 113.1227B| feliciter pervenit.
VERS. 31.-- Et testamentum David. (ID.) Significat quod David in distributione ministeriorum Dei, etc., usque ad et in tabernaculo ministrorum vices ordinavit.
CAPUT XLVI.
VERS. 1.-- Fortis in bello Jesus Nave. (RAB.) Jesus et opere et sermone Christum significat, etc., usque ad triumphans principatus et potestates in semetipso.
VERS. 4.-- Quis ante illum, etc. (ID). Quomodo in occursu Josue impeditus est sol, etc., usque ad breviabuntur in tempore perditionis.
VERS. 9.-- A peccatis. Desperationis, quando exploratorum rumoribus auditis desperaverunt intrare 113.1227C| terram.
VERS. 13.-- Et judices singuli, etc. (RAB.) Post Josue, successerunt judices qui populum Dei ab hostibus defendebant; et post Christi passionem, apostoli rectores Ecclesiae Dei.
VERS. 14.-- Ut sit memoria illorum, etc. Quia in recta fide perseveraverunt, ut memoria eorum perpetua benedictione firmaretur. Ossa. Robur bonorum operum mercede donatur, ut memoria nominis eorum ad posteros cum gloria transferatur.
VERS. 16.-- Dilectus a Domino, etc. (RAB.) Narrat historia quod Dominus Samueli infanti, etc., usque ad pronuntiat malis rectoribus poenam futuram et mortem perpetuam.
CAPUT XLVII.
113.1227D|
VERS. 1.-- Post haec surrexit Nathan. Ad litteram, facta David commemorat, de quibus liber Regum et Paralipomenon plenissime narrant.
VERS. 2.-- Quasi adeps. Significat eum gratia Spiritus sancti repletum, a carnalium consortio vita et moribus separatum.
VERS. 3.-- Cum leonibus lusit. (RAB.) David significat Christum, etc., usque ad et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
VERS. 14.-- Post ipsum surrexit filius sensatus. (ID.) Mystice, Salomon, etc., usque ad sicut in una area bonos significant grana, malos vero palea.
VERS. 23.-- Ut faceres imperium, etc. (ID.) Quia 113.1228A| decem tribus secutae sunt Jeroboam, et duae Roboam; de Ephraim fuit Jeroboam, qui primus in decem tribubus crudeliter regnavit.
VERS. 27.-- Et dereliquit post se, etc. (ID.) Mystice, Roboam, qui interpretatur latitudo populi, etc., usque ad in regula catholicae fidei permansit.
VERS. 28.-- Avertit gentem consilio suo. Credens scilicet consilio juvenum.
CAPUT XLVIII.
VERS. 1.-- Et surrexit Elias. (RAB.) Qui duos quinquagenarios ab Ozia rege missos coelesti igne combussit (IV Reg. I).
VERS. 2.-- Qui induxit. (ID.) Mystice, fames trium annorum verbi Dei et fidei Trinitatis inediam figuravit, etc., usque ad ut postea veniret qui nec 113.1228B| translatus nec subvectus, coelum aethereum sua virtute penetraret.
VERS. 13.-- Elias quidem in turbine, etc. (ID.) Cum non sit discipulus super magistrum, etc., usque ad qui enim firma fide tangit mortem Christi, particeps est ejus resurrectionis.
In Eliseo completus. Qui oravit die: Fiat spiritus tuus duplex in me, et obtinuit. Unde in patientia et virtute insuperabilis fuit, qui in vita et in morte multa signa fecit.
VERS. 17.-- Relicta est gens perpauca. Quia domus David, et tribus Juda, et Benjamin, non penitus abjecerunt culturam Dei, sed alii eorum fuerunt idolatrae, sicut Joram et Achaz: alii adhaeserunt Deo, sicut Ezechias et Josias.
113.1228C| VERS. 19.-- Ezechias munivit civitatem suam, etc. (RAB.) Quod Ezechias fontem obturat, etc., usque ad civitatem exstinctis hostibus liberatam in Paralipomenon plene ostenditur.
CAPUT XLIX.
VERS. 1. Memoria Josiae. (RAB.) Memoria Josiae regis, etc., usque ad ipse zelo Dei mundat terram Judae et Jerusalem ab omnibus abominationibus, qui ait: Zelus domus tuae comedit me.
VERS. 5.-- Praeter David, et Ezechiam, et Josiam, etc. Hi tres comparatione aliorum non dicuntur peccasse. Quod enim peccaverunt, condigna poenitentia deleverunt, et devotione et pietate Deo placuerunt.
113.1228D| VERS. 8.-- Incenderunt electa civitatem sanctitatis, etc. (ID.) Quidam hunc locum in persona Christi intelligunt, etc., usque ad his autem destructis, aedificavit Ecclesiam Dei.
VERS. 10.-- Ezechiel qui vidit, etc. (ID.) Mystice, Ezechiel, etc., usque ad et poenitentibus praedixisse remedia.
VERS. 11.-- In imbre. Significat quod praedicaverit super peccatores venturam esse pluviam vindictae, et per viam mandatorum Dei gradientibus promiserit consolationem misericordiae.
VERS. 13.-- Nam et ipse, etc. Quia Christum signat, qui est imago Dei: ut quicunque crediderit in Deum, hic quasi annulo signetur.
113.1229A| VERS. 14.-- Et Jesum filium Josedec. Quia per gratiam Jesu Christi, qui est rex noster et sacerdos, post captivitatem diabolicae oppressionis, reaedificatur Ecclesia.
VERS. 15.-- Nehemias. (RAB.) Consolator Deus, vel consolatus a Domino, etc., usque ad qui aedificat civitatem Dei, id est Ecclesiam, et consolatur moerentes.
VERS. 16.-- Nemo, etc. Enoch, dedicatio. Hic Christum significat, qui aedificavit et consecravit Ecclesiam sanguine suo; qui sine peccato venit in mundum, et cum gloria suscepturus est in coelum.
VERS. 17.-- Ut Joseph. Joseph, sicut Jacob pater ejus, terram promissionis desiderabat, Aegyptum detestabatur; instruens nos ut desideremus terram 113.1229B| viventium, ut quiescamus in pace.
VERS. 18.-- Et ossa ipsius visitata sunt. (RAB.) Significat quod Joseph, etc., usque ad et sepelierunt in Sichem, quae est Neapolis, urbs Samaritanorum.
VERS. 19.-- Seth et Sem, etc. Seth filius Adam, et Sem primogenitus Noe, tam fide quam moribus hominibus sui temporis praelati sunt; in quibus Christus significatur, qui Deus et homo est.
VERS. 1.-- Simon Oniae filius. (RAB.) Ad homines in tempore suo pervenit, etc., usque ad cum vitam Simonis et mores tam expresse describat Jesus.
VERS. 3.-- Putei aquarum. Profunditates Scripturarum, quae in divinis libris sub figuris latent, 113.1229C| sed ore praedicatorum redundant, quasi mare ad saturitatem plurimorum.
VERS. 5.-- Et ingressum domus atrii amplificavit. Quia in rudibus, quos signat atrium; et in perfectis, qui signantur per domum, magistrorum excrescit meritum.
VERS. 11.-- In accipiendo ipsum stolam, etc. Ordo praedicatorum accipiendo stolam gloriae, et vestiendo se consummatione virtutum, judicium dignitatis suae, et ornatum fidei, et vestitum bonae operationis demonstrat. Haec enim debent in sacerdotibus apparere, ut digne possint docere.
VERS. 13.-- In accipiendo autem partes de manu sacerdotis. Partes accipit de manu sacerdotis, qui bonae operationis actum exigit a ministris.
VERS. 15.-- Et consummatione fungens in ara. Consummata oblatio datur excelso Regi, quando corpus Christi offertur Deo.
VERS. 17.-- Effudit in fundamento. In commemorationem Christi, qui est fundamentum Ecclesiae, hujus oblationis est odor suavissimus Deo omnipotenti.
VERS. 18.-- Tunc exclamaverunt filii Aaron. Christi sacerdotes praedicationem exhibuerunt per passionem consummatam. Ductiles tubae bene dicuntur, quia praedicatores tanto crescunt quanto tribulationum malleis percutiuntur.
VERS. 19.-- Tunc omnis populus, etc. Cum officium ecclesiasticum per ministros altaris agitur in 113.1230A| memoriam Christi, populus, ad laudem Dei provocatus, prosternit se in faciem, id est, cordis sui exhibet humilitatem. Dare preces Omnipotenti. Quia quidquid amore Dei agitur, coram Deo est oratio et odor suavitatis; quia omnis Ecclesia satagit ut perseveret in prece usque ad finem mundi, quando corpus Christi in incorruptione honorabitur, et membra capiti suo conjungentur.
VERS. 21.-- Et rogavit populus, etc. (RAB.) Quia quidquid in unitate fidei Deo offertur, apud eum recipitur; quidquid extra, impietati deputatur. Magnus fit in Ecclesia sonus, quando orantibus sacerdotibus et benedicentibus respondet omnis populus: Amen: qui sonus tam ad clamorem vocis quam ad devotionem cordis pertinet.
113.1230B| VERS. 22.-- Tunc descendens, etc. Coetus sanctorum exsultans. Extulit. Quando gratias agit pro perfectione laboris in salute universi populi, tunc laudes multiplicat, orationem iterat, quia nunquam a laudibus cessat.
VERS. 23.-- Ostendere virtutem Dei. Praedicare scilicet misericordiam ejus, qui dat nobis jucunditatem cordis, et pacem in temporibus aeternis, ut omnes viri Israelitae, et amatores Regis aeterni, praedicent potentiam et bonitatem Dei in liberatione populi sui.
VERS. 27.-- Duas gentes, etc. Ruina duplex, gentilitas scilicet, quae idololatria polluta est et conversatione vana.
VERS. 29.-- Doctrinam sapientiae, etc. Opus suum 113.1230C| commendat, ostendens quam utile sit legenti, meditanti et operanti.
CAPUT LI.
VERS. 1.-- Oratio Jesu filii Sirach. Melius ad totam Ecclesiam refertur, quam ad unam personam, quia in ea multae species tribulationum et diversa solatia describuntur.
Confitebor tibi, Domine rex. (RAB.) JesusChristus adjutor et protector est sponsae suae, qui tradidit semetipsum pro ea, ut liberaret eam a perditione originalis peccati.
VERS. 5.-- Portis tribulationum. Haec sunt ora principum et tyrannorum, unde minae prodeunt et fraudulentiae, quae servos Dei negare fidem compellunt.
113.1230D| VERS. 6.-- A pressura flammae. Hoc tribus pueris contigit in camino ignis corporaliter; sed omnes sancti ab aestu persecutionis liberantur spiritualiter.
VERS. 9.-- Et vita mea appropinquans erat inferno. Quia vita carnis quotidie deficiendo ad mortem tendit. Mortem enim infernum vocat, quia mors carnis, primi peccati vindicta est, sicut infernus peccantium animarum poena perpetua.
VERS. 10.-- Circumdederunt me undique, etc. Videns Ecclesia se ab hostibus circumdari, et humanum deesse solatium, a Deo quaerit adjutorium, a quo est omne bonum, cui attribuit quod liberatur ab inimicis.
113.1231A| VERS. 18.-- Cum adhuc junior essem. (RAB.) In juventute, vel pueritia, etc., usque ad quomodo ab infantia quaesierit sapientiam.
Priusquam oberrarem, etc. Signat se ante errorem pueritiae vel juventutis desiderasse sapientiam, et a Domino postulasse, et usque ad novissimum perseverasse.
VERS. 19.-- Tanquam praecox uva. Decorem sapientiae comparat praecoquae uvae, ut ostendat jucunditatem apud eam esse. Praecoqua enim uva dicitur eo quod cito maturescat.
VERS. 24.-- Consiliatus sum, etc. (RAB.) Prius dicit se consilium inisse ut faceret illam, etc., usque 113.1232A| ad sic enim confirmatus, perveniet ad fructum sapientiae.
VERS. 29.-- Venter meus. Commotus ad poenitentiam per sapientiae notitiam. Propterea. Ad perfectionem sapientiae pervenire non est humani studii, sed divini muneris.
VERS. 30.-- Dedit mihi Dominus, etc. Bona merces est lingua erudita, quae fecit fratres instruere et corrigere.
VERS. 37.-- Laetetur anima. Magna est jucunditas cordis, si recordatur misericordiam superni judicis.
(no apparatus)