Corpore par querulis es vel clamore cicadis—
Hinc potior quod te tempora nulla vetant.
Dum loqueris, quaerunt cuncti vox cuius oberret,
Atque sonum alterius corporis esse putant.
Miramur, tantum capiant qui membra furorem,
Cum sit forma levis, clamor et ira gravis.