Jump to content

Liber Epigrammaton/In vetulam virginem nubentem

Unchecked
E Wikisource
XV. In vetulam virginem nubentem

 XIV XVI 

Virgo, quam Phlegethon vocat sororem,
Saturni potior parens senecta,
Quam Nox atque Erebus tulit Chaosque,
Cui rugae totidem graves quot anni,
Cui vultus elephans dedit cutemque,
Mater simia quam creavit arvis
Grandaeva in Libycis novo sub orbe,
Olim quae decuit marita Diti
Pro nata Cereris dari per umbras—
Quis te tam petulans suburit ardor,
Nunc cum iam exitium tibi supersit?
An hoc pro titulo cupis sepulcri,
Ut te cognita fama sic loquatur,
Quod stuprata viro est anus nocenti?