Liber Exodi (Hieronymus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Exodi
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus XXVIII

HieStr.LibExo 28 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPITULATIONES LIBRI EXODI.

TITULI LIBRI EXODI.

I.

Numerus eorum, qui ingressi sunt Aegyptum. Incrementum populi, ac depressio ejus a rege. Obstetrices convocat, et ut masculos necarent, imperat. De nativitate Moysi, ac adoptione apud filiam Pharaonis. Aegyptum percutit: a conspectu Pharaonis fugit: filiam sacerdotis Madian a pastoribus defendit: et Sephoram sortitur uxorem.

II. Mortuo rege Aegypti, clamorem Israel Deus exaudivit: Moyses in monte Oreb Dominum conspicit: In rubo flammante vocatus accedit: ad Pharaonem ire praecipitur. Signa deposcit, et accipit: excusat, et ineloquentem se esse pronuntiat. Iratus Dominus, ut cum Aaron pergeret, jubet. III. Moysi revertenti in Aegyptum occurrit angelus Domini ob circumcisionem filii, et sponsionem sanguinum Aaron praecipitur obviam Moysi pergere. Audit ab eo quae Dominus imperarat. Signa faciunt coram populo: credunt, laetantur, exsultant, Pharaonis auribus ingerunt. Imperio Dei resultant, ac duriora populo quam ingerebat, ingessit. Flagellat principes Israel: Moysi et Aaron Dei judicium imprecantur, nec ultra eorum sermonibus credunt majore angustia coarctati. IV. Catalogus familiae Levitarum: et ubi Moyses a Deo Deus constituitur Pharaoni: signaque coram Pharaone faciunt; virga convertitur in draconem; aquae vertuntur in sanguinem; producuntur ranae, quae totam inquinant supellectilem: nec his tribus plagis coercetur, sed potius induratur. V. Dominus jubet Pharaonem iterum convenire. Imperatur Aaron pulverem terrae percutere, ut omnis pulvis verteretur in ciniphes: itemque muscis diversi generis cuncta repletur Aegyptus, excepta terra, in qua filii Israel habitabant. Pestem super universa animantia induci jubet: gravia vulnera et vesicae turgentes in hominibus ex cineris aspersione fiunt. Grando superinducitur, qui universa virentia popularetur, et poenitentiam Pharao simulans donec requies daretur, deprecatur; cum praestaretur multo gravius, induratur. VI. Praecipitur Moysi ut ad eum ingrediatur, locustae ducantur. Tenebrae superinducuntur, et in omnibus his minime cohibetur. VII. Lex paschae praecipitur, et quod media nocte Aegyptus percutienda sit, nuntiatur. Superliminare, et postes Israel pro signo, sanguine liniuntur. In noctis medio primogenita Aegyptiorum exstinguuntur. Pharao consurgit, ac sine mora populum de terra sua exire compellit. VIII. Profectio populi Israel de Ramesse in Sochoth: religionem paschae audiunt, et quibus comedere sit licitum. Loquitur Dominus ad Moysen, quod secuturus sit Pharao filios Israel, quique secutus est eos super mare: ac timore coarctati murmuraverunt contra Moysen; Mosique praecipitur ut mota castra mare percutiat ac dividat. De transitu eorum, et nece Aegyptiorum, et cantico triumphorum. IX. De mari Rubro translati in Maraht veniunt. Aquae dulcantur, et judicia proponuntur: in Elim veniunt, duodecim fontes, et septuaginta arbores palmarum inveniunt, ac deinde in Sina murmurant: panem et carnes desiderant. Manna de coelo praestatur, et modus qui sufficiat, imperatur. X. Venerunt Raphidim, et non erat aqua ad bibendum: ac virga petram percussit, aquae fluxerunt. De pugna Israel et Amalech. De Jethro cognato Mosi, et de judicibus constitutis. XI. De Raphidim veniunt Sinai, ubi Moses montem ascendit ad Deum, jubet tertio die sanctificare populum. Decalogum proponit, populus terretur vocibus Dei, et rogat ut per Mosen praecepta Dei audiat. XII. Leges pro singulis rebus Dominus imperat, vel quo judicio quis plectendus sit. XIII. Aedificato altari, Moyses offert holocaustum, et sanguine respergit populum, et librum. Praecipitur ascendere in montem, ut tabulas lapideas accipiat: jubetur a populo primitias accipere: aurum, et argentum, vel caeteras species ad tabernaculum faciendum, vel universam supellectilem ejus, vestesque sacerdotales et Leviticas, vel quo ordine in sacrificio consecretur, et jura sacrificii mandatur. XIV. Praecipitur quod singuli pro animabus suis pretium offerant Domino, et labium aeneum sanctuario, compositio thymiamatis, oleum sanctificationis, et denominatio prudentium virorum, qui universa perficiant. XV. Tabulas testimonii accipit, et, tardante Mose, populus idolum fabricatur. Mosi iratus nuntiat, et ille pronus adorat: de monte descendens, tabulas frangit: vitulum arripuit, combussit, atque contrivit, et cum Levitica familia quantos potuit, interfecit: ac rursum Dominum deprecatur. XVI. Tabernaculum foederis extra castra ponit, in quo Dominus facie ad faciem cum Mose loquitur: et rogat ostendi sibi gloriam Dei; ac deinde jubet alias tabulas praeparare, cum quibus ascendit montem, ibique quae populus custodire debeat, imperatur, et decem verba foederis conscribuntur. XVII. Clarificato vultu, de monte descendit, ac velata facie, populo quae Dominus jusserat, enarrabat, observationem ad constructionem tabernaculi: populus sponte offerat, et prudentes viri sapientiae spiritu, ut faciant, adimplentur. XVIII. Perfecto tabernaculo, cunctus populus offert, et a sacerdote collocato, gloria Domini operitur. BREVES LIBRI EXODI. I. De rege qui opprimebat filios Israel, et de obstetricibus Hebraeorum, et de nativitate Moysi.

II. De percusso a Moyse Aegyptio, et fuga Moysi in terram Madian, ubi accepta uxore, duos filios suscepit, et de visione in rubo. III. De virga in colubrum versa, et manu in sinu: et profectione ejus in Aegyptum, et ingressu ad Pharaonem. IV. De recapitulatione generationum Hebraicarum. V. De introitu secundo Moysi, et Aaron ad Pharaonem, et de illatis Aegypto plagis usque ad decimam. VI. De agni immolatione, et de egressu Hebraeorum ex Aegypto in consummatione decimae plagae. VII. De primogenitis Domino consecrandis, et de ossibus Joseph ex Aegypto ablatis. VIII. De columna nubis et ignis, et transitu maris Rubri, et cantico. IX. De amaritudine aquae in Marath, et de manna in deserto primum delapso. X. De profectione populi in Raphidim, ubi aqua de petra fluxit, et de bello contra Amalecitas, et ubi Jethro cognatus Moysi, uxorem ei cum filiis repraesentat, dans consilium de praeficiendis centurionibus. XI. De profectione in desertum Sinai, ubi populus in diem tertium sanctificatus assistens, et Deum in vertice montis vidit, et praecepta legis accepit. XII. De servis Hebraeis, remissione, et percussoribus, vel homicidis, furibus, vel falsis testibus, et de reliquis judiciis. XIII. De reliquiis terrae in anno septimo, et de solemnitatibus, ac decimis. XIV. De septuaginta senioribus qui juncti sacerdotibus viderunt Dominum Israel. XV. De ascensu Moysi in monte, et quadraginta dierum illic demoratione: ubi de tabernaculi et arcae fabricatione instituitur. XVI. De sacerdotalibus indumentis. XVII. De sacrificiis, et victimis. XVIII. De altare thymiamatis, et de unguento pontificali, et de Beseleel et Oliab, et de observantia sabbati. XIX. De reditu Moysi post quadraginta dies, et de confractione tabularum, et de vitulo ex auro conflato, et de caede in sacrilegos gesta, et deprecatione Moysi pro populo. XX. De secundo ascensu Moysi in montem, et reparatione tabularum, et non adorandis, ac de cunctis praeceptis, et de recapitulatione instrumentorum tabernaculi, et reditu Moysi post quadraginta dies. XXI. De collatione populi, vel apparatu, et de fabricatione tabernaculi, quando apparuit gloria Domini. CAPITULA LIBRI EXODI. I. De nominibus filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, et de infantibus Hebraeorum, quos praecepit Pharao in flumen projici.

II. De puero, quem invenit filia Pharaonis, et cognominavit eum Moysen. III. De Aegyptio, quem occidit Moses, et fugit. IV. Mortuo Pharaone, exaudivit Dominus filios Israel. V. Ubi apparuit angelus Mosi in rubo. VI. De signo quod dedit Dominus Mosi in virga. VII. De signo secundo. VIII. De signo tertio. IX. Ubi venit ad socerum Moyses, et dixit ei: Vado ad fratres meos. X. Mortuo Pharaone, dixit Dominus ad Mosen: Vade in Aegyptum, et circumcidit Sephora filium suum. XI. Dixit Dominus ad Aaron: Vade obviam Moysi. XII. Dicunt Pharaoni, ut dimittat Israel de terra sua. XIII. Jubet Dominus Moysi loqui ad populum. XIV. De principibus Israel. XV. Dedi te, dicit Dominus, Deum Pharaoni. XVI. Projecit Aaron virgam coram Pharaone, et facta est draco: et fecerunt magi similiter. Plagae Aegypti: 1. Ubi aqua fluminis facta est sanguis: fecerunt et magi similiter. 2. Percussit iterum Aaron aquas Aegypti et eduxit ranas: fecerunt et magi similiter. 3. Percussit Aaron pulverem terrae, et facti sunt ciniphes in hominibus: et cesserunt magi. 4. Immisit caenomyiam in totam terram Aegypti. 5. Misit Dominus mortem in pecora Aegyptiorum. 6. De favilla quam sparsit Moyses in coelum, et facta sunt ulcera in hominibus. 7. Extendit Moyses manum in coelum, et pluit Dominus ignem et grandinem. 8. Venit locusta super omnes fines Aegypti. 9. Factae sunt tenebrae in tota terra Aegypti triduo. 10. De decima plaga, in qua percussit Dominus omne primogenitum Aegyptiorum. XVII. Dicit Dominus Moysi, adhuc unam plagam ego induco in Pharaonem. XVIII. Loquitur Dominus Moysi et Aaron de sacramento paschae. XIX. Habitaverunt filii Israel in Aegypto annis CCCCXXX. XX. Legem paschae dat Dominus. XXI. Dicit Dominus, ut sanctificent omne primitivum. XXII. Quinta progenie ascenderunt filii Israel de Aegypto. XXIII. Consecutus est Pharao filios Israel, et cooperuit Aegyptios mare. XXIV. Canticum. XXV. Cantavit et Maria cum mulieribus in tympanis et choris. XXVI. Murmuravit populus in deserto pro aqua. XXVII. Murmuraverunt et pro carnibus. XXVIII. Dedit Dominus populo coturnices et manna. XXIX. Manducaverunt manna annis quadraginta. XXX. Murmuraverunt pro aqua, et eduxit de petra aquam. XXXI. Venit Amalech ad pugnam, et percussit eum Josue. XXXII. Venit Jethro ad Moysen in desertum. XXXIII. Consilium dedit Jethro Moysi, ut praeponeret tribunos et centuriones. XXXIV. Testatur Dominus per Moysen populo, ut audiant eum. XXXV. Descendit Dominus in montem Sina in igne. XXXVI. Praecipit Dominus Moysi, ut ascendat in montem solus. XXXVII. Decem verba legis, quae praecepit Dominus custodiri: 1. Non erunt tibi dii absque me. 2. Non facias tibi idolum neque ullam similitudinem. 3. Non sumes nomen Dei tui in vanum. 4. In mente habe diem sabbatorum. 5. Honora patrem tuum et matrem. 6. Non occides. 7. Non moechaberis. 8. Non furtum facies. 9. Non dices falsum testimonium. 10. Non concupisces uxorem proximi tui, neque aliquid ejus. XXXVIII. Timuit populus et dixerunt ad Moysen, tu loquere ad nos. XXXIX. Deos argenteos vel aureos non faciendos; sed altare Domino. XL. De puero Hebraeo empto. XLI. De filia distracta. XLII. De percusso et mortuo. XLIII. De his qui occiderint dolo. XLIV. De his qui percusserint patrem aut matrem. XLV. Qui furto ereptum vindiderint. XLVI. Qui maledixerint patri vel matri. XLVII. Si in rixa percusserit aliquis lapide aut pugno. XLVIII. Si servum aut ancillam percusserit aliquis, et mortui fuerint. XLIX. Si mulierem percusserit, et abortiverit. L. Oculum pro oculo eruendum. LI. Oculum servi aut ancillae qui eruerit. LII. Si cornu aliquem percusserit taurus. LIII. Si foveam quis foderit. LIV. Si taurus alium cornu percusserit taurum. LV. Si quis vitulum, aut ovem furatus fuerit. LVI. De fure percusso. LVII. De agro alieno depasto. LVIII. De area incensa, vel messe. LIX. De commendato, et furto ab aliquo sublato. LX. De jumento, vel aliqua pecude commendata et mortua. LXI. Si petierit quis animal, et mortuum fuerit. LXII. De virgine nondum sponsata. LXIII. Maleficum occidendum. LXIV. Qui dormierit cum pecude occidendus. LXV. Qui immolaverit diis eradicandus. LXVI. Advenae non nocendum. LXVII. Viduae et orphano non nocendum. LXVIII. De fenore et pignore. LXIX. Non blasphemandum. LXX. Primitias Domino offerendas. LXXI. Omne primitivum Domino offerendum. LXXII. Carnem a bestia praegustatam non edendam. LXXIII. Non credendum facile quod audieris. LXXIV. Non consentiendum testibus iniquis. LXXV. Non esse malum cum multis. LXXVI. Non declinare cum multis in judicio. LXXVII. Non spernendum pauperem in judicio, nec pro illo faciendum. LXXVIII. Errans inimici jumentum revocandum. LXXIX. Inimici jumentum pressum pondere erigendum. LXXX. Judicium pauperis non subvertendum. LXXXI. Ab omni verbo iniquo recedendum. LXXXII. Innocentem et justum non occidendum. LXXXIII. Munera non accipienda. LXXXIV. De peregrinis, et remissionis anno. LXXXV. Sabbato non operandum. LXXXVI. Omnia quae praecepit Deus, facienda. LXXXVII. Tribus temporibus anni diem solemnem agendum. LXXXVIII. De festivitate Azymorum. LXXXIX. Vacuum in conspectu Domini minime apparendum. XC. Tribus temporibus anni omne masculinum parere Domino. XCI. Primitias terrae offerendas. XCII. Non coquendum agnum in lacte matris suae. XCIII. Angelum promittit Dominus Moysi, qui eum praecedat. XCIV. Qui Deum audierit liberari ab inimicis suis. XCV. Deos alienigenarum non adorandos. XCVI. Timorem et vespas missurum Dominum, qui ejicerent alienigenas. XCVII. Dixit Dominus Moysi ascendere ad se in monte cum majoribus natu. XCVIII. Aedificavit Moyses altare ex lapidibus duodecim. XCIX. Ascendit Moyses cum majoribus natu. C. Omnes electi venerunt in locum Dei. CI. Dicit Dominus Moysi ut ascendat in montem accipere tabulas Testamenti. CII. Ascendit Moyses et descendit ad eum majestas Domini. CIII. Dicit Dominus offerri initia ad tabernaculum faciendum. CIV. Quae debeant offerri. CV. De fabrica arcae, mensae, tabernaculi et altaris. CVI. De oleo lucernae. CVII. De sacerdotio Aaron et filiorum ejus. CVIII. De stola sancta. CIX. De veste sacerdotali. CX. De ordinandis sacerdotibus, et de hostia immolanda. CXI. De altari incensi. CXII. De oblatione odorationis. CXIII. Sacerdotes jubentur lavare et manus et pedes cum ascendunt sacrificare Domino. CXIV. De unguento incensi. CXV. De Beseleel quem replevit Dominus spiritu sapientiae ad omne opus. CXVI. De Sabbato observando. CXVII. Ubi dat Dominus Moysi tabulas Testamenti. CXVIII. Ubi fecit Aaron vitulum conflatilem. CXIX. Dicit Dominus Moysi: Descende velociter. CXX. Ubi oravit Moyses pro populo. CXXI. Vidit Moyses vitulum, et confregit tabulas. CXXII. Ubi arguit Moyses Aaron propter vitulum. CXXIII. Jussit Moyses populo ut occiderent invicem. CXXIV. Rogat Moyses Dominum pro populo, ut dimittat illis peccatum eorum. CXXV. Dicit Dominus Moysi: Ascendite ad terram, quam juravi patribus vestris. CXXVI. Increpat Dominus populum et jubet Moysen extra tabernaculum erigere, et loquitur ad eum in columna nubis. CXXVII. Locutus est Dominus ad Moysen, quomodo loquitur quis ad amicum suum. CXXVIII. Petit Moyses Dominum videre, et ait illi Dominus: Non potes videre faciem meam. CXXIX. Ascendit Moyses in montem cum aliis tabulis, ubi accepit legem et praeceptum Domini. CXXX. Omne primitivum jubet sibi offerri Dominus. CXXXI. Non manducavit Moyses diebus XL, cum scriberet verba Testamenti. CXXXII. Gloriosa facta est facies Moysi, et velabat eam coram populo, quod eis cornuta videretur. CXXXIII. De die sabbatorum. CXXXIV. Initia jubet Moyses offerri Domino, quaecumque disposuissent in corde suo ad opus tabernaculi, et altaris, et rerum sacerdotalium. CXXXV. Fecerunt Beseleel, et Ooliab, et omnis sapiens stolas sanctas, et omne opus tabernaculi. CXXXVI. Fecit Beseleel, arcam Testamenti, et mensam, et candelabrum, et septem lucernas, et altare aeneum, et oleum liniamenti: et de altari aereo, columnis et utensilibus tabernaculi, et oblatis ad numerum bellatorum: et de veste sacerdotali, tintinnabulis, et omni ornatu et perfectione tabernaculi, et omnibus vasis ejus. CXXXVII. In die primo mensis primi, praecepit Dominus Moysi sanctificare omnia, et induere Aaron stolam sanctam ejus. CXXXVIII. In primo mense anni secundi profectionis de Aegypto, statuit Moyses tabernaculum testimonii. CXXXIX. Consummato tabernaculo, texit illud nubes, et majestas Domini implevit illud. INCIPIT LIBER ELLE SMOTH Qui graece dicitur EXODUS. [T. I, B. I, C. I, Cap. I.] Haec sunt nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt: Ruben, Simeon, Levi, Judas, Issachar, Zabulon, et Benjamin, Dan, et Nephthali, Gad, et Aser. Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta: Joseph autem in Aegypto erat. Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram. Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Joseph: et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est. Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur, et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur e terra. Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedifica veruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant: oderantque filios Israel Aegyptii, et affligebant illudentes eis: atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur. Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum: quarum una vocabatur Sephora [In h. Siphra], altera Phua, praecipiens eis: Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite illum; si femina [ Vulg. add. fuerit], reservate. Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis? Quae responderunt: Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus, confortatusque est nimis. Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos. Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminei, reservate.

[C. II, Cap. II.] Egressus est post haec vir de domo Levi, accepta uxore stirpis suae. Quae concepit, et peperit filium, et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et posuit eum in carecto ripae fluminis, stante procul sorore ejus et considerante eventum rei. Ecce autem descendebat filia Pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellae ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulis suis, et allatam aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait: De infantibus Hebraeorum est hic. Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi Hebraeam mulierem, quae nutrire possit infantulum? Respondit ei: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem ejus. Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego tibi dabo mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiae Pharaonis. Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus, Moses, dicens: Quia de aqua tuli eum.

[C. III.) In diebus illis postquam creverat Moses, egressus ad fratres suos, vidit afflictionem eorum, et virum Aegyptium percutientem quemdam de Hebraeis fratribus suis. Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo. Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes; dixitque ei qui faciebant injuriam: Quare percutis proximum tuum? Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? num occidere me tu vis, sicut occidisti heri Aegyptium? Timuit Moses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud? Audivitque Pharao sermonem hunc, et quaerebat occidere Mosen: qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum. Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam, et impletis canalibus, adaquare cupiebant greges patris sui. Supervenere pastores, et ejecerunt eas: surrexitque Moses, et, defensis puellis, adaquavit oves earum. Quae cum revertissent ad Rahuel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venisti solito? Responderunt: Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus. At ille: Ubi est? inquit: quare dimisistis hominem? vocate eum ut comedat panem. Juravit ergo Moses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem: quae peperit ei filium, quem vocavit Gersom, dicens: Advena fui in terra aliena. [T. II, C. IV.] Post multum temporis mortuus est rex Aegypti: et ingemiscentes filii Israel propter opera, vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum pro [ Vulg. ab] operibus. Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est foederis quod pepigerat cum Abraham, Isaac et Jacob. Et respexit Dominus filios Israel, et cognovit [ Vulg. add. eos].

[C. V, Cap. III.] Moses autem pascebat oves Jethro cognati [ Vulg. soceri] sui, sacerdotis Madian: Cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. Apparuitque ei Dominus [h. apparuitque angelus Domini] in flamma ignis de medio rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. Dixit ergo Moses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moses, Moses. Qui respondit: Adsum. At ille: Ne appropies? inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est. Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Abscondit Moses faciem suam: non enim audebat respicere contra Deum. Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Aegypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus: et sciens dolor in ejus, descendi ut liberarem [ Vulg. liberem et educam] eum de manibus Aegyptiorum, et educerem de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei, et Hetthaei, et Amorrhaei, Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei. Clamor ergo filiorum Israel venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur. Sed veni, mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel de Aegypto. Dixit Moses ad Deum: Quis ego sum, ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de Aegypto. Qui dixit ei: Ego ero tecum, et hoc habebis signum, quod miserim te: Cum eduxeris populum [ Vulg. add. meum] de Aegypto, immolabis Deo super montem istum. Ait Moses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israel, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis? Dixit Deus ad Mosen: Ego sum qui sum. Ait: Sic Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos: Dixitque iterum Deus ad Mosen: Haec dices filiis Israel: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. Vade, congrega seniores Israel, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos, et vidi omnia quae acciderunt vobis in Aegypto: Et dixi ut educam vos de afflictione Aegypti, in terram Chananaei, et Hetthaei, et Amorrhaei, Pherezaei, et Evaei, et Jebuzaei, ad terram fluentem lacte et melle. Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israel, ad regem Aegypti, et dicetis [ Vulg. dices] ad eum: Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum per solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti, ut eatis, nisi per manum validam. Extendam enim manum meam, et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eorum: post haec dimittet vos. Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis, et cum egrediemini, non exibitis vacui: sed postulabit mulier a vicina sua et ad hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Aegyptum.

[Cap. IV.] Respondit Moses et ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam; sed dicent: Non apparuit tibi Dominus. [B. III. C. VI.] Dixit ergo ad eum: Quid est hoc quod tenes in manu tua? Respondit: Virga. Dixitque Dominus: Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moses. Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam. Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. [C. VII.] Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. Retrahe, ait, manum [ Vulg. add. tuam] in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris; credent verbo signi sequentis. [C. VIII.] Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. Ait Moses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius, et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum. Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum aut surdum, videntem et caecum? nonne ego? Perge igitur, et ego ero in ore tuo: docehoque te quid loquaris. At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es. Iratus Dominus in Mosen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse egredietur in occursum tuum, vidensque te, laetabitur corde. Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus, et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris [ Vulg. add. ei] in his quae ad Deum pertinent. Virgam quoque hanc sumes [ Vulg. sume] in manu tua, in qua facturus es signa. [C. IX.] Abiit Moses, et reversus est ad Jethro cognatum [ Vulg. socerum] suum, dixitque ei: Vadam, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivunt. Cui ait Jethro: Vade in pace. [T. III, C. X.] Dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian: Vade, et revertere in Aegyptum: Mortui enim sunt omnes qui quaerebant animam tuam. Tulit ergo Moses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum, reversusque est in Aegyptum, portans virgam Dei in manu sua. Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: Vide ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: filius primogenitus meus est Israel. Dixi tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi, et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. Tulit illico Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es. Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum, ob circumcisionem. [C. XI.] Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Mosi in desertum. Qui perrexit ei obviam in Montem Dei, et osculatus est eum. Narravitque Moses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa quae mandaverat. Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel. Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixerat Dominus ad Mosen, et fecit signa coram populo, et credidit populus. Audieruntque, quod visitasset Dominus filios Israel, et quod respexisset afflictionem eorum, et proni adoraverunt.

[C. XII.] Post haec ingressi sunt Moses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Haec dixit Dominus Deus Israel: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israel? nescio Dominum, et Israel non dimittam. Dixeruntque: Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius. Ait ad eos rex Aegypti: Quare, Moses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra: Dixitque Pharao: Multus est populus terrae: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus? Praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi, dicens: Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas. Et mensuram laterum, quos [ Vulg. quam] prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam; vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro. Opprimantur operibus, et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus. Igitur egressi praefecti operum et exactores, ad populum dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas; ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas. Praefecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis, quando dabantur vobis paleae. Flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israel, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie? Veneruntque praepositi filiorum Israel, et vociferati sunt ad Pharaonem, dicentes: Cur ita agis contra servos tuos? Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis caedimur, et injuste agitur contra populum tuum. Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino. Ite ergo, et operamini, paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. Videbantque se praepositi filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. Occurreruntque Mosi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientes [ Vulg. egredientibus] a Pharaone, et dixerunt ad eos: Videat Dominus, et judicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et praebuisti ei gladium, ut occideret nos. Reversusque est Moses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me? Ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum, et non liberasti eos. [Cap. VI.) Dixitque Dominus ad Mosen; Nunc videbis quae facturus sim Pharaoni, per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua. [C. XIII.]

Locutusque est Deus ad Mosen dicens: Ego Dominus, qui apparuit Abraham, Isaac, et Jacob, in Deo omnipotente, et nomen meum Adonai non indicavi eis. Pepigique cum eis foedus, ut darem illis terram Chanaam, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae. Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei. Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso, et judiciis magnis. Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus; et scietis quod ego sim Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum, et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac, et Jacob, daboque illam vobis possidendam, ego Dominus. [T. IV.] Narravit ergo Moses omnia filiis Israel, qui non acquieverunt ei, propter angustiam spiritus, et opus durissimum. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Ingredere et loquere ad Pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua. Respondit Moses coram Domino: Ecce filii Israel non me audiunt, et quomodo audiet Pharao, praesertim cum sim incircumcisus labiis? [C. XIV.] Locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti. [B. IV.] Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Enoch et Phallu, Esron et Charmi. Hae cognationes Ruben. Filii Simeon: Jamuel, et Jamin, et Ohad [ Vulg. Ahod], Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis. Hae progenies Simeon. Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem. Filii Gerson [h.] Libeni et Semei, per cognationes suas. Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel, annique vitae Caath, centum triginta tres Filii Merari: Mooli [h. Mahali] et Musi: Hae cognationes Levi per familias suas. Accepit autem Amram uxorem [h.] Jochebed patruelem suam, quae peperit ei Aaron et Mosen. Fueruntque anni vitae Amram, centum triginta septem. Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri. Filii quoque Oziel: Misael, et Elsaphan, et Sithri. Accepit autem Aaron uxorem Elisabe, filiam Aminadab, sororem Naason, quae peperit ei Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. Filii quoque Core: Asir, et Elcana, et Abiasaph. Hae sunt cognationes Coritarum. At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel; quae peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. Iste est Aaron et Moses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto: iste Moses et Aaron, in die qua locutus est Dominus ad Mosen, in terra Aegypti. [C. XV.] Et locutus est Dominus ad Mosen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem Aegypti, omnia quae ego loquor tibi. Et ait Moses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao?

[Cap. VII.] Dixitque Dominus ad Mosen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus. Tu loqueris [ Vulg. add. ei] omnia quae mando tibi: ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua. Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti, et non audient vos: immittamque manum meam super Aegyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israel de terra Aegypti per judicia maxima. Et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum, et eduxerim filios Israel de medio eorum. Fecit itaque Moses, et Aaron sicut praeceperat eis [ Vulg. tacet eis] Dominus: ita egerunt. [C. XVI.] Erat autem Moses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem. Dixitque Dominus ad Mosen et Aaron: cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum: Ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut praeceperat Dominus, tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quae versa est in colubrum. Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos; et fecerunt etiam ipsi per incantationes Aegyptias et arcana quaedam similiter. Projeceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones; sed devoravit virga Aaron virgas eorum. Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut [h.] dixerat Dominus. [1 Plaga. ] Dixit autem Dominus ad Mosen: Ingravatum est cor Pharaonis, non vult dimittere populum. Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum ejus super ripam fluminis: et virgam, quae conversa est in draconem, tolles in manu tua. Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum, ut mihi sacrificet in deserto: et usque ad praesens audire noluisti. Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod Dominus sim: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem: Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et affligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis. Dixit quoque Dominus ad Mosen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Aegypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis. Feceruntque ita Moses et Aaron, sicut praeceperat Dominus: et elevans virgam, percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus; quae versa est in sanguinem. Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Aegypti. Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut [h.] dixerat Dominus. Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice. Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam, ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis. Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.

[B. V, Cap. VIII, 2 Plaga.] Dixit quoque Dominus ad Mosen: Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi: sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis. Et ebulliet fluvius ranas: quae ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum, et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos, intrabunt ranae. Dixitque Dominus ad Mosen: Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes, et educ ranas super terram Aegypti. Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae [In h. rana], operueruntque terram Aegypti. Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Aegypti. Vocavit autem Pharao Mosen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum, ut auferat ranas a me et a populo meo: et dimittam populum ut sacrificet Domino. Dixitque Moses Pharaoni: Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te, et a domo tua: et tantum in flumine remaneant. Qui respondit: Cras. At ille: Juxta verbum, inquit, tuum faciam: ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. Et recedent ranae a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: tantum in flumine remanebunt. Egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone: et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni. Fecitque Dominus juxta verbum Mosi, et mortuae sunt ranae de domibus, et de villis, et de agris. Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut dixerat [ Vulg. praeceperat] Dominus. [T. V, 3 Plag. ] Dixitque Dominus ad Mosen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terrae: et sint ciniphes in universa terra Aegypti. Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens: percussitque pulverem terrae, et facti sunt ciniphes in hominibus, et in jumentis: omnis pulvis terrae versus est in ciniphes per totam terram Aegypti. Feceruntque similiter malefici per incantationes suas, ut educerent ciniphes, et non potuerunt: erantque ciniphes tam in hominibus quam in jumentis. Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hoc [ Vulg. hic], induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut locutus est [ Vulg. praeceperat] Dominus. [4 Plaga. ] Dixit quoque Dominus ad Mosen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone, egredietur enim ad aquas: et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum: et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint. Faciamque mirabilem in die illa terram Gesen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae, et scias quoniam ego Dominus in medio terrae. Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum: cras erit signum istud. Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram Aegypti, corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis. Vocavitque Pharao Mosen et Aaron, et ait eis: Ite, sacrificate Deo vestro in terra [ Vulg. et cod. Mem. addunt hac]. Et ait Moses: Non potest ita fieri: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro, quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis, lapidibus nos obruent, Viam trium dierum pergemus in solitudinem: et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut praecepit nobis. Dixitque Pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto: verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me. Et ait Moses: Egressus a te, rogabo Dominum, et recedet musca a Pharaone, et a servis, et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino. Egressusque Moses a Pharaone, oravit Dominum. Qui fecit juxta verbum illius: et abstulit muscas a Pharaone, et a servis, et a populo ejus: non superfuit ne una quidem. Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum.

[Cap. IX, 5 Plaga.] Dixit autem Dominus ad Mosen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. Quod si adhuc renuis, et retines eos: ecce manus mea erit super agros tuos: super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. Et faciet Dominus mirabile, inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino percat ex his quae pertinent ad filios Israel. Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra. Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum: de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quae possidebat Israel. [6 Plaga. ] Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. Et dixit Dominus ad Mosen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moses in coelum coram Pharaone: Sitque pulvis super omnem terram Aegypti: erunt enim hominibus et jumentis vulnera [ Vulg. ulcera], et vesicae turgentes, in universa terra Aegypti. Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moses in coelum: factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus, et jumentis, nec poterant malefici stare coram Mose propter vulnera, quae in illis erant, et in omni terra Aegypti. Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen. [7 Plaga. ] Dixitque Dominus ad Mosen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum [ Vulg. add. et], super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra. Nunc enim extendens manum meam [ Vulg. tac. meam], percutiam te et populum tuum peste, peribisque de terra. Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. Adhuc retines populum meum, et non vis cum dimittere? En pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto, a die qua fundata est, usque in praesens tempus. Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quae habes in agro: homines enim, et jumenta, et universa, quae inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, fecit confugere servos suos et jumenta in domos: qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. Et Dixit Dominus ad Mosen: Extende manum tuam in coelum, ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Aegypti. Extenditque Moses virgam in coelum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti. Et grando et ignis immista pariter ferebantur: tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est. Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum, cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit. Tantum in terra Gesen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit. Misitque Pharao, et vocavit Mosen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus: ego et populus meus, impii. Orate Dominum, ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. Ait Moses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit: ut scias quia Domini est terra: novi autem, quod et tu, et servi tui, necdum timeatis Dominum Deum. Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod esset hordeum virens, et linum jam folliculos germinaret: triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant. Egressusque Moses a Pharaone ex urbe tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum, et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israel, sicut locutus est Dominus per manum Mosi.

[T. VI, Cap. X, 8 Plaga.] Et dixit Dominus ad Mosen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius: ut faciam signa mea haec in eo, et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Aegyptios, et signa mea fecerim in eis, et scietis [ Vulg. sciatis] quia ego Dominus. Introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos: quae operiat superficiem terrae, nec [ Vulg. ne] quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini: corrodet enim omnia ligna quae germinant in agris. Et implebunt domos tuas et servorum tuorum, et omnium Aegyptiorum: quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone. Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo: nonne vides quod perierit Aegyptus? Revoca veruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt? Ait Moses: Cum parvulis nostris et senibus [ Vulg. senioribus] pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim solemnitas Domini Dei nostri. Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis? Non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim, et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis. Dixit autem Dominus ad Mosen: Extende manum tuam super terram Aegypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quae residua fuerit grandini. Et extendit Moses virgam super terram Aegypti; et Dominus induxit ventum urentem tota illa die, ac nocte, et mane facto, ventus urens levavit locustas. Quae ascenderunt super universam terram Aegypti, et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futurae sunt. Operueruntque universam superficiem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat, nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae, in cuncta Aegypto. Quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos. Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam Egressusque est de conspectu Pharaonis, et oravit Dominum. Qui flare fecit ventum, ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel. [9 Plaga. ] Dixit autem Dominus ad Mosen: Extende manum tuam in coelum, et sint tenebrae super terram Aegypti, tam densae, ut palpari queant. Extenditque Moses manum in coelum, et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus. Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat. Vocavitque Pharao Mosen, et dixit: Ite, sacrificate Domino, oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. Ait Moses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quae offeramus Domino Deo nostro. Cuncti greges pergent nobiscum: non remanebit ex eis ungula: quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. Dixitque Pharao ad Mosen: Recede a me [ Vulg. add. et], cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris. Respondit Moses: Ita fiet ut locutus es, non videbo ultra faciem tuam.

[C. XVII, Cap. XI]. Et dixit Dominus ad Mosen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos, et exire compellet. Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea. Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Aegyptiis. Fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti, coram servis Pharaonis et omni populo. Et ait: Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar [ Vulg. ingrediar] in Aegyptum, et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia primogenita jumentorum. Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est. Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios, et Israel. Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus, qui subjectus est tibi: post haec egrediemur. Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Mosen: Non audiet vos Pharao, ut multa signa fiant in terra Aegypti. Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quae scripta sunt, coram Pharaone; et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua [ Vulg. tacet de terra sua].

[T. VII, B. VI, C. XVIII, Cap. XII.] Dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti: Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui ejus, juxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et haedum. Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperum. Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. Et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni: caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. Nec remanebit quidquam ex eo usque mane, si quid residuum fuerit, igne comburetis. Sic autem comedetis illum: Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est transitus) Domini. Et transibo per terram Aegypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus, et in cunctis diis Aegypti faciam judicia, ego Dominus. Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis, et videbo sanguinem, et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti. Habebitis autem hanc diem in monumentum, et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum. Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his quae ad vescendum pertinent. Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de coetu Israel; tam de advenis quam de indigenis terrae. Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris editis azyma. Vocavit autem Moses omnes seniores [h.] Israel, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane. Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domus vestras et laedere. Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum. Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas. Et cum dixerint vobis filii vestri: Quae est ista religio? dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto, percutiens Aegyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit. Et egressi filii Israel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron. [10 Plaga. ] Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis, qui sedebat in solio ejus, usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum. Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Aegyptus, et ortus est clamor magnus in Aegypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. Vocatisque [ Vulg. add. Pharao] Mose et Aaron nocte, ait: Surgite, egredimini a populo meo, et vos, et filii Israel: ite, immolate Domino sicut dicitis. Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi. Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur. Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos. Feceruntque filii Israel sicut praeceperat Moses: et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. Dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis, ut commodarenteis: et spoliaverunt Aegyptios. [T. VIII.] Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Soccoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis, et mulieribus [h. non habet, mulieribus]. Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. Coxeruntque farinam, quam dudum conspersam de Aegypto tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat praeparare. [C. XVIII.] Habitatio autem filiorum Israel, qui manserunt in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. Nox est ista observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis. [C. XX.] Dixitque Dominus ad Mosen et Aaron: Haec est religio Phase: Omnis alienigena non comedet ex eo. Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. Advena et mercenarius non edent ex eo. In una domo comedetur, nec efferatis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. Omnis coetus filiorum Israel faciet illud. Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domino, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terrae: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos. Feceruntque omnes filii Israel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron. Et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.

[T. VII, C. XXI, Cap. XIII.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia. Et ait Moses ad populum: Mementote diei hujus, in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem. Hodie egredimini mense novarum frugum. Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei et Hetthaei et Amorrhaei et Evaei et Jebusaei, quam juravit patribus tuis, ut daret tibi terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto. Septem diebus vesceris azymis, et in die septimo erit solemnitas Domini. Azyma comedetis septem diebus, non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit Dominus mihi, quando egressus sum de Aegypto. Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monumentum ante oculos tuos, et ut lex Domini semper sit in ore tuo: in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto. Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies. Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit eam tibi, separabis omne, quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis, quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino. Primogenitum asini mutabis ove, quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Aegypti de domo servitutis. Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis usque primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo. Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto. [C. XXII.] Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos eduxit Deus per viam terrae Philisthiim, quae vicina est, reputans ne forte poeniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum. Sed circumcidit per viam deserti, quae est juxta mare Rubrum, et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. Tulit quoque Moses ossa Joseph secum, eo quod adjurasset filios Israel, dicens: Visitabit vos Deus, efferte ossa mea hinc vobiscum. Profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis. [C. VIII.] Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.

[C. XXIII, Cap. XIV.] Locutus est autem Dominus ad Mosen, dicens: Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phiahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon, in conspectu ejus castra ponetis super mare. Dicturusque est Pharao super filiis Israel: Coarctati sunt in terra, conclusit eos desertum. Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos, et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus: scientque Aegyptii, quia ego sum Dominus. Feceruntque ita. Et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus, immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere, ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis? Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum. Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Aegypto curruum fuit, et duces totius exercitus. Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israel, at illi egressi erant in manu excelsa. Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, repererunt eos in castris super mare; omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phiahiroth contra Beelsephon. Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israel oculos, viderunt Aegyptios post se, et timuerunt valde, clamaveruntque ad Dominum, et dixerunt ad Mosen: Forsitan non erant sepulcra in Aegypto, ideo tulisti nos, ut moreremur in solitudine? quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Aegypto: Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes: Recede a nobis, et serviamus Aegyptiis? multo enim melius est servire eis, quam mori in solitudine. Et ait Moses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quae facturus est hodie: Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Dixitque Dominus ad Mosen: Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel, ut proficiscantur. Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuum super mare, et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. Ego autem indurabo cor Aegyptiorum, ut persequantur vos, et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, in curribus et in equitibus illius. Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus. Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos, et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum stetit, inter castra Aegyptiorum et castra Israel, et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. Cumque extendisset Moses manum super mare, abstulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua. Et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva. Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites, per medium maris. Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum, et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Aegyptii: Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Et ait Dominus ad Mosen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum. Cumque extendisset Moses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. Reversaeque sunt aquae, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare, ne unus quidem superfuit ex eis. Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris: liberavitque Dominus in die illa Israel de manu Aegyptiorum. Et viderunt Aegyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos, timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Mosi servo ejus.

Tunc cecinit Moses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. Fortitudo mea, et laus mea Dominus; et factus est mihi in salutem. Iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum. Dominus quasi vir pugnator: omnipotens [In h. Dominus] nomen ejus: currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare. Electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro: abyssi operuerunt eos: descenderunt in profundum quasi lapis. Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine. dextera tua, Domine, percussit inimicum: et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos [h. tuos]. Misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam: et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae. Stetit unda fluens: congregatae sunt abyssi in medio mari. Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea. Evaginabo gladium meum: interficiet eos manus mea. Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. Quis similis tui in fortibus, Domine? qui similis tui, magnificus in sanctitate: terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? Extendisti manum tuam [b. Dexteram tuam], et devoravit eos terra. Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti. Et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum. Ascenderunt populi, et irati sunt [h. Audierunt populi, et perturbati sunt]: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim. Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor; obriguerunt omnes habitatores Chanaan. Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui. Fiant immobiles quasi lapis, donec transeat populus tuus, Domine, donec transeat populus tuus iste, quem possedisti. Introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine: Sanctuarium [ Vulg. add. tuum], Domine, quod firmaverunt manus tuae. Dominus regnabit in aeternum et ultra. Ingressus est enim [h. sic] equus Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris. Filii autem Israel ambulaverunt per siccum, in medio ejus. [C. XXV.] Sumpsit ergo Maria prophetis [ Vulg. prophetissa] soror Aaron, tympanum in manu sua: egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, quibus praecinebat, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem ejus dejecit in mare [T. IX, B. IX, C. XXVI.] Tulit autem Moses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. Et venerunt in Marath, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illud Mara, id est, amaritudinem. Et murmuravit populus contra Mosen, dicens, quid bibemus? At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt: ibi constituit ei praecepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, [h.] et dixit: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus. [C. XXVII.] Venerunt autem in Elim filii Israel, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae, et castrametati sunt juxta aquas.

[Cap. XVI.] Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai: quinto decimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Aegypti. Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Mosen et contra Aaron in solitudine. Dixeruntque ad eos filii Israel: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus [h.] panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? Dixit autem Dominus ad Mosen: Ecce ego pluam vobis [h.] panem de coelo: egrediatur populus, et colligat quae sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea, an non? Die autem sexta parent quod inferant, et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. Dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israel: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti, et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitatis [ Vulg. mussitastis] contra nos? Et ait Moses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitatem: eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum, nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Dixitque Moses ad Aaron: Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino. audivit enim murmur vestrum. Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube. [C. XXVIII.] Locutus est autem Dominus ad Mosen, dicens: Audivi murmurationes filiorum Israel, loquere ad eos: Vespere comeditis carnes, et mane saturabimini [h.] pane: scietisque quod sim [ Vulg. ego sum] Dominus Deus vester. Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tunsum, in similitudinem pruinae super terram. Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem, MANHU? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moses: Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum. Hic est sermo, quem praecepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficiat ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo, sic tolletis. Feceruntque ita filii Israel; et collegerunt alius plus, alius minus. Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt. Dixitque Moses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane. Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus, atque computruit, et iratus est contra eos Moses. Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum, cumque incaluisset sol, liquefiebat. In die vero sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Mosi. Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata erit Domino cras: quodcumque operandum est, facite, et quae coquenda sunt, coquite; quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. Feceruntque ita ut praeceperat Moses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. Dixitque Moses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro. Sex diebus colligite, in die autem septimo sabbatum est [ Vulg. add. Domini], idcirco non invenietur. Venit septima dies, et egressi de populo, ut colligerent, non invenerunt. Dixit autem Dominus ad Mosen: Usquequo non vultis custodire mandata mea, et legem meam? Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuerit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo. Et sabbatizavit populus die septimo. Appellavitque domus Israel nomen ejus MAN: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similae cum melle. Dixit autem Moses: Iste est sermo, quem praecepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro [h. non habet retro] generationes, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti. Dixitque Moses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi MAN, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino, ad servandum in generationes vestras, sicut praecepit Dominus Mosi. Posuitque illud Aaron in tabenaculo reservandum. [C. XXIX.] Filii autem Israel comederunt MAN quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan. Gomor autem decima pars est [h.] Epha.

[T. X, B. X, C. XXX, Cap. XVII.] Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. Qui jurgatus contra Mosen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum? Sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria, et murmuravit contra Mosen, dicens: Cur nos exire fecisti de Aegypto, ut occideres et nos, et liberos nostros, ac jumenta siti? Clamavit autem Moses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc pauxillum et lapidabit me. Ait Dominus ad Mosen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israel: et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade. En ego stabo coram te ibi, supra petram Horeb, percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moses ita coram senioribus Israel: et vocavit nomen illius loci, Tentatio, [h] et lis, propter jurgium filiorum Israel, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Est ne Dominus in nobis, an non? [C. XXXI.] Venit autem Amalech: et pugnabat contra Israel in Raphidim. Dixitque Moses ad Josue: Elige viros, et egressus, pugna contra Amalech: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea: Fecit Josue ut locutus ei erat Moses, et pugnavit contra Amalech: Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. Cumque levaret Moses manus, vincebat Israel: sin autem paululum remisisset, superabat Amalech. Manus autem Mosi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt super eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis. Fugavitque Josue Amalech et populum ejus in ore gladii. Dixit autem Dominus ad Mosen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalech sub coelo: Aedificavitque Moses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens: Quia manus super solium [ Vulg. solii] Domini, bellum Domini erit contra Amalech, a generatione in generationem.

[C. XXXII, Cap. XVIII.] Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Mosi, omnia quae fecerat Deus Mosi, et Israeli populo suo, eo quod adduxisset Dominus Israel de Aegypto: tulit Sephoram uxorem Mosi quam remiserat, et duos filios ejus, quorum unus vocabatur Gersom, dicente patre: Advena fui in terra aliena. Alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis. Venit ergo Jethro cognatus Mosi, et filii ejus, et uxor ejus, ad Mosen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. Et mandavit Mosi, dicens: Ego cognatus tuus Jethro venio ad te, et uxor tua, et duo filii tui cum ea. Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum, salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Dominus Pharaoni, et Aegyptiis propter Israel, universum laborem, qui accidisset eis in itinere, quo [ Vulg. et quod] liberaverat eos Dominus. Laetatusque est Jethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum, et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Aegyptiorum, et de manu Pharaonis, qui eruit populum suum de manu Aegypti. Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos. Obtulit ergo cognatus Mosi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo. [C. XXXIII.] Altera autem die sedit Moses, ut judicaret populum, qui assistebat Mosi de mane usque ad vesperam. Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quae agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam? Cui respondit Moses: Venit ad me populus quaerens sententiam Dei. Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam praecepta Dei et leges ejus. At ille: Non bonam, inquit, rem facis: stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium, solus illud non poteris sustinere. Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum: ostendasque populo caeremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere [ Vulg. add. debeant]. Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent, leviusque tibi sit, partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et praecepta ejus poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua. Quibus auditis, Moses fecit omnia quae ille suggesserat. Et, electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos, e centuriones, et quinquagenarios, et decanos. Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. Dimisitque cognatum [ Vulg. add. suum], qui reversus abiit in terram suam.

[T. XI, B. XI, C. XXXIV, Cap. XIX.] Mense tertio egressionis [h.] filiorum Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis. Moses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israel: Vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra. Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Haec sunt verba quae loqueris ad filios Israel. Venit Moses: et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones, quos mandaverat Dominus. Responditque universus populus simul: Cuncta quae locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moses verba populi ad Dominum, ait ei Dominus; Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. [C. XXXV.] Nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum. Qui dixit ei: Vade ad populum: et sanctifica illos, hodie et cras, laventque vestimenta sua. Et sint parati in diem tertium: in die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. Constituesque terminos populo per circuitum, et dices [ Vulg. ad. ad eos]: Cavete, ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur. Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur [h. Aliter, manus non tangat eum, quia si tetigerit, lapidibus opprimetur], aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum coeperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. Descenditque Moses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, ait ad eos: Estote parati in diem tertium, ne appropinquetis uxoribus vestris. Jam advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinae vehementius perstrepebat: timuitque omnis [ Vulg. tac. omnis] populus, qui erat in castris. Cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. Totus [ Vulg. Tunc] autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace: eratque mons omnis terribilis. Et sonitus buccinae paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur. Moses loquebatur, et Deus respondebat ei. Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Mosen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, dixit ad eum: Descende, et contestare populum, ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum: et pereat ex eis plurima multitudo. Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. Dixitque Moses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et jussisti: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. [C. XXXVI.] Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. Descenditque Moses ad populum, et omnia narravit eis.

[C. XXXVII, Cap. XX.] Locutusque est Deus cunctos sermones hos: [1 Praeceptum ] Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. [2 Praec. ] Non habebis deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae est in coelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra. Non adorabis ea, neque coles; ego enim sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me: et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea. [3 Praec. ] Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. [4 Praec. ] Memento, ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui: non facies in eo omne opus, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena, qui est intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diem sabbati et sanctificavit eum. [5 Praec. ] Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. [6 P. ] Non occides. [7 P. ] Non moechaberis. [8 P. ] Non furtum facies. [9 P. ] Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. [10 P. ] Non concupisces domum proximi tui: nec desiderabis uxorem ejus: non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt. [C. XXXVIII.] Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinae, montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, dicentes Mosi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Et ait Moses ad populum: Nolite timere, ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. Stetitque populus de longe. [T. XII, C. XXXIX.] Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. Dixit praeterea Dominus ad Mosen: Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de coelo locutus sim vobis. Non facietis mecum deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves, in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei, veniam ad te, et benedicam tibi. Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum tuum [ Vulg. tac. tuum] super eum, polluetur. Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua [h. super illud].

[C. XL, Cap. XXI.] Haec sunt judicia quae propones eis. Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis. Cum quali veste intraverit, cum tuli exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul. Sin autem dominus dederit illi uxorem, et peperit filios et filias: mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber: offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula, et erit ei servus in saeculum. [C. XLI.] Et si vendiderit filiam ejus in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consueverunt. Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerit, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. Quod si alteram ei acceperit, providebit puellae nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiae non negabit. Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia. [C. XLII.] Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus: constituam tibi locum quo fugere debeat. [C. XLIII.] Si quis industria occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur. [C. XLIV.] Qui percusserit patrem suum et matrem, morte moriatur. [C. XLV.] Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxae morte moriatur. [C. XLVI.] Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur. [C. XLVII.] Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo: si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit: ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. [C. XLVIII.] Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortuus fuerit in manibus ejus, criminis reus erit. Sin autem uno die supervixerit vel duobus, non subjacebit poenae, quia pecunia illius est. [C. XLIX.] Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum expetierit maritus mulieris, et arbitri judicarint. [C. L.] Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. [C. LI.] Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, similiter eos dimittet liber. [C. LII.] Si bos cornu petierit [ Vulg. percusserit] virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominusque bovis innocens erit. Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae subjacebit. Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti dabit domino, bos vero lapidibus opprimetur. [C. LIII.] Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit. [C. LIV.] Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. Si autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

[C. LV, Cap. XXII.] Si quis furatus fuerit bovem, aut ovem, et occiderit, vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. [C. LVI.] Si effringens fur domum, sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere, mortuus fuerit: percussor non erit reus sanguinis. Quod si, orto sole, hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, [ Vulg. add. ipse] venumdabitur. Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens, sive bos, sive asinus, sive ovis: duplum restituet. [C. LVII.] Si laeserit quispiam agrum vel vineam: et dimiserit jumentum suum, ut depascatur aliena: quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni aestimatione restituet. [C. LVIII.] Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit. [C. LIX.] Si quis commendaverit amico pecuniam, aut vas in custodiam, et ab eo qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet. Si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, ad perpetrandam fraudem, tam in bove, quam in asino, et ove ac vestimento; et quidquid damni inferre potest: ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo. [C. LX.] Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum, ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit: jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur. Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino. Si comestum a bestia, proferat ad eum quod occisum est, et non restituet. [C. LXI.] Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit, domino non praesente, reddere compelletur. Quod si in praesentiarum fuerit dominus, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui. [C. LXII] Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea: dotabit eam, et habebit eam uxorem. Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consuerunt. [C. LXIII.] Maleficos non patieris vivere. [C. LXIV.] Qui coierit cum jumento, morte moriatur. [C. LXV.] Qui immolat diis, occidetur, praeterquam Domino soli. [C. LXVI.] Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti. [C. LXVII.] Viduae et pupillo non nocebitis. Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum, et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae, et filii vestri pupilli. [C. LVIII.] Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. Ipsum enim est solum quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat; si clamaverit [h. Et erit, si clamaverit] ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. [C. LXIX.] Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. [C. LXX.] Decimas tuas et primitias tuas non tardabis offerre. [C. LXXI.] Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi. [C. LXXII.] Viri sancti eritis mihi. Carnem, quae a bestiis fuerit praegustata, non comedetis, sed projicietis canibus.

[C. LXXIII, Cap. XXIII.] Non suspicies vocem mendacii. [C. LXXIV.] Nec junges manum tuam, ut pro impio dicas falsum testimonium. [C. LXXV.] Non sequeris turbam ad faciendum malum: [C. LXXVI.] Nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. [C. LXXVII.] Pauperis quoque non misereberis in negotio. [C. LXXVIII.] Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. [C. LXXIX.] Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. [C. LXXX.] Non declinabis in judicio pauperis. [C. LXXXI.] Mendacium fugies. [C. LXXXII.] Insontem et justum non occides: quia aversor impium. [C. LXXXIII.] Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes, et subvertunt verba justorum. [C. LXXXIV.] Peregrino molestus non eris: scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. [B. XII.] Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus. Anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui, et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri; ita facies in vinea et in oliveto tuo. [C. LXXXV.] Sex diebus operaberis: septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae, et advena. [C. LXXXVI.] Omnia quae dixi vobis, custodite. Et per nomen aeternorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. [C. LXXXVII.] Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. [C. LXXXVIII.] Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto. [C. LXXXIX.] Non apparebis in conspectu meo vacuus. Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro. Solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. [C. XC.] Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo [ Vulg. add. tuo]. Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps solemnitatis meae usque mane. [C. XCI.] Primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. [C. XCII.] Non coques haedum in lacte matris suae. [C. XCIII.] Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat ad locum quem paravi. Observa cum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes, quia non dimittet cum peccaveritis, et est nomen meum in illo. [C. XCIV.] Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. Praecedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhaeum, et Hetthaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque, et Hevaeum, et Jebusaeum, quos ego conteram. [C. XCV.] Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum sed destrues eos, et confringes statuas eorum. Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam pani tuo et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. Non erit infecunda nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo. [C. XCVI.] Terrorem meum mittam in praecursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris, cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam, emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum, et Chananaeum, et Hetthaeum, antequam introeas. Non ejiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae. Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram. Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Philistinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terrae, et ejiciam eos de conspectu vestro. Non inibis cum eis foedus, nec cum diis eorum. Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.

[C. XCVII, Cap. XXIV.] Mosi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab, et Abiu, et septuaginta seniores ex Israel, et adorabitis procul. Solusque Moses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo. [T. XIII, B. XIII.] Venit ergo Moses, et narravit plebi omnia verba Domini atque judicia: responditque cunctus populus una voce: Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus. [C. XCVIII.] Scripsit autem Moses universos sermones Domini, et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel. Misitque juvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. Tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare. Assumensque volumen foederis, legit, audiente populo, qui dixerunt: Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. [C. XCIX.] Ascenderuntque Moses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senibus Israel. [C. C.] Et viderunt Deum Israel, et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi coelum, cum serenum est. Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt. [C. CI.] Dixit autem Dominus ad Mosen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos. Surrexerunt Moses et Josue minister ejus: ascendensque Moses in montem Dei, senioribus ait: Exspectate his donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos. Cumque ascendisset Moses, operuit nubes montem, et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus. [C. CII.] Septimo autem die vocavit eum [ Vulg. add. Dominus] de medio caliginis. Erat autem species gloriae Domini, quasi ignis ardens super verticem montis, in conspectu filiorum Israel. Ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.

[C. CIII, Cap. XXV.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias [h. oblationes], ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. [C. CIV.] Haec sunt autem quae accipere debetis: Aurum, et argentum, et aes, hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, et pelles arietum rubricatas, pellesque ianthinas, et ligna settim, oleum ad luminaria concinnanda [h. non habet, concinnanda]: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris: lapides onychinos et gemmas ad ornandum Ephod ac Rationale. Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum: juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus: sicque facietis illud: [C. CV.] Arcam de lignis settim compingite, cujus longitudo habeat duos semis cubitos: latitudo cubitum et dimidium: altitudo cubitum similiter ac semissem. Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra coronam auream per circuitum, et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angulos; duo circuli sint in latere uno, et duo in altero. Facies quoque vectes de lignis settim, et operies eos auro. Inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis, qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis. Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi. Facies et propitiatorium de auro mundissimo, duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus: semissem et cubitum latitudo. Duos quoque Cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. Utrumque latus propitiatorii tegant, expandentes alas et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, in qua pones testimonium quod dabo tibi. Inde praecipiam, et loquar ad te super propitiatorio scilicet, ac medio duorum Cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israel. Facies et mensam de lignis settim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum ac semissem. Et inaurabis eam auro purissimo, faciesque illi labium aureum per circuitum, et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis, et super illam, alteram coronam [h. non habet haec] aureolam. Quatuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensae per singulos pedes. Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. Ipsos quoque vectes facies de lignis settim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. Et parabis acetabula, ac phialas, thuribula, et ciathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphaerulas, ac lilia, ipso procedentia. Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaque simul et lilium, et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili: in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, et lilia. Sphaerula sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno. Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo. Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. Emunctoria quoque, et ubi quae emuncta sunt exstinguantur, fiant de auro purissimo. Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi. Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

[Cap. XXVI.] Tabernaculum vero ita facies: Decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universa tentoria. Quinque cortinae sibi jungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt. Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas, ut ansae contra ansas veniant, et altera alteri possit aptari. Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: aequa erit mensura sagorum omnium. E quibus quinque junges seorsum et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus jungantur ansae, ut unum ex omnibus operimentum fiat. Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, id est, unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis, et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus. Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis settim, quae singulae denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem. In lateribus tabulae, duae incastraturae fient, quibus tabula alteri tabulae connectatur, atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur. Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad Austrum. Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. In latere quoque secundo tabernaculi, quod vergit ad Aquilonem, viginti tabulae erunt, quadraginta habentes bases argenteas. Binae bases singulis tabulis supponentur. Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas, et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi. Eruntque conjunctae a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt, similis junctura servabitur. Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. Facies et vectes de lignis settim, quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam, qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum. Ipsasque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos, per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis. Et eriges tabernaculum juxta exemplum quod tibi in monte monstratum est. Facies et velum dei hyacintho, et purpura coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum, quod appendes ante quatuor columnas de lignis settim quae ipsae quidem deauratae erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas. Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, et quo Sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. Pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum: mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte Aquilonis. Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario. Et quinque columnas deaurabis lignorum settim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases aeneae.

[Cap. XXVII.] Facies et altare de lignis settim, quod habebit quinque cubitos in longitutidine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere. Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula. Omnia vasa ex aere fabricabis. Craticulamque in modum retis aeneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli aerei [ Vulg. aenei], quos pones subter arulam altaris. Eritque craticula usque ad altaris medium. Facies et vectes altaris [ Vulg. tac. altaris] de lignis settim duos, quos operies laminis aeneis, et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. Facies et atrium tabernaculi, in cujus plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. Et columnas viginti cum basibus totidem aeneis, quae capita cum caelaturis suis habebunt argentea. Similiter in latere Aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti, et bases aeneae ejusdem numeri, et capita earum cum caelaturis suis argentea. In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, basesque totidem. In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad Orientem, quinquaginta cubiti erunt. In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnaeque tres et bases totidem, et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnae tres, et bases totidem. In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor cum basibus totidem. Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti laminis, capitibus argenteis, et basibus aeneis. In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta [ Vulg. quadraginta], altitudo quinque cubitorum erit. Fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caeremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex aere facies. (C. CVI.] Praecipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.

[C. CVII, Cap. XXVIII.] Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. [C. CVIII.] Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. Et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. [C. CIX.] Haec autem erunt vestimenta quae facient: Rationale, et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum. Facient autem superhumerale de auro et hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. Ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel: sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum. Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos auro atque circumdatos: et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. Facies et uncinos ex auro, et duas catenulas auri purissimi sibi invicem cohaerentes, quas inseres uncinis. Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus: in secundo carbunculus, sapphirus, et iaspis: in tertio ligurius, achates, et amethystus: in quarto chrysolythus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. Facies in Rationali catenas sibi invicem cohaerentes ex auro purissimo: et duos annulos aureos, quos pones in utraque Rationalis summitate: catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus, et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod Rationale respicit. Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus Rationalis, in oris, quae e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt. Nec non et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturae inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, et stringatur Rationale annulis suis cum annualis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem Rationale et superhumerale nequeant separari. Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in Rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur sanctuarium, memoriale coram Domino in aeternum. Pones autem in Rationali judicii doctrinam et veritatem, quae erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit judicium filiorum Israel in pectore suo, in conspectu Domini semper. Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur. Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicae, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mixtis in medio tintinnabulis, ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum, rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum. Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. Facies et laminam de auro purissimo: in qua sculpes opere caelatoris, Sanctum Domino. Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram, imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quae obtulerunt et sanctificaverunt filii Israel, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus eis sit Dominus. Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii. Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis, et balteos ac tiaras, in gloriam et decorem: vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae, a renibus usque ad femina: et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.

[B. XVII, C. CX, Cap. XXIX.] Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotium consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, panesque azymos, et crustula absque fermento, quae conspersa sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies. Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes, et Aaron ac filios ejus applicabis ad hostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis [ Vulg. add. suis] aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et Rationali, quod constringes balteo. Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur. Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo. Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. [C. CXI.] Postquam initiaveris manus eorum, applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius, et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii, sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus. Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare: carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato [ Vulg. peccatis] sit. Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus. Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare Ipsum autem arietem secabis in frusta, lotaque intestina ejus ac pedes pones super concisas carnes, et super caput illius. Et offeres totum arietem in incensum super altare. [C. CXII.] Oblatio est Domino odor suavissimus victimae Domini: Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus. Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius, et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum et pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum. Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque et ipsis, et vestibus, tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quae operit vitalia ac reticulum jecoris, et duos renes atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum, tortamque panis unius, crustulum conspersum oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini: ponesque omnia super manus Aaron, et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino. Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est. Sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam. Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti, quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israel: quia [h. oblatio] primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino. Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrentur manus eorum. Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario. Arietem autem consecrationis tolles, et coquens carnes ejus in loco sancto, quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent, ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex iis, quia sancti sunt. Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt. Omnia quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum, et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem. Septem diebus expiabis altare et sanctificabis, et erit sanctum sanctorum. Omnis qui tetigerit illud, sanctificabitur. Hoc est quod facies in altari: Agnos anniculos duos per singulos dies jugiter, unum agnum mane, et alterum vespere, decimam partem similae conspersae oleo tunso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensurae in agno uno. Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinae oblationis, et juxta ea quae diximus in odorem suavitatis: sacrificium Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te. Ibique praecipiam filiis Israel, et sanctificabitur altare in gloria mea. Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis ut sacerdotio fungantur mihi. Et habitabo in medio filiorum Israel, eroque eis Deus, et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

[Cap. XXX.] Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis settim, habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent. Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Facies quoque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. Ipsos quoque vectes facies de lignis settim, et inaurabis. Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi. Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud: et quando collocat [ Vulg. collocabit] eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec liba libabitis. Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino. [T. XIV.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Quando tuleris summam filiorum Israel juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti. Hoc autem dabit omnis qui transit [h.] ad numerum, dimidium sicli juxta mensuram templi. Siclus viginti habet obolos. Media pars sicli offeretur Domino. Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium. Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet. Susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. [C. CXIII.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Facies et labrum aeneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua, lavabunt in eo [ Vulg. ea] Aaron et filii ejus manus suas ac pedes, quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino, ne forte moriantur; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones. [C. CXIV.] Locutus que est Dominus ad Mosen, dicens: Sume tibi aromata [h. aromata prima smyrrhae electae], primae myrrhae electae quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta, calami similiter ducentos quinquaginta, casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin: faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii, et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, mensamque cum vasis suis, candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis, et holocausti, et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet. Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur. Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis. Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo. Dixitque Dominus ad Mosen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum, aequalis ponderis erunt omnia: Faciesque thymiama compositum opere unguentarii mixtum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram testimonio tabernaculi [ Vulg. tabernaculo testimonii], in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama. Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino. Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.

[C. CXV, Cap. XXXI.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de Tribu Juda, et implevi eum spiritu Dei, sapientia, et intelligentia, et scientia in omni opere, ad excogitandum fabre quidquid fieri potest ex auro, et argento, et aere, marmore [h. non habet, marmore], et gemmis, et diversitate lignorum. Dedique ei socium Ooliab filium [h.] Ahisamach de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta quae praecepi tibi, tabernaculum foederis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eum est, et cuncta vasa tabernaculi, mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaria thymiamatis, et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua, vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris: oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quae praecepi tibi, facient. [C. CXVI.] Et locutus est Dominus [h. Et dixit Dominus] ad Mosen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. Custodite sabbatum [ Vulg. add. meum], sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur: qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino. Omnis qui fecerit opus in hac die, morietur. Custodiant filii Israel sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum inter me et Filios Israel, signumque perpetuum. Sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram, et in septimo ab opere cessavit. [T. XV, B. XIX, Cap. CXXVII.] Deditque Dominus Mosi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

[C. CXVIII, Cap. XXXII.] Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses, congregatus adversus Aaron, ait: Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant: Mosi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit. Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. Fecitque populus quae jusserat, deferens inaures ad Aaron. Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo [h. coram monte], et praeconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est. Surgentesque mane obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus comedere, et bibere, et surrexerunt ludere. [C. CXIX.] Locutus est autem Dominus ad Mosen: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Rursumque ait Dominus ad Mosen: Cerno quod populus iste durae cervicis sit: dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. [C. CXX.] Moses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti, in fortitudine magna, et in manu robusta? Ne, quaeso, dicant Aegyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. Recordare Abraham, Isaac, et Israel, servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas coeli, et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. Placatusque est Dominus, ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. [C. CXXI.] Et reversus est Moses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte, et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Mosen: Ululatus pugnae auditur in castris. Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam; sed vocem cantantium ego audio. Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros, iratusque valde projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis: arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel. [C. CXXII.] Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum: dixerunt mihi: Fac nobis deos, qui praecedant nos: huic enim Mosi qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid acciderit. Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat). [C. CXXIII.] Et stans in porta castrorum ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi: quibus ait: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. Feceruntque filii Levi juxta sermonem Mosi, cecideruntque in die illa quasi tria millia hominum. Et ait Moses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et fratre suo, ut detur vobis benedictio. [C. CXXIV.] Facto autem die altero, locutus est Moses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo eum quivero deprecari pro scelere vestro. Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo: tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus praecedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecit Aaron.

[C. CXXV, Cap. XXXIII.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Vade, ascende de loco isto, tu, et populus tuus [h. non habet, tuus] quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam: et mittam praecursorem tui angelum, ut ejiciam Chananaeum, et Amorrhaeum, et Hetthaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es: ne forte disperdam te in via. Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo. [C. CXXVI.] Dixitque Dominus ad Mosen: Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es, semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb. [T. XVI.] Moses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum foederis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quaestionem, egrediebatur ad tabernaculum foederis, extra castra. Cumque egrederetur Moses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Mosi, donec ingrederetur tentorium. Ingresso autem illo tabernaculum foederis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Mose. Cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum [C. CXXVII.] Loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Non, puer, non recedebat de tabernaculo. Dixit autem Moses ad Dominum: Praecipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus sis mecum, praesertim cum dixeris: Novi te ex nomine [h. Notescam tibi in nomine], et invenisti gratiam coram me. [C. CXXVIII.] Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi viam tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc. Dixit Dominus: Facies mea praecedet te, et requiem dabo tibi. Et ait Moses: Si non tu ipse praecedes, ne educas nos de loco isto. In quo enim scire poterimus ego et populus tuus, invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram? Dixit autem Dominus ad Mosen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine [h. notescam tibi in nomine]. Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam. Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te; et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit [h. Hoc est, ostendam tibi quomodo me debeas deprecari, et ad misericordiam flectere]. Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo, et vivet. Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et protegam dextera mea, donec transeam: tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris.

[B. XX, C. CXXIX, Cap. XXXIV.] Ac deinceps: Praecide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae quas fregisti. Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: oves quoque et boves non pascantur e contra. Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales ante fuerant: et de nocte consurgens a cendit in montem Sinai, sicut ei praeceperat Dominus, portans secum tabulas. Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit ibidem cum eo [id est, cum Mose, sic habet in h.], invocans in nomine Domini. Et transiens Dominus coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis, ac verax, qui custodis misericordiam in millia: qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus, in tertiam et quartam progeniem. Festinusque Moses, curvatus est pronus in terram, et adorans ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim durae cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas. Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam quae numquam sunt visa super terram, nec in ullis gentibus: ut cernat populus, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. Observa cuncta quae hodie mandavit ( Vulg. mando) tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhaeum, et Chananaeum, et Hetthaeum, Pherezaeum quoque, et Hevaeum, et Jebusaeum. Cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius jungas amicitias, quae tibi sint in ruinam: sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide: noli adorare Deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus, Deus est aemulator. Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam, et ( Vulg. ut) comedas de immolatis. Nec uxorem de filiabus eorum accipias filiis tuis: ne postquam ipsae fuerint fornicatae, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. Deos conflatiles non facies tibi. Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Aegypto. [C. CXXX.] Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit, de cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit. Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus. Sex diebus operaberis, die septimo cessabis arare et metere. Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur. Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel. Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. Primitias frugum terrae tuae offeres in domo Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae. [T. XVII, C. CXXXI.] Dixitque Dominus ad Mosen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus. Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis decem. [C. CXXXII.] Cumque descenderet Moses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei. Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Mosi faciem, timuerunt prope accedere. Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae. Et postquam locutus est, venerunt ad eum etiam omnes filii Israel: quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai; impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam. Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quae sibi fuerant imperata. Qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, si quando loquebatur ad eos.

[C. CXXXIII, Cap. XXXV.] Igitur congregata omni turba filiorum Israel, dixit ad eos: Haec sunt quae jussit Dominus fieri. Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur. Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. [C. CXXXIV.] Et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem praecepit Dominus, dicens: Separate apud vos primitias [h. oblationes] Domino: Omnis voluntarius et prompto [ Vulg. prono] animo offerat eas Domino: aurum, argentum, et aes, hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, et pelles arietum rubricatas, et ianthinas, ligna settim, et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. Quisquis vestrum est sapiens, veniat et faciat quod Dominus imperavit. Tabernaculum scilicet et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos et bases: Arcam et vectes, propitiatorium, et velum quod ante illud oppanditur: Mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus: Candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium: Altare thymiamatis, et vectes, oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: Tentorium ad ostium tabernaculi: Altare holocausti, et craticulam ejus aeneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus: Cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli, paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis: Vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Mosi, obtulit [ Vulg. obtulerunt] mente promptissima atque devota primitias [h. oblationes] Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures, annulos et dextraria: omne vas aureum in donaria Domini separatum est. Si quis habuit [ Vulg. habebat] hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et ianthinas, argenti et aeris metalla, obtulerunt Domino, lignaque settim in varios usus. Sed et mulieres doctae dederunt quae neverant, hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum, et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale, aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad praeparandum unguentum, et thymiama odoris suavissimi componendum. Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae jusserat Dominus per manum Mosi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt. [C. CXXXV.] Dixitque Moses ad filios Israel: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda. Implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia, et omni doctrina, ad excogitandum, et faciendum opus in auro et argento, et aere, sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Ahisamach de tribu Dan: ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quaeque reperiant.

[Cap. XXXVI.] Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt, et quae praecepit Dominus. Cumque vocasset eos Moses, et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. Unde artifices venire compulsi, dixerunt Mosi: Plus offert populus quam necessarium est. Jussit ergo Moses praeconis voce cantari: Nec vir nec mulier quidquam ultra offerat in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, eo quod oblata sufficerent, et superabundarent. Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem, de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario et arte polymita: quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor, una mensura erat omnium cortinarum. Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit. Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere, et in ora cortinae alterius similiter, ut contra se invicem verirent ansae, et mutuo jungerentur. Unde et quinquaginta fudit circulos, aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi: unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor: unius mensurae erant omnia saga, quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim. Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur. Et fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret. Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus lanthinis. Fecit et tabulas tabernaculi de lignis settim stantes. Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat: Binae incastraturae erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi. E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra Austrum, cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte, ubi incastraturae laterum in angulis terminantur. Ad plagam quoque tabernaculi, quae respicit ad Aquilonem, fecit viginti tabulas, cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas. Contra Occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi, quae mare respicit, fecit sex tabulas, et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro: quae junctae erant a deorsum usque sursum, et in unam compagem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos; ut octo essent simul tabulae, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. Fecit et vectes de lignis settim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi, et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas, et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. Ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum, fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit. Fecit et velum de hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum, et quatuor columnas de lignis settim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis. Fecit et tentorium in introitu tabernaculi, ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii, et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit aeneas.

[C. CXXXVI, Cap. XXXVII.] Fecit autem Beseleel et arcam de lignis settim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii, vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. Et fecit illi coronam auream per gyrum, conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero. Vectes quoque fecit de lignis settim, quos vestivit auro, et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcae ad portandum eam. Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. Duos etiam Cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii: Cherub unum in summitate unius partis, et Cherub alterum in summitate partis alterius: duos Cherubim in singulis summitatibus propitiatorii: extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respectantes. Fecit et mensam de lignis settim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine [ Vulg. latitudine] cubitum ac semissem. Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum, ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream. Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensae contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari. Ipsos quoque vectes fecit de lignis settim, et circumdedit eos auro. Et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas, cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina. Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo. De cujus vecte calami, scyphi, sphaerulae ac lilia procedebant: sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera: tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaeque simul et lilia, et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaeque simul et lilia. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri. In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos simul et lilia. Et sphaerulae sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno. Et sphaerulae igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo. Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa, ubi quae emuncta sunt exstinguantur, de auro mundissimo: Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis. Fecit et altare thymiamatis de lignis settim, habens per quadrum singulos cubitos, et in altitudine [ Vulg. latitudine] duos: e cujus angulis procedebant cornua. Vestivitque illud auro purissimo, cum craticula ac parietibus et cornibus. Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. Ipsos autem vectes fecit de lignis settim, et operuit laminis aureis. Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis, opere pigmentarii.

[Cap. XXXVIII.] Fecit et altare holocausti de lignis settim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine: cujus cornua de angulis procedebant: operuitque illud aeneis laminis. Et in usus ejus paravit ex aere vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos et ignium receptacula. Craticulamque ejus in modum retis fecit aeneam, et subter eam in altaris medio arulam, fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum: quos et ipsos fecit de lignis settim, et operuit laminis aeneis: induxitque in circulos, qui in altaris lateribus eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulatis, et intus vacuum. Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi. Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum, columnae aeneae viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea. Aeque ad septentrionalem plagam, tentoria, columnae, basesque et capita columnarum, ejusdem mensurae, et operis, ac metalli, erant. In ea vero plaga, quae Occidentem respicit, fuere tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis aeneae, et capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea. Porro contra Orientem, quinquaginta cubitorum paravit tentoria, e quibus quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus, et in parte altera ( quia utraque introitum tabernaculi facit) quindecim aeque cubitorum erant tentoria, columnae tres, et bases totidem. Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat. Bases columnarum fuere aeneae, capita autem earum cum [ Vulg. add. cunctis] caelaturis suis argentea; sed et ipsas columnas atrii vestivit argento. Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat, juxta mensuram, quam cuncta atrii habebant tentoria. Columnae autem in ingressu fuere quatuor cum basibus aeneis, capitaque earum et caelaturae argenteae. Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos. Haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quae numerata sunt juxta praeceptum Mosi in caeremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis: quae Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Mosen jubente, compleverat, juncto sibi socio Ooliab filio Ahisamach de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, et purpura vermiculo et bysso. Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum, ad mensuram sanctuari. Numerus autem argenti de donariis populi centum talentorum et mille septingentorum septuaginta quinque siclorum ad mensuram sanctuarii medium siclum per capita singulorum. Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum. Fuerunt praeterea centum talenta argenti, e quibus conflatae sunt bases sanctuarii, et introitus ubi velum pendet Centum bases factae sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis. De mille autem septingentis et septuaginta quinque siclis [ Vulg. tac. siclis], fecit capita columnarum, quae et ipsa vestivit [h.] auro. Aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli, ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare aeneum cum craticula sua, omniaque vasa, quae ad usum ejus pertinent, et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.

(Cap. XXXIX.) De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes ad ministrandum in sanctuario, et vestes sanctas, quibus indueretur Aaron (quando ministrabat in sanctis), sicut praecepit Dominus Mosi. Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum, et balteum ex iisdem coloribus, sicut praeceperat Dominus Mosi. Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel: posuitque eos in lateribus superhumeralis, in monimentum filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Mosi. Fecit et Rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta: quadrangulum, duplex, mensurae palmi. Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus. In secundo, carbunculus, sapphirus, iaspis. In tertio, ligurius, achates, amethystus. In quarto, chrysolithus, onychinus, beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos. Ipsique lapides duodecim, sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum. Fecerunt in Rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes, de auro purissimo, et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere Rationalis, e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui superhumeralis angulis eminebant. Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, stricta ad balteum, et annulis lortius capulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut praecepit Dominus Mosi. Fecerunt quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem: deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, et tintinnabula de auro mundissimo, quae posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicae per gyrum: tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Mosi. Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus, et mitras cum coronulis suis ex bysso: feminalia quoque linea, byssina: cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Mosi. Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini, et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Mosi. Perfectum est igitur omne opus tabernaculi, et tecti testimonii: feceruntque filii Israel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi. Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de ianthinis pellibus, velum, arcam, vectes, propitiatorium, mensam cum vasis suis et propositionis panibus: candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo, altare aureum, et unguentum, thymiama ex aromatibus, et tentorium in introitu tabernaculi: altare aeneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia: labrum cum basi sua: tentoria atrii, et columnas cum basibus suis, tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis jussa sunt fieri. Vestes quoque ad ministrandum in sanctuario, et vestes sanctas quibus sacerdotes utuntur, Aaron [ Vulg. quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron] scilicet et filii ejus, obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus. Quae postquam Moses cuncta vidit expleta, benedixit eis.

[C. CXXXVII, Cap. XL.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Mense primo, die prima mensis, eriges tabernaculum testimonii, et pones in eo arcam, demittesque ante illam velum, et illata mensa, pones super eam quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, et altare aureum in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, et ante illud altare holocausti: labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua. Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus. Et assumpto unctionis oleo, unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur: altare holocausti et omnia vasa ejus: labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint sancta sanctorum. Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum. Fecitque Moses omnia, quae praeceperat Dominus. [T. XVII, C. CXXXVIII.] Igitur mense primo anni secundi, in prima die mensis, collocatum est tabernaculum. Erexitque illud Moses, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum, ut expleret Domini jussionem. Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Mosi. Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensae in parte australi, locatis per ordinem lucernis, juxta praeceptum Domini. Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum, et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Mosi. Posuit et tentorium in introitu tabernaculi [ Vulg. add. testimonii], et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperarat. Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. Laveruntque Moses et Aaron, ac filii ejus manus suas et pedes, cum ingrederentur tectum foederis, et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Mosi. Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio [C. CXXXIX.] Postquam omnia perfecta sunt, operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. Nec poterat Moses ingredi tectum foederis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israel per turmas suas: si pendebat desuper, manebant in eodem loco. Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israel per cunctas mansiones suas.

Explicit liber Elle Smoth, id est, Exodus.